Sedulius carmen paschale 1

Other sections


Paschales quicumque dapes conuiua requiris,

      Dignatus nostris accubitare toris,

Pone supercilium si te cognoscis amicum,

      Nec quaeras opus hic codicis artificis:

5

Sed modicae contentus adi sollemnia mensae

      Plusque libens animo quam satiare cibo.

Aut si magnarum caperis dulcedine rerum

      Diuitiasque magis deliciosus amas,

Nobilium nitidis doctorum uescere cenis,

10

      Quorum multiplices nec numerantur opes.

Illic inuenies quidquid mare nutrit edendum,

      Quidquid terra creat, quidquid ad astra uolat.

Cerea gemmatis flauescunt mella canistris

      Collucentque suis aurea uasa fauis.

15

At nos exiguum de paupere carpsimus horto,

      Rubra quod appositum testa ministrat, holus.

Cum sua gentiles studeant figmenta poetae

Grandisonis pompare modis, tragicoque boatu

Ridiculoue Geta seu qualibet arte canendi

20

Saeua nefandarum renouent contagia rerum

Et scelerum monumenta canant, rituque magistro

Plurima Niliacis tradant mendacia biblis:

Cur ego, Dauiticis assuetus cantibus odas

Cordarum resonare decem sanctoque uerenter

25

Stare choro et placidis caelestia psallere uerbis,

Clara salutiferi taceam miracula Christi?

Cum possim manifesta loqui, Dominumque tonantem

Sensibus et toto delectet corde fateri:

Qui sensus et corda dedit, cui conuenit uni

30

Facturam seruire suam, cui iure perenni

Arcibus aetheriis una est cum patre potestas,

Par splendor, communis apex, sociale cacumen,

Aequus honor, uirtus eadem, sine tempore regnum,

Semper principium, sceptrum iuge, gloria consors,

35

Maiestas similis. haec est uia namque salutis,

Haec firmos ad dona gradus paschalia ducit.

Haec mihi carmen erit: mentes huc uertite cuncti.

Hanc constanter opem laesis adhibete medullis,

Quos letale malum, quos uanis dedita curis

40

Attica Cecropii serpit doctrina ueneni,

Sectantesque magis uitam spirantis odorem

Legis Athenaei paedorem linquite pagi.

Quid labyrintheo, Thesidae, erratis in antro

Caecaque Daedalei lustratis limina tecti?

45

Labruscam placidis quid adhuc praeponitis uuis

Neglectisque rosis saliuncam sumitis agri?

Quid lapides atque aera coli, quid fana profana

Proderit et mutis animas damnare metallis?

Parcite puluerei squalentia iugera campi

50

Et steriles habitare plagas, ubi gignere fructum

Arida nescit humus, nec de tellure cruenta

Liuida mortiferis uellatis toxica sucis,

Tartareo damnata cibo: sed amoena uirecta

Florentum semper nemorum sedesque beatas

55

Per latices intrate pios, ubi semina uitae

Diuinis animantur aquis et fonte superno

Laetificata seges spinis mundatur ademptis,

Vt messis queat esse Dei mercisque futurae

Maxima centenum cumulare per horrea fructum.

60

Omnipotens aeterne Deus, spes unica mundi,

Qui caeli fabricator ades, qui conditor orbis.

Qui maris undisonas fluctu surgente procellas

Mergere uicinae prohibes confinia terrae,

Qui solem radiis et lunam cornibus imples

65

Inque diem ac noctem lumen metiris utrumque,

Qui stellas numeras, quarum tu nomina solus,

Signa, potestates, cursus, loca, tempora nosti,

Qui diuersa nouam formasti in corpora terram

Torpentique solo uiuentia membra dedisti,

70

Qui pereuntem hominem uetiti dulcedine pomi

Instauras meliore cibo potuque sacrati

Sanguinis infusum depellis ab angue uenenum,

Qui genus humanum praeter quos clauserat arca

Diluuii rapida spumantis mole sepultum

75

Vna iterum de stirpe creas, ut mystica uirtus,

Quod carnis delicta necant, hoc praesule ligno

Monstraret liquidas renouari posse per undas,

Totum namque lauans uno baptismate mundum:

