Orientius commonitorium 2

Other sections


Si monitis gradiare meis, fidissime lector,

      Caerula securus colla premis colubri.

Cumque aderit Christus iudex, mox obuius ibis

      Per tenerum blandis aera uecte notis.

5

Tantum ut mandatis quouis sub tempore in istis

      Praetereat curam portio nulla tuam.

An si uentosae moueat te gloria linguae,

      Quam suadet uano Tullius eloquio

(Sin fugienda, iocus conuiuia sermo uoluptas,

10

      Sic etiam aequaeuis dissociande tuis),

Quo studio nostri seruabis uerba libelli,

      Vt uitae meritis consociande deo?

Praecipuus labor est blandam contemnere laudem,

      Quae trahit in praeceps ambitiose homines,

15

Et semper tacito festinat ad intima motu

      Visceribusque ipsis pestis acerba sedet.

Omnia dum uolumus, facimus quaecumque, probari,

      Vtque suis nullus non faueat uitiis,

Lenito titulo parcum se dicit auarus,

20

      Acris uelatur nomine saeuitia,

Ac studiis totis et tota nitimur arte,

      Vt quidquid loquimur uel facimus placeat.

At tu si Christo soli uis esse probatus,

      Gloria quaeratur nulla tibi ex homine.

25

Nam cum deiectus, mos exaltabere, erisque

      Pro domino paruus, magnus apud dominum.

Contentum uexet quaecumque iniuria, nulli,

      Si male pertuleris, par quoque redde malum.

Ecce patrem Christus pro se lacerantibus orat,

30

      Supplicat et Stephanus, supplicat et Iacob,

Dum miti magnoque animo licet ultima passi

      Poenarum nulli causa uolunt fieri.

Nullum saeua reum faciat sententia, nullum

      Austero properes plectere iudicio.

35

Festucam tenuem fraterno in lumine cernis,

      Luminibusque tuis nescis inesse trabem.

Iniuste alterius cupiet describere uitam,

      Assertor uitae qui nequit esse suae.

Sed nos damnati uitiis insistimus et quae

40

      Ipsi persequimur mos etiam facimus.

Fallere crede nefas! durat sententia dicens:

      Os, quod mentitur, morte animum perimit.

Et quod erit ueras semper dixisse memento,

      Et non quod non est sermo tuus resonet.

45

Dulci praeterea frenos impone palato,

      Ne sapor antiquum saeuiat illecebris.

Illos caelorum donis regnisque potitos

      Fecit mortales ambitiosa gula.

Dum magis in uetitum ruimus cupimusque negata

50

      Et, quod difficile est, hoc potius uolumus.

Praecipue largo uenas perfundere uino

      Respue, ne raptim uina uenena fiant.

Vt nimiis quotiens sitit aestibus arida tellus,

      Solers in fructus quam parat agricola,

55

Si prius euulsas quam sol internecet herbas,

      Irrorent madidos nubila densa dies,

Protinus et sentes et gramina noxia messi

      Seminibus uictis heu male laeta feret:

Corpora sic multo fuerint quae dedita uino,

60

      Consiliis pereunt, luxuriant uitiis.

Et quid sordidius, quid erit deformius umquam,

      Quam si te tibimet subtrahat ebrietas?

Cum caput huc illuc uergat, gressusque uacillet,

      Mensque neget sensum, lingua tenere sonum,

65

Claudantur grauido uergentia lumina somno,

      Quid facis ignores, tu quoque cum facias.

Quid loquar allatum uultu fumante calorem,

      Et male compositis uerba soluta modis,

Labentes manibus calices, mensasque per ipsas

70

      Immixtos uino saepe redire cibos,

Teque per innumeros, cum uult mens saucia motus

      Vel gaudere nimis uel modo flere nimis,

Et nunc saltatu uergentia membra rotare,

      Nunc dare lasciuis brachia mota choris?

75

Exclamare libet, uino dapibusque sepultum,

      Forte etiam proprii nominis immemorem,

Eius, qui donet largus tibi talia, quando

      Orandi subeat tunc pia cura dei?

Pascere tam magno sumptu quot posset egenos,

80

      Quotque dies laetos haec daret una dies?

At te nunc saturo pauper ieiunus oberrat:

      Tu uinum reuomis, uix habet alter aquam.

