Orientius commonitorium 1

Other sections


Quisquis ad aeternae festinus praemia uitae,

      Perpetuanda magis quam peritura cupis,

Quae caelum reseret, mortem fuget, aspera uitet,

      Felici currat tramite, disce uiam.

5

Nam nos, et carnis uitiis et tempore uicti,

      Terrenum gradimur siue doloris iter:

Solaque permixtis haec sunt modo gaudia uotis,

      Si, quod non facimus, saltem alii faciant,

Vt quia nunc istud, quod protinus effugit, aeuum

10

      Infidis capti degimus illecebris,

Lasciuum miserum fallax breue mobile uallum,

      † heu noxarum malus origo praecipitat,

Omnibus his, raptim quae sunt moritura, relictis

      Tu torti teneas non moritura fide.

15

Ergo, age, da pronas aures sensumque uacantem:

      Vita docenda mihi est, uita petenda tibi.

Sed, quo sit melior nostri doctrina libelli,

      Et teneat rectas carminis ordo uias:

Te, deus omnipotens, et corde et uoce rogare,

20

      Te sine nec linguam soluere, Christe, placet,

Demere qui tenebras reuocato lumine caecis,

      Auditum surdis auribus inserere,

Corporis et mentis saeuos depellere morbos,

      Soluere mutorum qui pius ora soles:

25

Te penes officium nostri est et cordis et oris:

      Da sentire mihi, da mihi posse loqui,

Nimirum ut nostram uegetent tua munera linguam,

      Ac per te de te sit tibi sermo placens,

Mandato cum iussa tuo superauerit omnem

30

      Naturam nostra uoce loquens asina

Atque sua stimulis subigentem terga Balaam

      Terruerit miro quadrupes alloquio,

Qui magno trepidi regis crebroque rogatu,

      Dira super sanctum uerba parans populum,

35

Non potuit proprie motam sibi subdere linguam,

      Ore aliud dicens, corde aliud cupiens.

Nam male dicturus nimie benedicere coepit,

      Impendens aliis ora parata aliis.

Ergo nisi eloquium, sensum nisi, Christe, ministres,

40

      Conatusque animae tu nisi, Christe, regas,

Ora homines omnes et muta et bruta tenebunt

      Quodque etiam possunt, hoc quoque non poterunt.

Principio geminam debes cognoscere uitam,

      A domino indultam cum ratione homini,

45

Vt, quoniam brutum terreno est pondere corpus,

      Ast anima afflatu est uiuificata dei,

Nullum sentirent animae dispendia finem,

      Esset in hoc fragili corpore uita breuis.

Vnam nascendi ratio prius omnibus affert,

50

      Hanc cura et propriis consequitor meritis.

Nasci non nostrum, nec longum uiuere nostrum:

      Vitam quae sequitur uita parare potest.

Et licet arbitrio domini sumamus utramque,

      Ac neutra obueniat, ni deus hoc iubeat,

55

Prima tamen celeri fertur per prona rotatu,

      Quae sequitur totis est data temporibus.

In primam ignari nulla mercede uenimus,

      Altera de summo parta labore uenit.

Nascimur ut dominum caeli terraeque marisque

60

      Quaeramus toto peruigiles studio.

Quaerimus, ut qui sit, quantus uel qualis, agat quid,

      Vero possimus noscere iudicio.

Noscimus, ut digna compertum laude colamus:

      Vt uitam tribuat perpetuam, colimus.

65

Et colimus non ture dato, non sanguine fuso,

      Non uino madidi, non epulis grauidi.

Aurum uestis odor pecudes libamina gemmae,

      Et quae rara homines uel pretiosa putant,

Ante deum, ut uiles terreno e pondere moles,

70

      Vt caenum, ut sordes, sic inhonora iacent.

Omnia sunt eius, cuius nos esse fatemur.

      Nil proprium est nobis: ipse habet, ipse dedit.

Ecce etenim sancto proclamat in ore prophetae:

      Nolo tuos hircos, nolo tuos uitulos.