Pande salutarem paucos quae ducit in urbem

80

Angusto mihi calle uiam uerbique lucernam

Da pedibus lucere meis, ut semita uitae

Ad caulas me ruris agat, qua seruat amoenum

Pastor ouile bonus, qua uellere praeuius albo

Virginis agnus ouis grexque omnis candidus intrat.

85

Te duce difficilis non est uia; subditur omnis

Imperiis natura tuis, rituque soluto

Transit in aduersas iussu dominante figuras.

Si iubeas mediis segetes arere pruinis,

Messorem producit hiems; si currere mustum

90

Vernali sub sole uelis, florentibus aruis

Sordidus impressas calcabit uinitor uuas:

Cunctaque diuinis parebunt tempora dictis.

Indicio est antiqua fides et cana priorum

Testis origo patrum, nullisque abolenda per aeuum

95

Temporibus constant uirtutum signa tuarum.

Ex quibus audaci perstringere pauca relatu

Vix animis committo meis, siluamque patentem

Ingrediens aliquos nitor contingere ramos.

Nam centum licet ora mouens uox ferrea clamet

100

Centenosque sonos humanum pectus anhelet,

Cuncta quis expediet, quorum nec lucida caeli

Sidera nec bibulae numeris aequantur harenae?

Primus abusque chao meritis uiuacibus Enoch

Multa per innumeros iam saecula contigit annos

105

Natura perdente modum: quem iure creandi

Terra tulit genitum, sed mors miratur ademptum.

Saucia iam uetulae marcebant uiscera Sarrae

Grandaeuo consumpta situ, prolemque negabat

Frigidus annoso moriens in corpore sanguis:

110

Cum seniore uiro gelidi praecordia uentris

In partum tumuere nouum tremebundaque mater

Algentes onerata sinus, spem gentis opimae

Edidit et serum suspendit ad ubera natum.

Mactandumque Deo pater obtulit, at sacer ipsam

115

Pro pueri iugulis aries mactatur ad aram.

O iusti mens sancta uiri! pietate remota

Plus pietatis habens contempsit uulnera nati

Amplexus praecepta Dei, typicique cruoris

Auxilio uentura docet, quod sanguine Christi

120

Humana pro gente pius occumberet agnus.

Loth Sodomae fugiente chaos, dum respicit uxor,

In statuam mutata salis stupefacta remansit,

Ad poenam conuersa suam: quia nemo retrorsum,

Noxia contempti uitans discrimina mundi,

125

Aspiciens saluandus erit, nec debet arator

Dignum opus exercens uultum in sua terga referre.

Ignibus innocuis flagrans apparuit olim

Non ardens ardere rubus, nec iuncta calori

Materies alimenta dabat, nec torrida uiuens

130

Sensit damna frutex, sed amici fomitis aestu

Frondea blanditae lambebant robora flammae.

Mitis in immitem uirga est animata draconem,

Per flexos sinuata globos linguisque trisulcis

Squamea colla tumens inimicos ore chelydros

135

Sorbuit et proprii redit in uirgulta rigoris.

Peruia diuisi patuerunt caerula ponti

In geminum reuoluta latus, nudataque tellus

Cognatis spoliatur aquis, ac turba pedestris

Intrat in absentis pelagi mare, perque profundum

140

Sicca peregrinas stupuerunt marmora plantas.

Mutauit natura uiam, mediumque per aequor

Ingrediens populus rude iam baptisma gerebat,

Cui dux Christus erat, clamat nam lectio: multas

Vox Domini super extat aquas; uox denique uerbum est.

145

Verbum Christus adest, geminae qui consona legis

Testamenta regens ueterem patefecit abyssum,

Vt doctrina sequens planis incederet aruis.

