Ennius annalium fragmenta 222

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


222

Sulpureas posuit spiramina Naris ad undas

260 V.² = 242 Fl.

Prisc. gramm. II pp. 222-223: "Nar" quoque "Naris" monosyllabum similiter producit -a- in genetiuo et est proprium fluuii. nam si nasum uelimus significare, "haec naris huius naris" similem genetiuo nominatiuum proferimus, sicut Ouidius in III metam. (674-675) "panda naris erat" [...] Lucanus in II (183-184) genetiuum protulit "hic aures, alius spiramina naris aduncae amputat" [...] et sciendum quod "par" et "Nar" producitur in nominatiuo, ut [...] Vergilius in VII (517) "sulphurea Nar albus qua". sed Nar seruauit -a- productam etiam in obliquis: Ennius in VII Annalium "sulphureas posuit spiramina Naris ad undas".