75

Et species agri mecum est et gloria caeli:

      Orbis enim meus est, et quod in orbe meum.

Debita soluantur sancto mihi pectore uota:

      Hostia me laudis puraque uox celebret.

Ergo nihil noster poteris praetendere lector,

80

      Istis quod tibi sit difficile in monitis.

Non longe positum, non est aliunde petendum,

      Non re, non sumptu, non opus est pretio.

Sufficit ut dominum mundi rerumque parentem,

      Cuius in arbitrio uel bona uel mala sunt,

85

Sensu maiori uincentem uerba loquentis,

      Vnum, incorporeum, perpetuoque sacrum,

Omnia complexum uel semper in omnibus unum,

      Corde pius credas, credulus ore roges.

Sed quid sic nudis tantum sermonibus utor,

90

      Tamquam nulla dei sint super hoc monita?

Nam primum ueteri cautum sub lege memento,

      Quae dudum in solidis scripta fuit tabulis,

Quod nunc per dominum renouat data gratia Christum,

      Atque euangelii uox ueneranda sonat,

95

Vt, quod saxa prius, modo pectora nostra tenerent,

      Esset et uberior bis repetita fides.

Affectu toto dominum totisque medullis

      Atque tuum toto dilige corde deum.

Et recte: quid enim poteris tu iustius umquam

100

      Obstrictus tantis soluere muneribus?

Qui tibi, cum limus terrena in faece iaceres,

      Dempsit perpetui temporis esse lutum:

Qui tibi, quod membris constas, quod mente moueris,

      Quod lingua loqueris, quod ratione sapis,

105

Quod manibus tangis, graderis pede, lumine cernis,

      Aure audis, sentis naribus, ore probas,

Ante aliquod meritum propria pietate ministrat,

      Corporis atque animae sic pater ut dominus:

Et non hoc solo contentus munere, quo te

110

      Instruxit membris, sensibus excoluit:

Qui tribuit uitam, largitur commoda uitae,

      Omnibus ut tibi sit praedita deliciis.

Ecce tibi caelum pendet, tibi terra recedit,

      Aera librantur, fluctuat oceanus:

115

Noctes atque dies succedunt mensibus anni,

      Sol splendet, lucent sidera, luna rubet.

Ver fundit blandos uario sub germine flores,

      Aestas iam grauida fructibus arua coquit,

Autumnus musto madidus, praepinguis oliua est,

120

      Ignibus admotis frigora nescit hiemps.

Imbribus arcendis confirmas pendula tecta;

      Ignoras uentos aedibus oppositis;

Hirtaque lanigerae depectens terga bidentis

      Mollibus inuolucris algida membra tegis;

125

Leuia nec desunt niuei uelamina lini;

      Sunt etiam Eois pallia uelleribus:

Illa ferax iacto reddet tibi semine tellus,

      Haec carpent celsis Seres in arboribus.

Denique per totum qui circumuoluitur annum,

130

      Quidquid habes, totum dat tibi cura dei.

Campus messe uiret, uestitur palmite collis,

      Arbore diuersa mitia poma metis,

Et studium impendens fecundo prouidus horto,

      Vtile quo libuit tempore sumis holus.

135

Accendis pinguem quaecumque in lumina pinum,

      Nobilibus mensis cerea flamma micat.

Nec modo terreno tantum seruire iubetur

      Per uarios usus subdita terra homini:

Ipsa etiam quidquid fertur prope nubila, quidquid

140

      Alto subductum uoluitur in pelago:

Nunc fallente cibo, nunc texto in retia lino,

      Artibus innumeris inde uel inde petis.

Et tibi nunc imo trahitur de gurgite piscis,

      Aere nunc summo decipiuntur aues.

145

Agmina uenanti procumbunt densa ferarum

      Icta procul iaculis uel laqueata plagis.

Prona petis ferro, canibus fugientia sistis,

      Contundis frenis ora ferocis equi.

Ad iuga panda boues cogis, ad mulctra capellas:

150

      Destillant crispis dulcia mella fauis.