Quid referam innumeras caelesti pane cateruas

Angelicos sumpsisse cibos, nimbisque superni

150

Nectaris aeria populum dulcedine pastum

In pluuiis habuisse dapes et in imbribus escas?

Rursus in exustis sitiens exercitus aruis,

Qua nimium loca sicca, diu qua terra negatis

Aegra iacebat aquis, qua spes ablata bibendi

155

Viuendique fuit, subitas arente metallo

Hausit aquas, sterilique latex de rupe manauit,

Et ieiuna nouum uomuerunt marmora potum.

His igitur iam sacra tribus dans munera rebus,

Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis.

160

Angelicis tremefacta minis affatur asella

Sessorem per uerba suum, linguaque rudenti

Edidit humanas animal pecuale loquellas.

Sol stetit ad Gabaon mediique cacumine caeli

Fixit anhelantem dilato uespere lucem,

165

Insolitus frenare diem, nec luna cucurrit

Ordine pigra suo, donec populantibus armis

Feruidus ingentem gladius consumeret hostem

Coniurante polo: iam tunc famulata uidebant

Sidera uenturum praemisso nomine Iesum.

170

Heliam corui quondam pauere ministri

Praebentes sine more dapes, alesque rapinis

Deditus atque auido saturans caua guttura rostro

Tradidit illaesam ieiunis morsibus escam.

Nunc bonus Heliae, qui perfidus antea Noe,

175

Abluit in terris quidquid deliquit in undis.

Plenus at ille Deo postquam miracula terris

Plura dedit meritisque suis succedere dignum

Heredem propriae fecit uirtutis amicum,

Aurea flammigeris euectus in astra quadrigis,

180

Qua leuis aerios non exprimit orbita sulcos,

Sidereum penetrauit iter curruque corusco

Dexteriora petens spatio maiore triumphum

Duxit et humani metam non contigit aeui.

Quam bene fulminei praelucens semita caeli

185

Conuenit Heliae! meritoque et nomine fulgens

Hac ope dignus erat: nam si sermonis Achiui

Vna per accentum mutetur littera, sol est.

Vltima labentis miseratus tempora lucis

Ter quinos quondam regi Deus addidit annos

190

Vsus iure suo, patefactaque limina claudens

Mortis ab occasu uitam conuertit in ortum.

Ionas puppe cadens, ceto sorbente uoratus

In pelago non sensit aquas, uitale sepulchrum

Ne moreretur habens, tutusque in uentre ferino

195

Depositum, non praeda fuit, uastumque per aequor

Venit ad ignotas inimico remige terras.

Cum spirante Deo Babylonia sacra negarent

Tres una cum mente uiri durumque subirent

Exitium saeui Chaldaea lege tyranni,

200

Cuius Achaemeniam rabies accenderat iram

Plus fornace sua: medios truduntur in ignes

Nil audente rogo, tantumque ardore calentes

Cordis imagineae uincunt incendia poenae

Igne animi, o quanta est credentum gloria! flammis

205

Ardentis fidei restincta est flamma camini.

Digna sed immitem mox perculit ultio regem.

Nam quod ab humana uecors pietate recessit,

Agrestes pecudum consors fuit ille per herbas

Aulica depasto mutans conuiuia faeno.

210

Pronus ab amne bibit, septenaque tempora lustrat

Omnibus hirsutus siluis et montibus errans.

Nec minus et Darii furuerunt iussa tyranni,

[Ecce etenim sceleri scelus addidit ira furentis]

Hebraeumque decus Danihel decernitur insons

215

Ieiunis cibus esse feris. sed belua iusto

Mitis facta uiro, sanctos ne laederet artus,

Coepit amare famem; rabies mollita furorem

Deposuit saeuisque in faucibus ira quieuit,

Et didicere truces praedam seruare leones.

