Ennius annalium fragmenta 420

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


420

Aestatem autumnus sequitur, post acer hiems it

420

it om. Prisc. gramm. II p. 153, 10, Explan. in Don. gramm. IV p. 491, 27

sit Serv. Aen. 6, 685 codd. aliqui

424 V.² = 448 Fl.

Prisc. gramm. II p. 152, 18ss.: "acer" et "alacer" et "saluber" et "celeber" quamuis "acris" et "alacris" plerumque faciant et "salubris" et "celebris" feminina, in utraque tamen terminatione communis etiam generis inueniuntur prolata [...] Ennius in XVI "aestatem autumnus sequitur, post acer hiems it".

Serv. Aen. 6, 685: et sciendum antiquos et "alacris" et "alacer" et "acris" et "acer" tam de masculino quam de feminino genere dixisse. nunc masculino utrumque damus, de feminino "alacer" et "acer" numquam dicimus, licet Ennius dixerit "aestatem ... it". nam deest (nam inde est corr. Sk.) alacer.

Explan. in Don. gramm. IV p. 491, 26ss.: quaeritur utrum acris dicamus an acer. Ennius enim dixit "post acer hiems", item (et susp. Vahlen) Horatius (carm. 1, 4, 1) "soluitur acris hiems".