Et si forte cibum uox poscit egena, negabis

      Ollis, quis nihil est, hoc, tibi quod superest.

85

Sentio iam dudum tacitum te dicere, lector:

      Vera quidem, sed sunt ardua quae statuis.

Ardua praecipimur; de terra scandere caelum,

      Non est quod paruo stare labore putes.

Magnus enim labor est; sed merces magna labori.

90

      Praemia qui sperat, desidiam fugiat.

Palmam nemo feret, nisi qui certauerit ante.

      Non nisi uictori blanda corona datur.

An tibi <si> fragiles mundi quaerantur honores,

      Munere quo speres emeruisse hominem?

95

Quidquid id est uariis quod uexat corpora saeuis,

      Dum celeri uitam currimus in stadio:

Contemptum pluuias frigus ieiunia rixas

      Contento poteris sustinuisse animo,

Discurrens urbem totis lustrare diebus,

100

      Vix media fessus nocte redire domum,

Continuoque iterum prima consurgere luco,

      Vt clausas possis primus adire fores.

Et cum te tenuis per dura sedilia somnus

      Compulerit fessum deposuisse caput,

105

Ille prior forsan qui serior adfuit ibit,

      At tua pulsabit stulta querella notos.

Aut si lictorem tanget uox clarior, opta

      Vt bene submotus nec male caesus eas.

Sed fac quod rarum est, ut uictus ianitor auro

110

      Ac precibus tandem dicat "adire potes".

Ingrederis lingua blandus uultuque modestus,

      Corpore subiectus: nil tamen ista iuuant.

Omnis honor pretii est: ibis pro pondere nummi,

      Carta seu foliis siue petes tabulis.

115

Nam si cessarit diues manus, irrita res est,

      Et si uerba dabis, tu quoque uerba feres.

En honor arrisit, quem semper in ordine mos est

      Sumere sero quidem, sed posuisse cito.

Nam quod tu dederas, mox conferet alter et alter:

120

      Quod multi cupiunt, nemo diu tenuit.

Fac tamen ut longum durans honor inflet, agat te,

      Numquidnam finem non habiturus erit?

Finge age mansuri signent tua nomina fastus,

      Atque tuo felix annus eat titulo:

125

Quid tandem prodest, cum desinit esse, potestas?

      In quo sentitur quod fuit atque abiit?

Et quod paulatim succedens nesciet aetas,

      Et quod si scierit, quid tibi mercis erit?

Sed qui terreno tantum dependis honori,

130

      Tanta nunc homines ambitione colis,

Vt domino placeas, cuius sunt omnia, Christo

      Insuper et regnum promereare dei,

Ante feres uerum falsis, ingentia paruis,

      Vilia magnificis, perdita perpetuis.

135

Deuotum uincet quae tandem iniuria pectus?

      Ecquid erit celsum? quid tibi difficile est?

Namque nihil durum est, cum spes succedit, et omnis

      Peruenit ad fructum uictus honore labor,

Et fructum, toto qui duret tempore, quem non

140

      Auferat ambitor prodigus impatiens.

Audis spondentem dominum noua praemia iustis,

      Promissis semper qui meliora dabit,

Non conspecta oculis, non auribus insinuata,

      Ipso non sensu praemeditata prius.

145

Nunc tibi distillant pretioso cortice myrrhae,

      Turis odorato caespite terra tumet.

Adde thymum uiolas casias melilota crocumque,

      Candida puniceis lilia iunge rosis.

Cum tot in his terris peccator munera sumas,

150

      In caelis sanctus quae bona percipies?

Finge age quod clarum, quod pulchrum, quod pretiosum,

      Et toto magnum quidquid in orbe putas,

Hoc meritis dandum felicibus, aurea tecta,

      Gemmatos postes purpureumque solum,

155

Ruraque uernanti semper redolentia flore,

      Lacte et melle simul flumina plena trahi.

Haec quia conscendunt animos, et mente uidentur,

      Inferiora illis crede futura bonis.

Nec uereare tamen, longo ne tempore uictus

160

      Impar mandatis reperiare dei.

Nil habet haec longum, longo licet acta rotatu,

      Quo nunc perfruimur tempore, uita breuis.

Lassa senescentem respectant omnia finem

      Et iam postremo uoluitur hora die.

165

Respice quam raptim totum mors presserit orbem,

      Quantos uis belli perculerit populos.

