Ennius annalium fragmenta 167

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


167

Aio te Aeacida Romanos uincere posse

179 V.² = 182 Fl.

Cic. div. 2, 116: aut Herodotum cur ueraciorem ducam Ennio? num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? quis enim est qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho esse responsum "aio te Aeacida Romanos uincere posse". primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo uersus facere desierat; postremo, quamquam sempre fuit, ut apud Ennium est "stolidum...sapientipotentes", tamen hanc amphiboliam uersus intellegere potuisset "uincere te Romanos" nihilo magis in se quam in Romanos ualere.

Quint. 7, 9, 6: in coniunctis plus ambiguitatis est. fit autem per casus, ut "aio ... posse".

Vel. gramm. VII p. 55, 17ss.: quotiens [...] duabus uocalibus interiecta haec littera (i) est, duarum consonantium obtinet uicem; sic non erit acephalus uersus [...] et "aio ... posse".

Porph. Hor. art. poet. 403: "dictae per carmina sortes" per uersus hexametros reddidit responsa Phemonoe e Pythio oraclo (Phemonet pyrroclio corr. Sk.), tamquam Pyrrho Epirotae "aio ... posse".

Prisc. gramm. III p. 234, 19ss.: auctores frequentissime hyperbatis id est transitionibus utuntur, ut "aio ... posse". est enim ordo "te Aeacida"; id est quod Romani te possunt uincere.

uersum celebratissimum praeterea laudant propter ambiguitatem oraculi: Min. Fel. 26, 6, Vir. ill. 35, 2, Amm. 23, 5, 9, Aug. civ. 3, 17, Hier. in Is. 41, 21ss., Boeth. in herm. comm. sec. 2, 4 (p. 82, 14).
In illustrando amphiboliae uerbo: Char. gramm. I p. 271, 26ss. (357 B.), Diom. gramm. I p. 450, 1ss., Isid. 1, 34, 13; propter i litteram duarum consonantium uicem obtinentem: Don. gramm. IV p. 369, 1s., Vlt. syll. gramm. IV p. 221, 8ss..