Ennius annalium fragmenta 513

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


513

Qui uincit non est uictor nisi uictus fatetur

493 V.² = 520 Fl.

Serv. Aen. 11, 306: INVICTISQVE VIRIS GERIMVS atqui supra legimus (Verg. Aen. 9, 599) "bis capti Phryges". sed inuictis ideo dicit quia sequitur "nec uicti ... ferro". "possunt" autem "absistere" mire ait ac si diceret: etiam si uelint, eos a bellis discedere natura non patitur. add. Serv. auct. ad loc.: Ennius "qui uincit non est uictor nisi uictus fatetur". Varro et ceteri inuictos dicunt Troianos quia per insidias oppressi sunt. illos enim uinci affirmant qui se dedunt hostibus.