Non densi nemoris, celsi non aspera montis,

      Flumina non rapidis fortia gurgitibus,

Non castella locis, non tutae moenibus urbes,

170

      Inuia non pelago, tristia non heremo,

Non caua, non etiam tetricis sub rupibus antra,

      Ludere barbaricas praeualuere manus.

Multis ficta fides, multis periuria, multis

      Causa fuit mortis ciuica proditio.

175

Insidiae multum, multum uis publica fecit.

      Robore quae non sunt, sunt superata fame.

Concidit infelix cum prole et coniuge mater,

      Cum seruis dominus seruitium subiit.

Hi canibus iacuere cibus, flagrantia multis,

180

      Quae rapuere animam, tecta dedere rogum.

Per uicos uillas, per rura et compita et omnes

      Per pagos, totis inde uel inde uiis,

Mors dolor excidium <clades> incendia luctus.

      Vno fumauit Gallia tota rogo.

185

Cur tamen enumerem labentis funera mundi,

      Quae per consuetum semper aguntur iter?

Cur repetam quanti toto moriantur in orbe,

      Ipse tuam uideas cum properare diem?

Praetereo gladiis quantum, quantumque ruinis

190

      Igni grandinibus fluminibus liceat;

Quantos bella fames perimant morbique furentes

      Et quae per uarias mors ruit una uias.

Quantos et mediae pacis sub tempore, ut esse

      Pax possit, † cruciat debita poena reos.

195

Omnis paulatim leto nos applicat hora:

      Hoc quoque quo loquimur tempore, praemorimur.

Et per fallentes tacito molimine cursus

      Vrget supremos ultima uita dies.

Dum cibus et somnus, dum uerba et pocula mulcent,

200

      Siue domo sedeas, seu peregrina petas,

Dumque geris quodcumque geris uel non geris, ultro

      Mors mouet alternum nil remorata pedem.

Cereus ut caecae positus sub tempore noctis

      Compensare diem luminis officio,

205

Dum non sentimus, lento consumitur igni,

      Semper et ad finem flamma uorax properat:

Sic hominum res est: pereunt quaecumque geruntur,

      Proficit et moritur quod sibi uita trahit.

Sed fac uiuacis spatia haec tam longa senectae,

210

      Orbis ut immunis funera respicias,

Sero licet ueniat, ueniat tamen ille necesse est

      Qui non in totum finis abesse potest.

Nam quae nascuntur, crescunt post atque senescunt,

      Et senio fessis nil nisi mors superest.

215

† intereunt decies qui ternos uixerit annos

      Atque illum uixit qui modo † millesimus,

Postquam postremus finis retinebit utrumque,

      Certe supremo tempore mortis idem est.

Quid uitam traxisse iuuat, si uiuere cessas?

220

      Quaeue bonis merces, si teneare malis,

† cum, nisi dum frueris, fructu tangere fruendi,

      Et uita haec uitae uiuat in officio?

Nam quod iam fuerat nihil est, si desinit esse;

      Et quod non sentis, non iuuat an fuerit.

225

Quid tandem prodest si te ieiunia uexent,

      Hesternis large membra onerasse cibis,

Cumque tuas hodie stringat sitis <arida fauces>,

      Ante diem nimio praemaduisse † cibo?

Cum mediis celeri quae sunt decursa rotatu

230

      Eripiat sensum non reditura dies?

Sed nos, decurso primaeuae flore iuuentae,

      Iam dubii gressu lumine uoce manu,

Cum quidquid fuimus, dolor est meminisse, fidemque

      Omnibus eripiunt proxima praeteritis,

235

Incuruos querulos consumpto corpore numquam

      Haec quoque quae grauis est uita satis satiat.

Hinc est quod toto penitus uelut orbe remoti

      Spectamus toto quidquid in orbe perit.

Haec miseros alio tamquam sub sole manentes

240

      Mortis nos propriae mors aliena monet.

Ante oculos longeque simul fraudamur amicis,

      Luminibusque illinc, hunc uenit aure dolor.

Intereunt dulces aeuo uergente parentes,

      Seque ipso coniunx eripitur gremio.

245

Et fratris fratrem mors e complexibus aufert,

      At natu forsan iunior ille fuit.

Ordine nec uitae senior subducitur aetas,

      Cum uideat nati funera saeua pater.

