Ennius annalium fragmenta 329

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


329

Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus

331 V.² = 347 Fl.

Cic. rep. 1, 30: in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum "egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus" qui "egregius" et "catus" fuit et ab Ennio dictus est non quod ea quaerebat quae numquam inueniret, sed quod ea respondebat quae eos qui quaesissent et cura et negotio soluerent.

Cic. de orat. 1, 198: [...] ut ille qui propter hanc iuris ciuilis scientiam sic appellatus a summo poeta est "egregie ... Sextus".

Cic. Tusc. 1, 18: aliis cor ipsum animus uidetur, ex quo excordes, uecordes concordesque dicuntur, et Nasica ille prudens bis consul Corculum et "egregie ... Sextus".

Varro ling. 7, 46: apud Ennium (450) "iam cata signa fere sonitum dare uoce parabant": cata acuta; hoc enim uerbo dicunt Sabini. quare "catus Aelius Sextus" non ut aiunt sapiens sed acutus, et quod est "tunc coepit memorare simul cata dicta" accipienda acuta dicta.

Cf. Pompon. dig. 1, 2, 2, 38: Sextum Aelium etiam Ennius laudauit; Aug. epist. 19: ut a [...] Christi grege tu uir tam bonus et egregie cordatus alienus sis.