Ennius annalium fragmenta 268-286

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


268

Haece locutus uocat quocum bene saepe libenter

Mensam sermonesque suos rerumque suarum

270

Consilium partit, magnam quom lassus diei

Partem fuisset de summis rebus regundis

Consilio indu foro lato sanctoque senatu;

Quoi res audacter magnas paruasque iocumque

Eloqueretur †et cuncta† malaque et bona dictu

275

Euomeret si qui uellet tutoque locaret;

Quocumque multa uolup

gaudia clamque palamque;

Ingenium quoi nulla malum sententia suadet

Vt faceret facinus leuis aut mala: doctus, fidelis,

280

Suauis homo, iucundus, suo contentus, beatus,

Scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum

Paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas

Quae facit, et mores ueteresque nouosque †tenentem

Multorum ueterum leges diuomque hominumque

285

Prudentem qui dicta loquiue tacereue posset:

Hunc inter pugnas compellat Seruilius sic:

268

Haece

haec Gell. 12, 4, 4 codd. plerique

234-252 V.² = 289-306 Fl.

Gell. 12, 4, 1ss.: descriptum definitumque est a Q. Ennio in annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Seruili, uiri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque ueterum ac nouorum scientia quantaque seruandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad minuendas uitae molestias fomentis leuamentis solaciis amicum esse conueniat hominis genere et fortuna superioris. eos ego uersus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta. ad hoc color quidam uetustatis in his uersibus tam reuerendus est, suauitas tam impromisca tamque a fuco omni remota ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitiae legibus obseruandi tenendi colendique sint. quapropter adscribendos eos existimaui si quis iam statim desideraret: "haece ... Seruilius sic". L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.