De saxis gemmas, aurum producis harenis,

      Lentaque de terris igne metalla coquis:

Gramina discernis tristes medicantia morbos,

      Pellis letiferum sedulus arte malum.

155

Quin etiam ut mercem peregrino a litore sumas,

      Et tua des aliis atque aliena petas,

Flumina remigio percurres, aequora uelo:

      Ibis longinquas absque labore uias.

Aut si formidas pelagus, carpenta mouebis,

160

      Seque tuis sternet terra notanda rotis.

Tum si iactatum quaerit blanda otia corpus,

      Vmida puluereum balnea suscipient;

Atque cauo tota spoliatus ueste lauacro,

      Marcida perdomitis membra fouebis aquis.

165

Tot tantisque bonis domini tibi munere partis

      Quid tandem dignum reddis amore pio?

Aut quibus haec opibus, quibus et persoluere donis,

      Vel quanto poteris pendere seruitio?

Nec tamen haec dominos, cuius sunt omnia, quaerit:

170

      Sufficit ut dominum seruus amatus ames.

Haec quoque mandati succedit forma secundi,

      Proximus ut tibi sit sic, uelut ipse tibi es.

Nosco salutiferam mansuro munere legem,

      Vno quae cunctis prospicit officio.

175

Nam cum aliena mihi mandatur cura, necesse est

      Vt mea mandetur sic quoque cura alii.

Ecce pecus pecudem fecunda ad pabula ducit,

      Admugit proprio bucula laeta gregi.

Murmure respondent, qua possunt uoce loquuntur,

180

      Inque uicem docilis lambere lingua solet.

Nec caret affectu quod fluctibus occulit aequor,

      Et uolucris uolucri est et fera blanda ferae.

Tum si quando uenit quocumque ex agmine praedo,

      Fortior inualidos ungue uel ore premens,

185

Seu uolucrum res est, siue est res illa ferarum,

      Vndique collectis tenditur auxiliis,

Captiuam comitem cursu grege uoce uolatu,

      Etsi non possunt, eripuisse uolunt.

Cumque ita se solo naturae munere seruent,

190

      Quae nec consilio nec ratione uigent,

Quid mirum domini si iussa uerenda secutum

      Mutua constringet cura hominis hominem,

Atque usu ingenio rebus ratione peritus

      Vt sua quae tua sunt commoda frater agat?

195

Hinc uenit illa placens merito sententia, nectens

      Humanum parili condicione genus:

Ne facias aliis quidquid fieri tibi non uis,

      Idque aliis facias quod tibi uis fieri.

Quod genus est hominum, qui ritus sexus et aetas,

200

      Quis neget hoc rectum, quis neget hoc facile?

Quid non mandatum late complectitur artum?

      Plenius hac tradi quid breuitate potest?

Namque ea quae mala sunt, fieri modo sic mihi nolim,

      Vt rursum cupiam quae bona sunt fieri.

205

Indice non opus est, doctor nec quaeritur ullus:

      De nobis scimus quae bona, quae mala sunt.

Gaudebis certe, si quis te nocte uiantem

      Blandus uicinum ducat in hospitium:

Tu quoque sollicitus prouisis excipe tectis

210

      Illum, qui sera nocte uiator erit.

Veste tegi nudus, sitiens ad pocla uocari,

      Esuriens optas ut satiere cibis:

Te quoque permoueat proprii par cura laboris,

      Diuide cum miseris pallia, pocla, cibos.

215

Ecce manum poscis lapsus, solacia maestus,

      Auxilium trepidus, consilium dubius:

Id maestis dubiis trepidis labentibus offer:

      In simili causa fac ut ameris amans.

Certe incusari te falso crimine non uis:

220

      Crimine falso alios insimulare time.

Odisti furem: furtum fuge; perdere non uis

      Per uim quae tua sunt: nil uiolenter agas.

Pacta tibi dubio non uis nutare paratu:

      Promissam certo pectore redde fidem.

225

Quae tibi detraxit uelles succidere linguam:

      Cura sit ut nullum liuida uerba notent.

Mutua cum poscis, uis sumere protinus aera:

      Mutua poscentem dextera prompta iuuet.

