Ennius annalium fragmenta 300-301

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


300

Rastros dente †fabres carpsit causa poliendi

agri

319-320 V.² = 320-321 Fl.

Non. 66, 17ss.: Politiones agrorum cultus diligentes, ut polita omnia dicimus exculta et ad nitorem deducta. Ennius satyrarum lib. III (10-11 V.) "testes sunt lati campi, quos gerit Africa terra politos". idem annali lib. IX "rastros dente †fabres capsit causa poliendi agri". Varro (Men. 589) "quid mirum? ex agri depolitionibus eiciuntur; hic in cenaculo polito recipiuntur".

Cf. Paul. Fest. p. 50: Capsit prenderit. Id. p. 63: Depolitum perfectum, quia omnes perfectiones antiqui politiones appellabant.