Cyprianus Gallus deuteronomium

Reference basis text: R. Peiper, 1891

Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2011


Hactenus informis heremi uexatus harenis

Iordanem ad fluuium populus promouerat arma;

Qui uirides inter saltus dum lubricus errat,

Eximiam Hiericho fluctu labente reliquit

5

Et sequitur pontoque dehinc miscetur aperto.

Illic sanctificus uates, dum funera cernit

Aduentare sibi summamque instare dierum,

Quae mundo perscripta fuit: dum degitur istic,

Collectum in turmas populum numerosque frequentes

10

Congregat et tali uerborum munere ditat:

"Si placet hostiles penitus prosternere gentes

Et placidam pacem uentura in saecla tenere,

Formidate deum totoque in pectora sensu

Condite, ut inlaeso semper sit iunctus amore;

15

Qui uos oppressa dudum ceruice maerentes

Sustulit e uinclis et carcere soluit Aegypti:

Qui nebulas inter uosmet hostemque locauit

Instantem trepidis nudataque terga prementem;

Qui dedit et nubem securi ad signa diei,

20

Et piceam claro detersit lumine noctem:

Vt uos ignoto terrarum in tramite postos

Firmarent elementa dei, mutantia sese,

Quo nox fusca uenit, quo candent sidera cursu;

Ille et alterno solitum procurrere motu

25

Oceanum semperque uagum, quo flamina uenti

Indeprensa ferunt, sicca nudauit harena,

Sanguineam exsudans, rubrantia litora, terram;

Vt uos ancipiti constrictos clade laborum

Duceret, erectis alterna ad bracchia muris,

30

Aequore diuiduo, bifida dum pendet in unda.

Vidistis, quae cura foret tum numinis alti

Vos circum, dum pone uolans se concitat hostis

Consimilemque uiam uentoso in marmore quaerit.

At non ille potens tumidos transmittere fluctus

35

Concidit et madidas inter uersatur harenas.

Vos, spoliis dites dederat quos mollis Aegyptus,

Informes heremi terras domibusque negatas

Vicistis tutante deo, dum flumina saxis

Ilicet et mannam nitido demittit Olympo.

40

Grandibus et nimbis per noctem lapsa coturnix

Aequora conpleuit positis circumdata castris.

Indumenta pedum longus non discidit usus,

Nec uestes periere situ uel corpore tritae;

Omnia uos circum non perdit fessa uetustas.

45

Hostiles cedunt acies urbesque patescunt:

Signifer est dominus, celeri formidine missa

Debilitans omnes, uestris qui gressibus obstant.

Et nunc aequorei quoniam Iordanis ad undas

Venimus et tellus sese iam proxima iungit

50

Ab summo transcripta deo, per sidera testor

Et quidquid celsa domini praefulget in aula.

Vt legem aetheriam, quam scripsit dextra tonantis,

Sensibus et toto uelitis corde tenere.

Nil durum rigidumue iubet, sunt omnia iusta,

55

Mollia, iocunda longaeque accommoda uitae,

Vtpote quae iubeant, ut, quidquid non placet ulli

Conmissum in sese, id nulli inferre laboret.

Sabbata diligite, sincero et corde fouete,

Quos lex una tenet, dominus quos exhibet unus,

60

Nil uetitum fecisse uolet, qui diligit omnes

Nascendi sub lege pares. sit pascha quotannis

Peruigili cum nocte potens septemque diebus

Otia lenta ferat nullique obnoxia curae.

Sit pater et genetrix cari semperque uerendi.

65

Coniugium uetitum externa in gente cauete.

Idola disicite ritumque auertite laeuum,

Quem gentes peperere ferae, dum mortua curant

Numina et umbrosis statuunt donaria lucis.

Quin etiam quotiens dat signum rauca cruentum

70

Bucina et aeratas educunt classica turmas,

Constructas sacrate domus uinetaque laeta

Coniugium et licitum consuetis iungito festis:

Nam dubios semper faciunt instantia casus

Bella uiris nullusque sibi dat tempora uitae.

75

Inbelles cohibete domi: mens saucia turbat

Saepe uiros fortes, omnique in tempore belli

Parcite supplicibus et debellate superbos.

Euitate, uiri, fecundam euertere siluam

Nobilibus pomis; steriles succidite saltus

80

Tempore bellorum, corpus si forte perempti

Cernitur intectum. Leuitas cura tenebit

Iuuencae truncare pedem, ne maximus ultor

Sit deus innocui, captiuam iungere lecto

Si placuit. ius omne sinet sub tecta tenere,

85

Crinigerum tondere caput unguesque secare

Terdenosque dies lacrimis praestare maerentis

Extinctos caesosque senes. quis illa creata est,

Coniugioque sibi tum demum adnectere iusto.