Elatos fastu damnas: depone tumorem;

230

      Quod fugis in celsis nesciat inferior.

Certe si soror est uel mater caraue coniunx,

      Quarum ne uitam fama grauis maculet,

Perpetui curam cauta pietate pudoris

      Filius aut frater siue maritus agis:

235

Haec ueneranda tibi si nomina temptet adulter,

      Ferrum in uindictam non satis esse putas.

Nonne eadem poena reus es, si tu quoque furtim

      Aggrederis castos sollicitare toros?

Hinc fuit, ut dominus prima sub lege iuberet

240

      Pensari paribus crimina suppliciis:

Pro damno damnum, uulnus pro uulnere, dentem

      Dente lui raptum, lumina luminibus.

Nec minus ut propriam sub iudice redderet audax

      Alterius cuperet qui rapuisse animam,

245

Iudiciumque reus non posset dicere prauum,

      Prauis decreta est ultio criminibus.

Et licet haec melius mutarit gratia Christi,

      Mitia quae potius quam uiolenta docet,

Est tamen est rectum, quidquid iubet ista uel illa,

250

      Seu cito restituas, seu patienter agas.

Hoc tamen est melior qui Christo uindice gaudet,

      Seruet si domino quod dedit ille sibi.

Ergo piis uotis et sanctis perfice rebus,

      Vita quod haec praesens, quodque futura probet

255

Vt te, quem raptim fugiens commendat honestas,

      Perpes post obitum gloria suscipiat.

Nam nostris certus monitis, mansura memento

      Omnia, nunc stulti quae peritura putant:

Atque animas isdem membris redeuntibus ipsum

260

      Crede recepturas corporis inuolucrum.

Ora color sanguis uenae cutis ossa capilli,

      Vt nunc labuntur, sic iterum uenient,

Non modo quae tumulis bene condita saxa reseruant,

      Aut Arabum solidans puluis odorque tegit:

265

Sed dicto citius, formanda in membra redibit

      Portio do tumulis, portio de fluuiis.

Quod uentus flatu minuit, quod bestia morsu,

      Flamma quod exussit, quodque ruina premit,

Totum aderit, totum diuersa ex parte coibit,

270

      Pars uolucri aut pisci, pars laniata feris,

Et quod nunc aetas sensim longaeua resoluit,

      Id raptim domini bucina restituet.

Vt pro factorum meritis in corpore eodem,

      In quo gesserunt seu bona siue mala,

275

Scilicet ad motus animarum carne reuersa,

      Poena reos, iustos gloria suscipiat.

Cur autem dubites, cum praecedentia monstrent

      Vt tibi uenturi sit manifesta fides?

Respice nudatas brumali frigore siluas

280

      Iam desperatis luxuriare comis.

Quae stabat maerens decusso palmite uitis

      Vestitur foliis, fructibus induitur.

Spiceus <at> densis calamus flauescit aristis,

      In terra granum quod modo putre fuit,

285

Et quae nunc tristi squalebant arua ueterno,

      Laeta nouo rident germine, flore rubent.

Ipse etiam uariis conclusus mensibus annus

      Tempore mutato mortis habet speciem,

Cum uer autumno, frigus depellitur aestu,

290

      Vtque hominum res est, hoc uenit, illud abit.

Hoc tamen aeterno, donec deus annuit, usu

      Inque uicem alterno uoluitur officio:

Et dum se longi sequitur rota mobilis anni,

      Nascitur et moritur, succidit atque redit.

295

Nam finem noster finis non accipit, et mors

      Qua primum morimur, perpetuo moritur.

Victuro semper motu sensuque manente,

      Omnis perpetuo tempore uiuet homo.

Viuet homo: fletus ast hic mea uerba sequuntur;

300

      Nam puto sic hominis sors melior fuerat,

Cum sensu uitae sensum deponere poenae

      Et natum innatis consimilem fieri,

Quam nunc, peccatis toto dominantibus aeuo,

      Extingui uitae, uiuere suppliciis.

