Cyprianus Gallus deperditorum carminum reliquiae

Testo base di riferimento: R. Peiper, 1891

Cura dell'edizione digitale: A. A. Raschieri, 2012


REGVM I

 

Denique quaesitos tetigit tamen ille penates.

 

Praecaue nunc miser nec te dum nescis et audes

 

Obrepit partemque secat de ueste fluenti.

 

REGVM II

 

.. quasi uermiculus ligni tenerrimus ..

 

5

Hunc sequitur Semada ducem, qui fortibus ausis

Sescentos perimit et tempora laeta reducit.

 

REGVM III

 

Hinc repetita sacri gradiens per moenia templi

 

Distento et plenam monstrantes uentre saginam.

 

REGVM IV

 

Purpureis maior Persarum in sede tyrannis

 

PARALIPOMENON I

 

Partitusque meis iustos indico labores

 

10

Iussit ut obrizo non parui ponderis auro

 

IOB

 

Lanigerae pecudes et equorum bellica pubes

 

INCERTAE SEDIS

 

Omnibus attamen his sat perstat. quod uoluisti.

 

Angelico monitu repetunt sed regna Canopi.

 

Nec lupus insidians Christi deroderet agnos.

 

15

Captiuamque manum deformis seruitus urget.

 

Contulit atque seni suffragia sancta salutis.