Nemo tamen cautus credit quod cernit, et illum

250

      Quod non uult, cernit se quoque posse pati.

Hoc tamen inde uenit, factis quia semper iniquis

      Mortem perpetuum ducimus esse malum,

Et quas criminibus poenas lex sancta minatur,

      Serius excipere credimus esse lucrum.

255

Felix qui licitum finem putat esse laborum,

      Quod, post ne timeat, cauerit ante timens.

Felix qui magnum magnaque indage mouendum

      Vrbibus et populis nobile iudicium

Constanti sperare animo uultuque sereno

260

      Securus uitae de probitate potest,

Quem faciat certis bene mens sibi conscia causis

      Sub tanta intrepidum mole tenere caput.

Illic imperio quondam regnoque potentes,

      Illic conspicui fascibus et trabeis,

265

Quis aurum lectis dapibus, crystalla Falerno,

      Substratosque ostro mos onerare toros:

Robore famosi, laudati munere formae,

      Ac male fidentes corporeis opibus:

Quorum uenter erat dominus, lasciuia uotum,

270

      Spes in praesenti, gloria diuitiae:

Qui neglexerunt miseri uel morte sub ipsa

      Claudendis dominum quaerere luminibus,

Poenam expectabunt clausi. ne quaere doceri

      Quam poenam: factis congrua poena manet.

275

Hos tenebrae iuges caeca sub nocte manebunt:

      His lumen † tunc flamma seuera dabit.

Isti sulphureo flagrantes igne caminos

      Cogentur laceris scandere corporibus.

Illos constringet uiolento infusa rigore

280

      Flatibus hibernis dura gelu glacies.

Et cum tam discors pugnet natura gehennae,

      Nominis unius uis tamen est uaria.

Nec tam diuersa possis dinoscere poena,

      Igne sit an grauius frigore supplicium.

285

Non quod nos, istic, terrena morte peremptis,

      Excipient unam crimina multa necem,

Cum quamuis saeuus pro rerum pondere iudex

      Non aliud possit quam rapuisse animam,

Et quodam scelerum lucro, si plurima restent,

290

      Vindictam reliquis ultio prima neget.

Ast illic omnes persoluet in ordine noxas

      Succedens factis congrua poena suis.

Atque unum corpus per singula membra patebit,

      Quot potuit uitiis, tot quoque suppliciis.

295

Altera crudeles, lex altera plectet auaros:

      Facta aliter soluent et meditata aliter.

Est sua periuris, est <et> sua poena superbis,

      Atque alia effusi causa cruoris erit.

Inuidus impatiens mollis falsator adulter,

300

      Et uini totus, totus et illecebrae,

Dextram caede nocens, linguam in conuicia promptans,

      Peruasor iactans impius indocilis

Iudicii ante diem poenas dabit, ut neque paruum

      Supplicii spatium det mora iudicii.

305

Ambibunt alios sinuosis flexibus angues,

      Ast alios candens igne catena teret.

Omnia plena illic lacrimis terrore dolore,

      Et uox nulla, nisi quam dederit gemitus.

Ecquidnam ulterius per singula crimina curram

310

      Vexabunt diris quae miseros crucibus?

Quando etiam incauto si quid nunc ore loqueris,

      Sermonis ratio est discutienda tibi.

Hos inter, rerum dominum quicumque negarit,

      Summittens saxis stipitibusque caput,

315

Ille miser uere, nec erit miserabilis ulli.

      Excipiet solus quidquid ubique nocet.

Innumeri uermes morituro in corpore uiuent,

      Nec finis fumo quem dabit ignis, erit.

At parte ex alia blandorum † uerba piorum,

320

      Si nec uexati restituere malum,

Auxilium miseris, uictum tribuere petenti,

      Affectum notis, seruitium patribus,

Instar flammantis fulgebunt lumina solis,

      Velati niueis splendida membra togis.

325

Praecipueque illi, quos Christi in lege paratos

      Excipiunt noctes inueniuntque dies,

Quisque fuit uotum niueam baptismate uestem

      Numquam femineis commaculare toris,

Corpore nec solo, sed toto et pectore casti,

330

      Et qualem lector te meus esse uelim,

Vel iam felices, quae prima est gloria, uictis

      Lucis et infidi corporis illecebris,

Veram quaerentes uitam, pro nomine Christi

      Fundere deuotas non timuere animas.