305

Nam rogo ne credas dirae ad compendia poenae

      Quod raptim insontes debita flamma uoret.

Ignibus aeternis immersos respice colles

      Iugiter amburi, non tamen imminui:

Et gelidos fontes et caerula flumina cerne

310

      Fundere semper aquas, semper habere tamen.

Sic miseros uindex semper populabitur ignis,

      Vt semper seruet pabula laeta sibi.

Haec si falsa putas, merito post uera probabis:

      At falsa effugies, si modo uera times.

315

Quare post mortem sequitur si uita perennis,

      Laetificans iustos discruciansque reos,

Viribus et totis et totis nitere uotis,

      Quae rectum ducunt continuare uias.

Contere calcatum mortis cum principe mundum

320

      Et fuge lasciuis credere deliciis.

Praecipue semper famosos despice uultus

      Iudiciumque tuis eripe luminibus.

Nemo feret rutilos intactis uestibus ignes,

      Nemo inter lituos non trahet aure sonum.

325

Nemo inter flores blandorum ambitus odorum

      Naribus assiduam non metet ungue rosam.

Nemo diu sitiens et multo sole perustus

      Incumbet gelidis nec potietur aquis.

Nemo uias pedibus brumali tempore carpens

330

      Conspersus pluuia nec madefactus erit.

Nemo, licet mediis muris, sub tempore belli

      Vel bene securus uel bene tutus agit.

Congressus praestat uisum, mox lumina uisu

      Concipiunt flammas, parturiuntque nefas.

335

Dum ueluti iacto piscantis fraudibus hamo

      Primo animus capitur, post etiam moritur.

Prima mali labes heu femina! te dolus anguis,

      Atque hominem per te reppulit a domino.

Erepti tu causa boni, tu ianua mortis,

340

      Tu decepta cito, tu cito decipiens.

Ergo age, qui nullo maculari pectora naeuo

      Et purus puro niteris esse animo,

Vt laqueos ignis gladios et acuta uenena

      Cernere laudatam sic fugies faciem.

345

Non ego nunc repetam per tot iam saecula quantos

      Feminei uultus perdiderint populos.

Praetereo clades Spartanas, Troica bella,

      Et raptu excidium quam prope, Roma, tuum,

Cum gentes nulla domini sub lege nec ullis

350

      Sanctorum ad uitam perdomitas monitis,

Qua furor impulerat, lasciuus duceret auctor,

      Esset et hoc licitum quod fuerat libitum.

De sacris, inquam, de sacris percipe libris,

      Obprobrio quantis turpis amor fuerit.

355

Te Dinae species nimio sub amore ruentem

      Exstinxit, Sichem, cum patre, cum patria.

Nam male compressam fratrum pia cura sororem

      Promittit thalamo, uindicat in gladio.

Hunc quoque laudatum psalmorum carmine Dauid

360

      Forma placens celso deposuit solio,

Cum male lasciuum comperto crimine corpus

      Sacco contegeret, contereret cinere.

Thamar forma duos sub eodem tempore fratres

      Incesti et ferri perpulit in facinus.

365

Vnus corrumpit, corruptam ulciscitur alter:

      Vltio quae iusta est, desinit esse pia.

Ipse etiam Salomon, cuius sapientia prisco

      Tempore et <in> toto nobilis orbe fuit,

Ducitur in facinus uetito laqueatus amore,

370

      Femineo subdens turpia colla iugo,

Et domini immemorem merito praeconia laudum,

      Quae iuuenem ornarant, destituere senem.

Forma placens regi leto te tradidit, Aman:

      Forma tuum rapuit, dux Oloferne, caput.

375

Illum mirifico famosum robore Samson

      Forma decens saeuis tradidit allophylis.

Sanctus <is> et uictor per tot modo proelia miles,

      Heu male femineis subditur arte choris,

Vt iam pollutus, pariunt quia crimina poenam,

380

      Oscula uirginibus, terga daret gladiis.

Tu quoque Leuitis tantum dilecta nec uxor,

      Insano iuuenum subdita nocte toro,

Vindictae studio totas in bella dedisti

      Perdere contentas siue perire tribus,

385

Vt membris lacero dispersis funere Gabaat

      Efficeret diris ignibus usta rogum.

Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

      Expediam quantum forma placens noceat.

Lasciuo clamat benedictus apostolus orbi,

390

      Dans etiam licitis iura seuera toris;

Coniuge possessus, contempta coniuge liber

      Non similem causam relligionis habent.

Coniugis implicitum detentat cura maritum:

      Solum uult caelebs emeruisse deum.

395

Sed quia nonnumquam succumbunt lumina et omne

      Ancipiti rectum labitur in biuio,

Si purum maculare animum parat impius hostis,

      Semper ouans castam sollicitare fidem,

Accipe tela, quibus cordis pia moenia serues:

400

      Crux tibi sit clipeus, crux tibi sit gladius.

Supplicibus lacrimis gemitu prece pectore tunso,

      Quaere salutiferum nocte dieque deum.

Ac ne paulatim facilem spes palpet amorem,

      Lapsum a praecipiti perge referre pedem.

405

Non ignarus enim miseris succurrere tempto,

      Omnia perpessus, quae fugienda loquor.

Respicis ad formam? sed saeuas respice poenas,

      Respice quid laudes, respice quid timeas,

Internisque oculis et uero lumine cerne

410

      De terra ad caelum deque homine ad dominum.

Hic breuis est fine exiguo claudenda uoluptas:

      Illic perpetuo sulphure flamma uorax.

Audi clamantem celsa cum uoce propheten,

      Seu mandata legas pristina, siue noua:

415

"Quae laus in uultu est? faenum omnem credite carnem,

      Quippe ut flos faeni gloria carnis erit."

Nam ueluti flores ictus metit, atterit aestus,

      Confundunt imbres, fortior aura rapit,

Sic uultum quicumque placet, consumere tempus

420

      Et tumor et liuor despoliare potest.

Atque ipsam ut taceam, quae conterit omnia, mortem,

      Quanta licent morbis febribus ulceribus?

Hi modo qui canent albo sordente capilli,

      Collatas olim non timuere pices.

425

Pendula quae maerent rugis deformibus ora,

      Praetulerant uanum conspicienda decus.

Qui nunc in laxa tremulus pes pelle uacillat,

      Vix dederat tenui signa notata solo.

Ceruix colla manus et quod nunc omnibus horret,

430

      Heu miseris quondam causa furoris erant.

Lumina, quae madidus deformia subluit umor,

      Stellarum rutilae ceu micuere faces.

Respice quod paucis floret nec permanet annis,

      Et tamen aeternis culpa manet lacrimis.

435

Ergo puellares uultus formasque decentes

      Aut uerso aut merso despicies capite.

Atque ut sis penitus sic corde ut corpore purus,

      Vt nullum facias suspicione reum,

Da studium curans et semper prouidus opta,

440

      Vt sit nulla tibi femina iuncta nimis.

Amittet uires, si non sint obuia, uentus:

      Pabula si desint, irritus ignis erit.

Ac ne mandatis tantum pars una putetur

      Ad uitae rectas sollicitata uias,

445

Si qua uiri discunt, credat sibi femina dici:

      Et meritum et poenas hic quoque sexus habet.

Oderit ignotos audax attendere uultus

      Seque tamen notis abdere luminibus.

Nam male permixto ludentia lumina risu

450

      Blandum saepe solent ore tacente loqui.

Atque amor, ut lacrimae, quas fundi iniuria cogit,

      Ex oculis surgit, pectoris ima petit.

Ergo qua iuuenes praecepti lege monentur,

      Hac fugiat cunctos femina casta uiros.

455

Iam si corporeas calcaris corpore casto

      Illecebras, reliquum discute cordis onus.

Namque subire solet nigri de felle ueneni,

      Multiplicis mater criminis inuidia.

Inuidia infelix mortem moritura parauit:

460

      Angelus hac celsi decidit arce poli,

Dumque hominem properat caelesti pellere regno,

      Detrudi in tenebras ipse prior meruit.

