Ennius annalium fragmenta 290

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


290

Quintus pater quartum fit consul

295 V.² = 310 Fl.

Gell. 10, 1, 6: uerba M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt: 'aliud est "quarto" praetorem fieri et "quartum", quod "quarto" locum adsignificat ac tres ante factos, "quartum" tempus adsignificat et ter ante factum. igitur Ennius recte quod scripsit: "Quintus pater quartum fit consul", et Pompeius timide quod in theatro, ne adscriberet "consul tertium" aut "tertio", extremas litteras non scripsit'.

Non. 435, 8ss.: Varro disciplinarum quinto [...] Ennius recte "Quintus ... consul".

Cf. Cic. Att. 12, 5, 1: "Quintus pater quartum" uel potius millesimum nihil sapit, qui laetetur Luperco filio.