371
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur
Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
Suasorem summum et studiosum robore belli
381-383 V.² = 394-396 Fl.
Gell. 6, 2, 3ss.: scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XII annali "cor" dixisse genere masculino. uerba Caeselli subiecta sunt: 'masculino genere, ut multa alia, enuntiauit Ennius. nam in XIII annali "quem cor" dixit'. ascripsit deinde uersus Ennii duo: "Hannibal ... dehortatur ... cor?" Antiochus est qui hoc dixit Asiae rex [...] hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius. [...] nam tres uersus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium uersum Caesellius non respexit: "Hannibal audaci cum pectore de me hortatur ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor suasorem summum et studiosum robore belli".
Non. 195, 17ss.: Cor generis est neutri, ut dubium non est. masculini Ennius lib. XIII: "Annibal ... cor?".