Ennius annalium fragmenta 220-221

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


220

Corpore tartarino prognata Paluda uirago

Cui par imber et ignis, spiritus et grauis terra

220

Paluda

palude Prob. Verg. ecl. 6, 31 (p. 340) codd. aliqui

521-522 V.² = 240-241 Fl.

Prob. Verg. ecl. 6, 31 (p. 340): si ergo caelum pro igni acceperimus superest ut in eo quod ait "spiritus intus alit" (Verg. Aen. 7, 726) aerem dictum praesumamus [...] hoc illud et Ennius appellauit in annalibus "corpore tartareo prognata palude uirago, cui par imber et ignis, spiritus et grauis terra".

Varro ling. 7, 37: "corpore tartarino p. paluda uirago". tartarino dictum a tartaro [...] tartari origo graeca. paluda a paludamentis. haec insignia atque ornamenta militaria.

Fest. apogr. p. 494: Tartarino cum dixit Ennius, horrendo et terribili Verrius uult accipi, a tartaro, qui locus apud inferos.

Cf. Paul. Fest. p. 495: Tartarino horrendo et horribili.