Ennius annalium fragmenta 337-339

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


337

O Tite, si quid ego adiuero curamue leuasso

Quae nunc te coquit et uersat in pectore fixa,

Ecquid erit praemi?

337

ego

ego te Cic. Cato 1 cod. Vindobonensis 3115 p.c., Don. Ter. Phorm. prol. 34

ego: te Cic. Cato 1 cod. Berolinensis lat. qu. 404

335-337 V.² = 357-359 Fl.

Cic. Cato 1: "O Tite, si quid ego adiuero curamue leuasso, quae nunc te coquit et uersat in pectore fixa, ecquid erit praemi?" licet enim mihi uersibus eisdem adfari te, Attice, quibus adfatur Flamininum "ille uir haud magna cum re sed plenus fidei", quamquam certo scio non ut Flamininum "sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque".

Don. Ter. Phorm. prol. 34: ADIVTANS sic maluerunt ueteres quam "adiuuans" dicere. Ennius: "O Tite, si quid ego te adiuto curamue leuasso".