Orientius carmina minora 3

Altre sezioni


Quod fuit a saeclis, quodque est in saecla saeclorum,

Semper erit, quia semper erat, sine fine manens est.

Et super omne quod est, sine quo nihil, omnia cui,

Omniparens uerbum, uerbum deus omnipotens <rex>

5

Cum patre qui solus, cum quo pater et deus <unus>

Hoc erat, et nondum natura acceperat ortum.

Semen enim Christus, Christus primordia rerum,

Christus honor terrae, tremor orbis, gloria caeli.

Ex dominante deo rex et dominator in altis,

10

Vnicus ante omnes genitus, genitore sed illo

Quem genuit nullus, per quem gignentia cuncta:

† quaesumus optamus tremimus ueneramur amamus.

Totus et <ex> toto, totum diffusus in orbem.

Non idem, sed prorsus idem, similisque simulque,

15

Tantundem et pariter, sic filius et pater unum

Nomine diuisum nomen, substantia mixta est,

Consummans sacri mysteria sancta profundi.

Plenitudo potens, sibi dedita, nexa uicissim

Trina potestatum conclusio parificatur,

20

Spiritus et uolitans perfectio tota superne.

Ergo honor in Christo est, laus est patris, in patre Christi est.

Ipse patris mens est et sermo et testis et heres,

Ipse recognoscit quantum pater audet in ipso,

Ipse caput nostrum sapientia gratia uita est,

25

Ipse hominum custos speculator et arbiter ipse,

Ipse salutis iter, luxque immutabilis ipse,

De uero uerus splendor, de lumine lumen,

De bonitate bonus, de pleno et diuite plenus,

Prouidus indulgens clemens miserator abundans,

30

Perfectus patiens iustus pius immaculatus,

Aeternum aeterni donum, tutela priorum,

Firmamentum animae, fuga daemonis, arma fidei,

Perpetuum regnans, censor iudexque futuri,

Tempore non clausus, clausurus tempora iussu,

35

Principium ac finis, uegetator et intus et extra,

Velle tenens et posse potens et mite seuerus,

Pax mundi et gaudium, prauique bonique diremptor.

Dum, mortale quod est, deus immortale probauit.

O felix domini dominatio, nobile letum!

40

O miserae gentis cor durum et perfidus error!

Impie damnator, tua mors hoc stipite pendet:

Credule confessor, tua uita hoc sanguine uiuet.

† flecteris iudicante † deo, qui plectere uisus

Saluauit populos, populus quem † odit iniquus.

45

Hic est ille suis reprobus prius et maledictum,

Sputamenta hominum, perituri obprobria uulgi.

Hic cui saeua manus fel mixtum fudit aceto,

Palmea quem caeco uiolarunt uerbera pulsu.

Aspice, percussor demens, uenerabile lignum,

50

Cerne profanati uictricia signa cruoris.

Estne deus uiuus, deus insuperabilis hosti,

Vltio perfugium requies lux uita fides spes?

A patre noscendus, quod sit sator atque animator:

A cruce, quod uindex propulsatorque gehennae,

55

Errorum ablutor, pax fida, remissio larga.

Natus amore hominis, passus ratione salutis,

Functus lege obitus, rediuiuus in aethera celsum,

Sede sedens patria, super omne salutifer aeuom,

Vnde humilem dignatus humum, remeabilis illo.

60

Peccati pretium, peccandi nescius ipse,

Participans famulos, conformans glorificatos.

En tibi quam pulchrum per limina nostra tropaeum,

Christe, micat; quam clara patri uexilla reportas,

Sanguinolentus adhuc, etiam quod et antea, semper

65

In uirtute potens, in maiestate perennis.

Cur tamen hanc speciem teneat crucis edita forma

Monstrat adorandum tota ratione character.

Quod diuisa nota est in partes quattuor extans,

Dat mundi dominum cognosci † et archangelos omnes.

70

Tot regit ipse plagas, caeli quot crux uidet oras.

Crux imitata pias orantis imagine palmas,

Crux testata dei pacem † pingit, et est pax,

Quae data per lignum est: pax ligno scripta tenetur.

Vis Graias mirator item spectare figuras?

75

Aspice perfectum signi locupletis enigma.

P Graecum uideas, caput est, uel brachia fixi.

Iota quod erectum est suspensio corporis hic est.

Littera proloquitur poenam, fert poena salutem:

Alpha dehinc iusta est, atque altera comminus est ω.

80

Prima quod hic primus, postrema, nouissimus hic est.

Haec elementa apicum, deus hic super omne elementum:

Omnia conueniunt caelesti insignia signo.

Cum subit in ligno, lignum deus indicat esse

Materiem fructus; cum ramum extendere in altum,

85

Altior excelsis dominus supereminet omnes.

Fixorum est medius: numerus dat trinus honorem.

Percutitur, cruor exit, aqua † de uulnere facto

Exit et ex ipso mox sanguis uulnere. nempe

Martyrium sanguis, sibi uindicat unda lauacrum.

