Orientius carmina minora 4

Other sections


Tibique, Domine, celsum Cherubim dicatum est,

Et illa moles quadriformis machinae

Te sempiterno confitentur carmine.

Et nos imago consonantis cantici

5

Amen sonamus, alleluia dicimus.

Te septem primi deprecantur angeli,

Ceu ciuitatis septem principes uiri,

Solio propinqui, ianitores proximi.

Et nos imago consonantis cantici

10

Amen sonamus, alleluia dicimus.

Te solis astrum cum sorore menstrua,

Vergiliae Iugula Vesperugo Lucifer,

Omnesque guttae praemicantes inuocant.

Et nos imago consonantis cantici

15

Amen sonamus, alleluia dicimus.

Aer aquosus siue sudus inuicem,

Simulque uenti pluuiae grando flumina,

Ritu suomet conditorem concinunt.

Et nos imago consonantis cantici

20

Amen sonamus, alleluia dicimus.

Solum statiuum cum fertura mobili

Quae paret homini, quaeque † capta de una,

Tibi cantat uni, conticescit ceteris.

Et nos imago consonantis cantici

25

Amen sonamus, alleluia dicimus.

Oceane, cinctam qui coerces aream

Et intestini fossa media gurgitis,

Deum sonantes cum marinis beluis.

Et nos imago consonantis cantici

30

Amen sonamus, alleluia dicimus.

Infernae sedis flamma, fulua tartara,

Trucesque praesidentes pariter angeli,

Amen minaci decantantes carmine.

Et nos imago consonantis cantici

35

Amen sonamus, alleluia dicimus.

Postremo dico deprecandi canticum.

Id facio quantum per uiginti cantica.

Sed ne quis audax interpellet quippiam,

Anguem magistrum falsitatis increpo,

40

Vt non adiciat neue demat litteram.

Quod si quem laedit spiritalis lectio,

Ei licebit lectionem spernere,

Non commutare lectionis normulam.

Anguem magistrum falsitatis increpo,

45

Vt non adiciat neue demat litteram.

Si scriptor errat in mutanda littera,

Ignarus errat; uenia Christo, † si praesto est.

Nam non uoluntas, uerum dextra labitur.

Anguem magistrum falsitatis increpo.

50

Vt non adiciat neue demat litteram.

Ad illos homines interdictum pertinet,

Qui uoce uera nominantur physici:

Si non probatis, praeterire liberum est.

Vt non adiciat neue demat litteram.

55

Anguem magistrum falsitatis increpo,

Et nos a faece <hac> ethnicorum emersimus,

Eamque tandem rupimus caliginem,

Dum spiritales exaudimus angelos.

Anguem ma<gistrum falsitatis increpo,

59b

Vt non adiciat neue demat litteram>.

60

.. designo sextum praecauendam spiritu

† mortis Dei prophetas instrumenta daemonum

† numa et mortis semper in saeculum.

Deus sancte, te rogamus Patrem Vnigeniti,

Christe Deus, te precamur uiuum Dei Filium,

65

Sancte Christe, te obsecramus iudicem uerum Deum.