Ennius annalium fragmenta 494-495

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


494

Audire est operae pretium procedere recte

495

Qui rem Romanam Latiumque augescere uoltis

465-466 V.² = 502-503 Fl.

Porph. Hor. sat. 1, 2, 37: Audire est operae pretium procedere recte qui moechis non uultis ut omni parte laborenturbane abutitur Ennianis uersibus "audire est operae pretium procedere recte qui rem Romanam Latiumque augescere uultis"; sed illud urbanius quod, cum Ennius "uultis" dixerit, hic "non uultis" intulerit.

Cf. schol. Hor. sat. 1, 2, 38: QVI MOECHIS urbane abutitur Ennianis uersibus; ille enim ait "audire est operae pretium procedere recte qui rem Romanam Latiumque augescere uultis". sed illud urbanius, quia cum Ennius "uultis" dixerit, hic "non uultis" intulerit.

Varro Men. 542 ap. Non. 478, 13-16: Nutritur et Nutricatur pro nutrit et nutricat: Varro Testamento (542) περὶ διαθήκης : 'e mea φιλοφθονίᾳ natis quos Menippea haeresis nutricata est tutores do "qui ... alciscere uultis".'

Mart. Cap. 3, 272: mutant accentus adiunctis uocibus -que -ue -ne [...] ut "Latiumque augescere uultis" et "stimoloue meum cor" apud Accium in Pelopidis.

Cf. Mar. Victorin. gramm. VI p. 67, 5ss.