Ennius annalium fragmenta 469-470

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


469

Non si lingua loqui saperet quibus, ora decem sint

470

In me, tum ferro cor sit pectusque reuinctum

469

quibus Vahlen (V.²)

at Brev. Expos. Verg. georg. 2, 43

561-562 V.² = 178-179 Fl. (uu. 178-179 iunxit Flores cum u. 164 Sk.)

Brev. Expos. Verg. georg. 2, 43: LINGVAE Homericus sensus Graeci poetae, sicut et Ennius: "non si lingua loqui saperet quibus ora decem sint in me, tum ferro cor sit pectusque reuinctum".

schol. Verg. Bern. georg. 2, 43: "non mihi" et reliqua: Homericus sensus. sic etiam (nam et corr. Hagen) Ennius "ora decem".

Cf. Macr. sat. 6, 3, 6: Homeri est οὐδ' εἴ δέκα μὲν γλῶσσαι δέκα δὲ στόματ' εἶεν (Il. 2, 489), hunc secutus Hostius poeta in libro secundo belli Histrici ait (frg. 3 M.): "non si misi linguae centum atque ora sient totidem uocesque liquatae". hinc Vergilius: "non mihi si linguae centum sint oraque centum" (Aen. 6, 625).

Cf. etiam Serv. Aen. 6, 625: NON MIHI SI LINGVAE CENTVM SINT Lucretii versus sublatus de Homero, sed 'aerea uox' dixit. Etiam Serv. georg. 2, 42: NON EGO CVNCTA MEIS Lucretii versus; sed ille 'aerea uox' ait, non 'ferrea'.

Cf. Licentius apud. Aug. epist. 26, v. 132ss.: "non si mihi ... centumque per ora lingua rigens adamante fremat".