335

Atque sacerdotes hoc sanctorum agmen habebit

      Secretosque hominum turbinibus monachos,

Qui nunc spernentes blandae oblectamina famae,

      Venturi sperant praemia iudicii.

Mollia securis ducentes otia rebus

340

      Pro merito uiuunt nunc bene, post melius.

Namque ipsi denso stipabunt agmine regem,

      Cum terris iudex institerit dominus,

Atque omnes agnus quoquo se uerterit ibunt,

      Perfusi uero lumine, luce dei.

345

Et tantum ipsorum capient uegetata decoris

      Cernentum ut non sint ora uidenda oculis.

Ergo ubi terribilem dederit caua bucina cantum,

      Aduentum tandem testificata dei;

Mox longis tellus rimis diuulsa patebit,

350

      Ac passim flammae fulgura grando ruent,

Imis concusso penitus de sedibus orbe

      Dum totae feruent inde uel inde uiae.

Hinc tristes gemitus, illinc pia gaudia uitae:

      Vna in diuersis uox erit agminibus.

355

Atque omnis raptim celeratis gressibus ibit

      Deducens subolem prosapiamque pater.

Cunctaque contento ducetur linea tractu,

      Cum fuerit medius progenitor genitis.

Nec tibi famosas urbes gentesque remotas

360

      Regnaque, quae nunc sunt quaeue fuere, loquar,

Frigore non segnes populos, non sole perustos,

      Quosque habuit nascens occiduusque dies:

Sed fuit a primi genitum quod tempore mundi

      Vsque diem mundo qui modo finis erit,

365

Omnibus e terris animas iustasque reasque

      Vno constituet iussio prima loco.

Nec tamen ulla illinc tanta inter milia perget,

      Quae non sit domino dinumerata suo.

Mox rutilum scandens eadem cum carne tribunal,

370

      Quam caelo intulerat glorificans hominem,

Omnia quae reliquis labantur in ordine saeclis,

      Quae tunc, quaeue dehinc lege manente fiant,

Ore sacer, celsus solio, terrore uidendus,

      Conspicuus, sed uix conspiciendus aget.

375

Atque inter flammae tractus sonitusque tubarum

      Angelicosque choros militiamque sacram,

Inter et infantum matrum iuuenumque senumque

      Pallores fletus gaudia uota metus,

Vltima suspensae dabitur sententia turbae,

380

      Quae sacrosancti iudicis ore sonet:

In requiem et laudem iustorum perge caterua,

      A regno numquam dissocianda meo,

Quae uobis gnarus meriti uitaeque futurae

      Dat modo, sed dudum dona parata pater

385

At tu mandatis semper contraria nostris,

      Impia tartareis claudere turba locis.

Illic stridorem dentes et lumina fletum,

      Ignibus immodicis discruciauda, dabunt.

Et tamen, ut uere maneant quaecumque iubentur,

390

      Haec erit aeterni formula iudicii:

Gloria quae iustum, summota morte tenebit

      Atque reus poenae non moriturus erit.

Haec ego debueram factis tibi tradere, lector,

      Vt pondus uerbis uita probata daret.

395

Sed quia neglegimus miseri quaecumque monemur

      Et satis est leuius discere quam facere,

Tu si commendes animo demissa per aurem

      Omnia, quae scriptis sunt numerata meis,

Constanter dicam, caeli statione receptus

400

      Discuties saeuae uincula dura necis

Atque etiam fueras qui filius ante gehennae,

      Incipies summi filius esse dei.

His illud superest, sine quo nihil omnia prosunt,

      Vt Christum credas de patre cumque patre;

405

Spiritus et sanctus nullo discrimine iunctus

      Vnum consumment nomina trina deum.

At tu † cum legis nostrum quicumque libellum,

      Nostri, seu malus est seu bonus, esto memor.

Et quotiens dominum perlecto carmine Christum

410

      Orabis, simus semper in ore tuo.

Quod ne me primis credas iniungere labris

      Neue istud tuto dissimulare putes,

Sic te nulla dies curis compungat amaris,

      Sic Christo totum quidquid agis placeat,

415

Sic sumas sanctam domino tradente coronam,

      Nominis abscedat ne tibi cura mei,

Vt peccatores uincens Orientius omnes

      Sanctorum ueniam promerear precibus.