220

Dic ubi sunt, natura, tuae post talia leges,

Qui totiens tibi iura tulit? qui tartara iussit

Translatum nescire uirum, sterilemque marito

Fecundauit anum, sacram praecepit ad aram

Sponte uenire pecus, muliebres transtulit artus

225

In simulacra salis, ramos incendia passos

Non ardere dedit, uirgultum soluit in anguem,

Per pelagus siccauit iter, mirabile nimbis

Manna pluit, saxo latices produxit ab imo,

Quadrupedem fari plano sermone coegit,

230

Suspensis rapidas elementis distulit horas,

Per uolucres hominem pasci dedit atque coruscis

In caelum transuexit equis, iam morte grauato

Adiecit tria lustra uiro, praedonis in ore

Naufragio fundauit opem, flagrante camino

235

Seruauit sub rore pios, per pascua regem

Pauit ut hirsutam pecudem, rictusque leonum

Instimulante fame iussit nescire furorem?

Nempe creatori, cuius quaecumque uidentur

Seu quaecumque latent et rerum machina sermo est,

240

Omne suum famulatur opus sequiturque iubentis

Imperium quacumque trahit sententia nutu.

Heu miseri, qui uana colunt, qui corde sinistro

Religiosa sibi sculpunt simulacra suumque

Factorem fugiunt et quae fecere uerentur!

245

Quis furor est? quae tanta animos dementia ludit,

Vt uolucrem turpemque bouem tortumque draconem

Semihominemque canem supplex homo plenus adoret?

Ast alii solem caecatis mentibus acti

Affirmant rerum esse patrem, quia rite uidetur

250

Clara serenatis infundere lumina terris

Et totum lustrare polum: cum constet ab istis

Motibus instabilem rapidis discursibus ignem

Officium, non esse Deum, quique ordine certo

Nunc oritur, nunc occiduas dimissus in oras

255

Partitur cum nocte uices. nec semper ubique est

Nec lumen fuit ille manens in origine mundi,

Cum geminum sine sole diem nouus orbis haberet.

Sic lunae quoque uota ferunt, quam crescere cernunt

Ac minui, stellisque litant quae luce fugantur.

260

Hic laticem colit, ille larem, sed iungere sacris

Non audent inimica suis, ne lite propinqua

Aut rogus exiguas desiccet fortior undas,

Aut ualidis tenues moriantur fontibus ignes.

Arboreis alius ponit radicibus aras

265

Instituitque dapes et ramos flebilis orat,

Vt natos caramque domum dilectaque rura

Coniugiique fidem, famulos censumque gubernent.

Lignee, ligna rogas, surdis clamare uideris,

A mutis responsa petis, quae iura domorum

270

Hac ratione regunt, si caesa securibus actis

Ardua pendentis sustentent culmina tecti,

Aut subiecta focis dapibus famulentur edendis.

Nonnulli uenerantur holus mollesque per hortos

Numina sicca rigant uerique hac arte uidentur

275

Transplantatorum cultores esse deorum.

Plura referre pudet, sanctoque in carmine longum

Vel damnare nefas, ne mollia sentibus uram

Lilia, purpurei neu per uiolaria campi

Carduus et spinis surgat paliurus acutis.

280

Iam satis humanis erroribus addita monstra

Risimus aut potius tales defleuimus actus.

Nunc coeptam iuuat ire uiam montemque per altum

Nitentes firmare gradus; properemus in urbem,

Libertatis opem, radians ubi regia fuluis

285

Emicat aula tholis, ubi dantur digna petenti,

Quaerentem spes certa manet, claustrisque remotis

Peruia pulsanti reserantur limina cordi.

Hic est ille lapis, reprobum quem uertice gestat

Angulus atque oculis praebet miracula nostris:

290

Cuius onus leue est, cuius iuga ferre suaue est.

Per digesta prius ueteris miracula legis

Rettulimus, sancti coniuncto Spiritus actu

Quae Genitor socia Nati uirtute peregit.

