Ennius annalium fragmenta 363-365

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


363

Vnus homo nobis cunctando restituit rem.

Noenum rumores ponebat ante salutem.

365

Ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.

363

Vnus homo nobis

unus homo qui nobis Cic. Cato 10 cod. Parisinus lat. 6332

unus qui nobis Cic. Cato 10 codd. plerique, Serv. Aen. 6, 845

370-372 V.² = 381-383 Fl.

Macr. sat. 6, 1, 23: "unus qui nobis cunctando restituit rem" (Verg. Aen. 6, 846). Ennius in duodecimo: "unus homo nobis cunctando restituit rem".

Cic. off. 1, 84: quanto Q. Maximus melius, de quo Ennius "unus homo...non enim rumores ponebat ante salutem. ergo postque magisque uiri nunc gloria claret".

Cic. Cato 10: de quo (Fabio) praeclare familiaris noster (i.e. Catonis) Ennius "unus homo ... non enim...claret".

Serv. Aen. 6, 845: ille est de quo ait Ennius "unus qui nobis...restituit (restituis nonnulli) rem".

Liv. 30, 26, 7ss.: eodem anno Q. Fabius Maximus moritur [...] cautior tamen quam promptior hic habitus [...] nihil certius est quam "unum hominem n. c. rem restituisse", sicut Ennius ait.

Svet. Tib. 21: ii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur uersum illum in te posse dici "unus homo n. uigilando r. r.".

Cf. Cic. Att. 2, 19, 2: Bibulus in caelo est, nec quare scio, sed ita laudatur quasi "unus qui (qui Sk.: homo codd.; qui post homo add. Wesenberg, ante unus Watt) nobis ... rem". Sen. benef. 4, 27, 2: quid ergo? et Fabius qui "cunctando restituit rem" temerarius est?