Hinc domini in cunctos uindex sententia uenit,

      Omnibus haec reliquis mortibus una rea est:

465

Haec belli rabies, haec est discordia pacis,

      Plus sibi, quam cui uult saeua nocere, nocens.

Haec Ioseph nimio fratrum sub crimine causa

      Primum seruitii, mox fuit imperii.

Haec iusti fratris maculauit sanguine Cain,

470

      Haec Dauid mortis quam prope causa fuit,

Cum, iam confecto solius robore bello,

      Extolli nollet laude socer generum.

Hac primae cogente gemens operarius horae

      Vincere fossorem nititur undecimae.

475

Haec postrema dedit crucis in ludibria Christum,

      Dum peragit liuor credulitatis opus,

Et praeceps populus signa ac miracula rerum

      Obtutu cernit, pectore non recipit.

In tantum studiis furialibus improba cunctos

480

      A uero in facinus uerterat inuidia,

Vt non nescirent, sed nollent credere, quod tunc

      Esset per dominum glorificandus homo.

Nec cura leuiore dehinc uitale memento

      Vnius innumerum crimen auaritiae.

485

Omnibus in terris, quas sol uidet, aequora claudunt,

      Quasque dies adeunt, quasque tegunt tenebrae,

Ignoto nobis quidquid diffunditur orbe,

      Omnibus in regnis, omnibus in populis,

Infectis morbo multorum mentibus haec est

490

      Radix causa caput fons et origo mali.

Innocuos quidquid dominus formarat in usus,

      Haec male mutatis perdidit officiis.

Quid quereris diros portus uentosque furentes,

      Tristia famosis aequora naufragiis?

495

Tu caesam siluis annoso robore quercum,

      Si tignis non est utilis, adde focis.

Contentusque tuo, submotum si qua per orbem

      Nascuntur, patiens crede negata tibi.

Et pelagi motus et saeuas flare procellas

500

      Securus tuto litore prospicies.

Vsum naturae uitium fecistis, auari,

      Nata bona prauis usibus esse mala.

E terra genitum terrena in munera ferrum

      Falcibus incuruum, uomeribus rigidum,

505

In caedem et diras, bellorum crimina, mortes

      Armamus contis missilibus gladiis.

Pelleret ut frigus uiolentum accepimus ignem,

      Pelleret ut tenebras discoqueretque dapes:

Coepimus insani flammas immittere tectis

510

      Atque exurendis subdere corporibus,

Tamquam esset paruum praedandi in crimine crimen,

      Ni ferret sparsas sanguine raptor opes,

Et miseros poenis uariis uis ultima cogat,

      Cum quod habent perdant, dicere si qua latent.

515

Fratribus inuisos fratres, uitamque parentum

      Exosam natis fecit auaritia.

De uero falsum, de falso fingere uerum

      Saeua per innumeras haec docet insidias.

Hac faciente reus dum partem subtrahit auri,

520

      In mortem totus transiit Ananias,

Nec solus; sociam nam foedi in crimine falsi

      Coniunxit misero par quoque poena uiro.

Haec miseros homines mortis sub tempore fecit

      Non bene postremis fidere iudiciis.

525

Subduntur tabulae, conquiritur undique testis,

      Ore ferens falsum, pectore uera premens.

Scalpuntur gemmae similes, manus improba discit

      Heu male mentitas assimulare manus,

Vt pater alterius factus credatur et heres

530

      Non possit proprii filius esse patris.

Hac duce custodes inter securus adulter

      Peruenit ad castos muneribus thalamos.

Itur in omne nefas animis manibusque paratis,

      Aurum si pretium constituas sceleris.

535

Dic, rogo, quid (miserum) tantus furor † laxat habenas,

      Vt tibi non sat sit, quod tibi iam satis est?

Immensis properas terris coniungere terras,

      Claudendus parui marmore sarcophagi?

Alterius damno fieri locupletior ambis?

540

      Quod rapis ex aliis, mox erit alterius.

Et cursu celeri sic post amissa dolebis,

      Vt doluere illi qui tenuere prius.

