Ennius annalium fragmenta 322-323

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


322

Insece Musa manu Romanorum induperator

Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo

326-327 V.² = 343-344 Fl.

Gell. 18, 9, 2ss.:"insecenda" quid esset quaeri coeptum. tum ex his, qui aderant, alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. hi duo inter sese dissentiebant. et grammaticus quidem contendebat <"insequenda" scribendum esse>: 'insequenda enim scribi' inquit ', non "insecenda", quoniam "insequens" significat ***, traditumque esse "inseque" quasi "perge dicere" et "insequere", itaque ab Ennio scriptum in his uersibus: "inseque, Musa, manu Romanorum induperator quod quisque in bello gessit cum rege Philippo".' alter autem ille eruditior nihil mendum sed recte atque integre scriptum esse perseuerabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset de usu antiquae lectionis scripserit non "inseque" apud Ennium legendum esse sed "insece"; ideoque a ueteribus, quas "narrationes" dicimus, "insectiones" esse appellatas. [...] ego arbitror et a M. Catone "insecenda" et a Q. Ennio "insece" scriptum sine 'u' littera. offendi enim in bibliotheca Patrensi librum uerae uetustatis Liuii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια, in quo erat uersus primus cum hoc uerbo sine 'u' littera "uirum mihi, Camena, insece uersutum" [...] illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo.

Cf. Paul Fest. p. 99: Inseque apud Ennium "dic". insexit "dixerit".

Cf. Gloss. L.II Philox. IN 466: inseque εἰπέ.