Ennius annalium fragmenta 304-308

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


304

Additur orator Cornelius suauiloquenti

305

Ore Cethegus Marcus Tuditano collega

Marci filius. is dictus popularibus ollis

Qui tum uiuebant homines atque aeuom agitabant

Flos delibutus populi Suadaique medulla.

305

Tuditano collega Lambinus

studio collegam Cic. Brut. 57-59

303-308 V.² = 324-328 Fl.

Cic. Brut. 58ss.: quem uero extet et de quo sit memoriae proditum eloquentem fuisse et ita esse habitum primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor, et idoneus quidem mea sententia, Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audiuerit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amicitiae causa esse mentitum. est igitur sic apud illum in nono ut opinor annali "additur...filius". et oratorem appellat et suauiloquentiam tribuit [...] sed est ea laus eloquentiae certe maxima "is dictus ollis popularibus olim ... agebant ... populi"; probe uero; ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua uirum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt; "Suadai medulla": Πειθὼ quam uocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellauit Ennius; eius autem Cethegum medullam fuisse uult, ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitauisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit. at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque is consulibus M. Cato, modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc uetustas, ut alios fortasse multos, obliuione obruisset.

Cic. Cato 50: atque eos omnes quos commemoraui his studiis flagrantes senes uidimus; Marcum uero Cethegum, quem recte "Suadai medullam" dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo uidebamus etiam senem!

Quint. 11, 3, 31: nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus. ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit "suauiloquenti ore Cethegum" fuisse. Ibid. 2, 15, 4: (Isocrates) finem artis temere comprehendit dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est πειθοῦς δημιουργόν; neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione qua Ennius M. Cethegum "Suadae medullam" uocat.

Gell. 12, 2, 3ss: in libro enim uicesimo secundo epistularum quas ad Lucilium composuit (Seneca) deridiculos uersus Q. Ennium de Cethego antiquo uiro fecisse hos dicit "is dictust ollis popularibus olim qui...agitabant...populi Suada medulla". ac deinde scripsit de isdem uersibus uerba haec: "admiror eloquentissimos uiros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius uersus et hos refert" [...] postea hoc etiam addidit insulsissime: "apud ipsum quoque" inquit "Ciceronem inuenies etiam in prosa oratione quaedam ex quibus intellegas illum non perdidisse operam quod Ennium legit". ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit in libris de re publica (5, 11): "ut Menelao Laconi quaedam fuit suauiloquens iucunditas", et quod alio in loco dixerit "breuiloquentiam in dicendo colat".

Serv. auct. Aen. 8, 500: FLOS VETERVM Ennianum.

Cf. schol. cod. Rehdig. in Rhet. ad Herenn. (RhM 7, 1850, p. 293): Ennius dixit hanc artem esse suadelae medullam.