Ceu non casuras immensum construis arces,

      Ipse tamen raptim qui moriturus eris?

545

Comitur in somnos tenuato lucida uitro

      Marmoribus uariis lubrica cella tibi:

Tamquam non adeat lignis coeuntia tecta

      In bene securo pectore tuta quies.

Certe non aliter sitientia proluit ora,

550

      Quem palmae obtulerint, quem caua gemma liquor:

Et sic suscipient rabidi ieiunia uentris

      Quos crystalla dabunt quosque patella cibos.

An non pellendo glacialis frigora brumae

      Hirta tibi melius pallia praebet ouis,

555

Quam quae, lentato per lubrica fila metallo,

      Alternos frangit uestis onusta gradus?

Quo tibi perlucens habitus, qui tegmine raro

      Offerat ignotis membra tegenda oculis?

Argentum atque auri moles et gemma coruscans

560

      E mundo et mundi est: hinc uenit, hic residet.

Venisti in uitam nudus, nudusque redibis:

      Nil tecum attuleras, ferre nihil poteris.

Ferre tamen poteris contempta hic munera mundi:

      Mitte secuturus, quae duplicentur, opes.

565

Nam seruata nimis quae mos bona non tua fient,

      Si tibi non serues, sic erit ut tua sint.

Munera quae donat moriens, haec munera non sunt:

      Donat enim quod iam desinit esse suum.

Qui sanus metuensque nihil, qui mente quieta,

570

      Qui sibi dum uiuit dempserit, ille dedit.

Quodque sibi dempsit, melius reparabitur illi:

      Integra mox capiet, qui peritura dabit.

Condita nam caelo non fur, non auferet hostis,

      Non tinea aut pluuiae flammaque carpet edax:

575

Caelo autem condes quidquid pro nomine Christi,

      Christum respiciens, pauperibus tribues.

Qui post assumptae carnis mysteria dicit:

      Vestior in nudis, subleuor in miseris,

Visitor in clausis, curor confotus in aegris,

580

      Adiuuor in paruis, protegor in uiduis,

Et quodcumque facis misero uel non facis, illud

      Crede mihi fieri, uel mihi non fieri.

Ac ne pauperiem pauper praetendere possis,

      Vt color iniustae detur auaritiae,

585

Si tibi non fuerint sumptus quos quaerit egenus,

      Non cibus aut calida est qua foueatur aqua,

Cum poscit sitiens, gelidus sub nomine Christi

      Oblatus poterit praemia ferre calix.

Hoc, quo quisque potes, miserum solare rogantem,

590

      Et si defuerint munera, uota dabis.

Ipsa etenim ante deum non est peritura uoluntas,

      Si bene non poterit, quae bene uel cupiet.

Hinc fuit ut dominus monitis felicibus omnes

      Coniungi uellet pacis amore homines,

595

Et quae per sanctos laudauerat ante prophetas,

      Discipulis proprio traderet ore suis,

Dum nihil iniustum, nil durum, nil uiolentum,

      Nil leue, nil cupidum, nil graue, nil uarium,

Vel facere in rebus, uel uerbis dicere posset

600

      Casto seruatus pectore pacis amor.

Hinc cohibet totum pacis concordia mundum,

      Quae brutis etiam cum ratione datur.

Et cum flammiferis frigentia, mollia duris,

      Siccis cum pugnent umida, lenta citis,

605

Omne per ignotas tacito moderamine causas

      Vno consociat foedere pacis opus.

Sic, modo si paruis cupias componere magna,

      Corporeum frenat pacis amor populum,

Vt sub terreno sociatus principe discat

610

      Regi caelorum soluere uota simul.

Ergo mei similis peccator, me minor imo

      (Omnes criminibus namque ego uinco meis)

Pacem placatus, pacem quoque laesus amato:

      Pax in uisceribus, pax sit in ore tuo.

615

Pelle odium, contemne minas, depone tumorem,

      Offensam teneant tempora nulla tuam,

Vt te sol blandae seruantem uincula pacis

      Deserat abscedens, inueniat rediens.