Per digesta rudis necnon miracula legis

295

Dicemus, sancti coniuncto Spiritus actu

Quae Natus socia Patris uirtute peregit,

Semper ut una manens deitatis forma perennis

Quod simplex triplicet quodque est triplicabile simplet.

Haec est uera fides; hanc spreuit habere salutem

300

Arrius infelix, qui curua per auia rectum

Flectere nisus iter, foueam dilapsus in atram

Corruit et taetri mersus petit ima profundi:

Tam uacuus sensu, iustae quam tempore poenae

Visceribus fusis uacuus quoque uentre remansit.

305

Demens, perpetui qui non imitanda parentis

Iura caducorum gradibus simulauit honorum!

Namque homines inter natum genitore minorem

Lex carnalis habet, quoniam pater ipse parentis

Filius ante fuit, mox et qui filius est nunc

310

Adforet esse pater: sic per genus omne nepotum

It noua progenies et aui numerantur auorum.

At Dominus, uerbum, uirtus, sapientia, Christus,

Et totum commune Patris, de lumine lumen,

De solo solus, cui nec minus est Patre quicquam,

315

Nec quo crescat habet, genitus, non quippe creatus:

Ipse est principium. nam sicut clarus habetur

In genitore manens, genitor quoque clarus in ipso

Permanet, et rerum caput est Deus unus ubique.

Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est,

320

Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est.

Sic ait ipse docens: ego in Patre et Pater in me.

Rursus: ego atque Pater unum sumus. Arrius unum

Debet scire sumusque Sabellius esse fatendum.

Iste fidem ternam, hic non amplectitur unam:

325

Ambo errore pares, quamquam diuersa sequentes.

Qualiter assueti uarias producere sectas

Impugnant sua dicta uiri, qui brachia nudis

Ostendunt exerta umeris, nil tradere docti

Sed tantum certare cati, prudentia quorum

330

Stulta iacet, quia uana Deo est sapientia mundi.

Hic loquitur nimis, ille tacet; hic ambulat, hic stat;

Alter amat fletus, alter crispare cachinnum:

Diuersisque modis par est uesania cunctis.

Interea dum rite uiam sermone leuamus

335

Spesque fidesque meum comitantur in ardua gressum,

Blandius ad summam tandem peruenimus arcem.

En signo sacrata crucis uexilla coruscant,

En regis pia castra micant, tuba clamat erilis,

Militibus sua porta patet: qui militat intret,

340

Ianua uos aeterna uocat, quae ianua Christus.

Aurea perpetuae capietis praemia uitae,

Arma quibus Domini tota uirtute geruntur

Et fixum est in fronte decus. Decus armaque porto

Militiaeque tuae, bone rex, pars ultima resto.

345

Hic proprias sedes, huius mihi moenibus urbis

Exiguam concede domum, tuus incola sanctis

Vt merear habitare locis alboque beati

Ordinis extremus conscribi in saecula ciuis.

Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti,

350

Quem magis offendit quisquis sperando tepescit.

Christe, faue uotis, qui mundum in morte iacentem

Viuificare uolens quondam terrena petisti

Caelitus, humanam dignatus sumere formam,

Sic aliena gerens, ut nec tua linquere posses.

355

Hoc Matthaeus agens hominem generaliter implet,

Marcus ut alta fremit uox per deserta leonis,

Iura sacerdotii Lucas tenet ore iuuenci,

More uolans aquilae uerbo petit astra Iohannes.

Quattuor hi proceres una te uoce canentes

360

Tempora ceu totidem latum sparguntur in orbem.

Sic et apostolici semper duodenus honoris

Fulget apex numero, menses imitatus et horas,

Omnibus ut rebus totus tibi militet annus.

Hinc igitur ueteris recolens exordia mortis

365

Ad uitam properabo nouam lacrimasque serendo

Gaudia longa metam: nam qui deflemus in Adam

Semina mittentes, mox exultabimus omnes

Portantes nostros Christo ueniente maniplos.