Ennius annalium fragmenta 542

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


542

Tantidem quasi feta canes sine dentibus latrat

528 V.² = 543 Fl.

Varro ling. 7, 32: dubitatur [...] utrum primum una canis aut canes sit appellata: dicta enim apud ueteres una canes. itaque Ennius scribit "tantidem quasi feta canes sine dentibus latrat". Lucilius (1221 M.) "nequam et magnus homo, laniorum immanis canes ut". impositio unius debuit esse canis, plurimum canes. sed neque Ennius consuetudinem illam sequens reprehendendus nec is qui nunc dicit "canis caninam non est" [...] sic dictum a quibusdam ut una canes una "trabes remis rostrata per altum" (Spur. 9).