Ennius annalium fragmenta 391-398

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


391

Vndique conueniunt uelut imber tela tribuno:

Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo,

Aerato sonitu galeae, sed nec pote quisquam

Vndique nitendo corpus discerpere ferro.

395

Semper abundantes hastas frangitque quatitque.

Totum sudor habet corpus, multumque laborat,

Nec respirandi fit copia: praepete ferro

Histri tela manu iacientes sollicitabant.

401-408 V.² = 419-426 Fl.

Macr. sat. 6, 3, 2-4: Homerus de Aiacis forti pugna ait (Il. 16, 102-111). hunc locum Ennius in quinto decimo (XII NPT) ad pugnam Caelii (C. Aelii Merula) tribuni his uersibus transfert "undique ... sollicitabant".

Cf. Macr. sat. 6, 3, 30ss.: sunt alii loci plurimorum uersuum quos Maro in opus suum cum paucorum immutatione uerborum a ueteribus transtulit [...] in principio Aeneidos tempestas describitur et Venus apud Iouem queritur [...] hic locus totus sumptus a Naeuio est ex primo libro Belli Punici [...] item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse.

Cf. etiam Lucil. 1079: ut primum in Caeli pugnas te inuadere uidi.

Cf. Liv. 41, 1, 7: T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam quae pabulatores et lignatores tueretur uia quae Aquileiam fert duxerant. Ibid. 41, 3, 6ss.: tribuni militum tertiae legionis ad castra quam celerrime milites redire iubent. [...] egregiam gloriam legionis fore si castra metu secundanorum amissa sua uirtute recipiant [...] priores tamen consul copiaeque quae a mari reducebantur ad uallum accesserunt [...]; ibid. 41, 4, 3: et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, cum equitatu adueniunt.

Cf. Plin. nat. 7, 101: Q. Ennius T. Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue admiratus propter eos sextum decimum adiecit annalem.