Ennius annalium fragmenta 425-426

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


425

Hic insidiantes uigilant, partim requiescunt

Succincti gladiis, sub scutis, ore fauentes

426

Succincti Bergk

tecti Serv. auct. georg. 4, 230

436-437 V.² = 440-441 Fl.

Serv. auct. georg. 4, 230: "ore faue" cum religione ac silentio accede. in XVI Ennius "hic insidiantes uigilant, partim requiescunt succincti gladiis, sub scutis, ore fauentes". ponitur eadem uox et pro uelle apud eundem Ennium in XVI (418) [...]. Ibid. 1, 18: "fauere" enim ueteres etiam uelle dixerunt. Ennius [...]. nonnumquam fauere et pro "tacere" ponitur, ut idem Ennius (en inris corr. Dan.) "ore fauentes".

Cf. Paul. Fest. p. 78: Fauentia bonam ominationem significat. nam praecones clamantes populum sacrificiis fauere iubent. "fauere" enim est bona fari, at ueteres poetae pro "silere" usi sunt "fauere".