Ennius annalium fragmenta 440

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


440

aere fulua

454 V.² = 471 Fl.

Gell. 13, 21, 14: contra uero idem Ennius in annali duodeuicesimo "aere fulua" dixit, non fuluo, non ob id solum quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, uocalior est uisus et amoenior. Ibid. 2, 26, 11: fuluus autem uidetur de rufo et uiridi mixtus in aliis plus uiridis in aliis plus rufi habere; sic poeta (Vergilius) uerborum diligentissimus fuluam aquilam dicit et iaspidem, fuluos galeros et fuluum aurum et harenam fuluam et fuluum leonem, sic Q. Ennius in annalibus "aere fuluo" dixit.