Ennius annalium fragmenta 579

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


579

Huic statuam statui maiorum †orbatur† athenis

567 V.² = 577 Fl.

Consent. gramm. V p. 400, 2ss. (26 N.): scire debemus metaplasmos hos uel a poetis ipsis positos iam in ipsa scriptura fieri, uel nobis, cum ita scandendi aut pronuntiandi necessitas urgebit, faciendos relinqui. poetae faciunt metaplasmos cum ipsi iam scripturam relinquunt corruptam, ut est "relliquias Danaum" (Verg. Aen. 1, 30) et "tanton me crimine dignum duxisti" (Verg. Aen. 10, 668): addidit enim unam litteram per metaplasmum l, item contra dempsit unam litteram per metaplasmum e; sic ut Lucilius (1243 M) "atque ore corupto": dempsit enim unam litteram per metaplasmum r; et Ennius "huic statuam statui maiorum †orbatur† athenis". et hic quoque per metaplasmum dempsit litteram r.