90

Sic ope diuina mors arbore uitaque uenit.

Per pomum, protoplaste, cadis: cruce, Christe, mederis:

Illic mortiferam draco pestifer † detulit escam.

Nec mirum, uix digna deo si nomina mille

Laus numerosa trahat, laus tot uirtutibus impar,

95

Quot titulos peperere pii miracula Christi.

Ianua, quod residet caelo secretaque pandit.

Virgo incorruptae matris cui partus origo est.

Et leo rex hic est rerum: rex ille ferarum

Dicitur <et> uirtus: nihil hoc quoque fortius uno.

100

Vnde autem dictus sapientia? regula uitae est.

Quomodo sit uerbum? patrio quia fluxit ab ore.

Cur modo rex idem, modo regis filius idem?

Cum patre quod solium caeli commune retentet.

Cur baculus? lapsos quod subleuet, erigat aegros.

105

Cur princeps? subiecta throno quia cuncta gubernet.

Cur dux militiae caelestis? ab agmine sancto.

Cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.

Vnde bonus pastor? maculam quod ouilibus † obstet.

Nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.

110

Retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.

Cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.

Cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia uirgo est.

Cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.

Mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedant.

115

Stella: quod incertos duce lumine dirigat † itus.

Vnde magister? amat famulantia corda docere.

Margarita: quid hoc pretiosius inueniatur?

Vnde dies? quod luce magis † resplendeat.

Tunc quia sit sanctus † innoxius agnus habetur,

120

Qui potuit solus peccatum tollere mundi.

Et modo fertur ouis, quod se iugulantibus aptet:

Dicitur et uitulus: contenta hoc passio monstrat.

Fons, quia purificat uitium baptismate largo.

Vita, quod aeternum dat uiuere uiuificatis.

125

Est manus: occurrit uirtutum operatio diues.

Est caput: in promptu est, quo nostro auctore creemur.

Ignis: in hoc quod adhuc probatio nostra supersit.

Vnde † aratrum? subigat quod pectora fructificetque.

Flos, quia confessos et martyres ipse coronat.

130

Cur lapis anglaris? populum quia nectit utrumque.

Dextera, qua patrium latus assidet, ornat, honorat.

Saepe columba: dolum quia nescit ac sine felle est.

Vnde puer? quod purus eat genitoris ad arcem.

Vitis: adoptiuo quod se<se> herede propaget.

135

Vnde secundus Adam? quia sit caput ipse renatis.

Est digitus, stylus iste: dei est lex scripta per ipsum.

Nunc speculum: quod imago patris perlucet in illo.

Nunc uia: quod sanctis sit praeuius in paradiso.

Botrio: quod sucis caelestibus irriget orbem.

140

Panis: in hoc nostrae quod sint alimenta fidei.

Hostia uiua deo, summus cur ipse sacerdos?

Se quia sanctificans patriis altaribus offert.

Nunc ratio: haec ratio est, per quam stat fabrica mundi.

Virga: quod errantes ut uerbere corrigat actus.

145

Piscis natus aquis: auctor baptismatis ipse est.

Saepe aquila: e terris quoniam reuolauit ut ales.

Denique, ne multis tam multa et magna moremur,

Est oculus: cognosco deum, uidet omne deus cor.

Vnde propheta? breui quoniam † futura reuelat.

150

Angelus unde? sui quia nuntius extitit ipse.

Brachium, ab amplexu quo continet omnia, dictus.

Quidquid id est, agnosco, tuum est, quo, sancte, uocaris.

Magnitudo operum tot rerum nomina celat:

Sed propriis meritis tanti censentur honores.

155

Causa facit titulos, dat scire uocabula uirtus.

Tu sublime sedens agios, benedictio nostra.

Tu deus Emmanuel: nobiscum habitabile numen.

Tu dominus Sabaoth pugno tegis omne quod usquam est.

Te domus Israel, confessoresque beati,

160

Te patriarchae omnes, teque angelus omnis adorant.

Tu super † ignotum cherubim, super astra coruscas;

Qui promissus Abrae fueras, de semine Dauid,

Glorificum in caelo osanna laudabilis audis. †

Respice nos tantum, crucifixe, paraclite, Christe,

165

Nazarene; deus, quem credimus, et Galilaee

Et deus Abraham sancti patris, et deus Isaac

Et deus alme Iacob, spes unde est nostra fidesque.

Respice, Christe, tuos longumque tuere redemptos.

Supplico ego indignus, set tu dignare rogantem,

170

Omnipotens, miserere mei, miserere meorum:

Da dolor absistat, cura et formido facessat,

Et socier sanctis famulus tuus et timeam te

Et placeam dum uiuo tibi, nec sim reus illo

Tempore, cum stetero meriti memor ante tribunal,

175

Christe, tuum uereque colam quod praedico numen.

Crux tua fronte manu labiis, crux intima sidat.

Crux clipeata domus, crux sit lorica salutis.

Hoc melius signo fulgebit lucida turris,

Quam cum sacrilego polluta cruore maderet.