Ennius annalium fragmenta 197-198

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


197

 stolidum genus Aeacidarum:

Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes

180-181 V.² = 210-211 Fl.

Cic. div. 2, 116: quis enim est qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho esse responsum "aio te Aeacida Romanos uincere posse"? primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est. praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo uersus facere desierat; postremum, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est "stolidum genus Aeacidarum. bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes", tamen hanc amphiboliam uersus intellegere potuisset "uincere te Romanos" nihilo magis in se quam in Romanos ualere.