Ennius annalium fragmenta 379-380

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


379

Quom procul aspiciunt hostes accedere uentis

380

Nauibus ueliuolis

387-388 V.² = 402-403 Fl.

Macr. sat. 6, 5, 10: "despiciens mare ueliuolum" (Verg. Aen. 1, 224). Laeuius (Liuius corr. Ribb.) in Helena (11 M) "tu qui permensus ponti maria alta ueliuola". Ennius in quarto decimo "cum procul aspiciunt hostes accedere uentis nauibus ueliuolis".

Cf. Serv. Aen. 1, 224: ueliuolum duas res significat, et quod uelis uolatur ut hoc loco, et quod uelis uolat ut Ennius "naues ueliuolas" (scen. 79), qui et proprie dixit.