Ac si displicuit post damnum capta pudoris,

90

Deponat seruile iugum dominumque relinquat.

Vxores si forte duas uir duxerit unus

Et non aequali seruat consortia cura,

Pignora contemptae bissem cum iure tenebunt

Omnibus ex rebus, peperit quas cura parentis.

95

Damnatos tumulate uiros cunctosque sepulchris

Condite percussos; nulli nam terra negatur.

Vestimenta uiri nequaquam femina sumat

Mulierumue mares; uetito fit noxia cultu.

Inplumes auium si quis uult prendere fetus.

100

Ne matrem cum prole ferat. qui culmina pangit.

Prouideat, ne forte faber uoluatur ab alto.

Vinea ne grauidos pariat bis feta racemos:

Nec tibi duplicibus carpatur messis aristis.

Gentiles uitate uiros; et quidquid abhorret

105

Moribus aut cultu, longe lex sancta repellit.

Inmundas inhibete lupas, ne praemia noctis

Venditae ad aeternam domini sacraria portent.

Fugacem ne reddat ero quicumque tenebit,

Ne ferus adficiat duro sub uerbere captum.

110

Messem nemo legat alieno in rure creatam;

Nec uinum pressare uelit, quod protulit uua

Vicini de parte sui: praecerpere sane

Racemos spicasque licet, non demere totum.

Coniunx pulsa domo alio si forte marito

115

Nupserit, amisso si post uiduetur eodem.

Ne redeat spreti repetens consortia lecti.

Nemo nouam nuptam infecto eliminet anno.

Nec mola uendatur, gemino quae concaua saxo

In goerum sinuata uolat frumentaque frangit.

120

Alter ob alterius ne pendat crimina poenam.

Ille quaterdena susceptet uerbera tergo,

Qui stolido sermone ferox conuicia iactat.

Ora triturantis fuerint ne uincta iuuenci.

Pignore non genito si fors decesserit ille.

125

Cui frater adstabit, dimissam ducat ad aedes,

Qui superest, natosque creet. ne semine nullo

Sit uacuata domus gentemque infuscet inanem:

At si uir renuit, causam mox femina dicat

Ad proceres legemque citet, quae cogit inertes.

130

Iurgia se quotiens in rixam perfida uertunt

Frendentesque uiros alterna in iurgia pulsant,

Inserat his mediam sese ne femina, neue

Inguina corripiat alieni obscena mariti.

Haec quisquis deuotus agit. non tangitur ulla

135

Peste mali. nec bella timet morbosque calentes,

Nec sterilem sentit consumptis mensibus annum,

Sed placidus toto laetatur tempore uitae.

Diuitias donante deo, qui crimina mundi

Despectat mitis iraeque in tempore punit."

140

Talibus orabat uates cunctosque monebat

Leuitas, quos cura manet uenerabilis aulae

Sacrorumque dei, ut legis iussa perennis

Omnibus adsidue legerent: quo promptior esset

Sollicitudo dei cunctorum in corde uirorum:

145

Vtque etiam tabulas gemina de caute politas.

Bis quina quae iussa tenent metuenda per orbem,

Sanctificae adseruent clausas penetralibus arcae.

His actis prodire iubet Nauete creatum

Iudicioque dei plebis dat iura regendae,

150

Vtque libens Iudaea manus subuerteret aras

Mentitosque deos, hymno dat uerba melodo.

CANTICVM MOYSI

Auditum tribuat deumque laudet

Caelum quodque supra praetexit astra:

Et tellus tumido diuisa ponto

155

Aures conmodet et sonos receptet.

Mentis nuntia quos ait loquella:

Vt sueuit pluuios potare rores.

Aestus cum rapidi calente flamma

Messis puluereo tabescit aruo:

160

Rident gramina parturitque mundus

Et multum patulis diuisa rimis

Nimbos frugiferos hiulca sorbet.

Nomen nam domini mei poposci,

Cuius gloriae conuenit honores

165

Et laudes meritos referre seruos.

Cuius eloquiis uerum cohaeret,

Quae semper ualida uigent iuuenta.

Rectum iudicium uiaeque iustae

Nullis flexibus inplicant uiantes;

170

Iniquum nihil est nihilque prauum.

Beatae dominus fidelitatis

Non reddit meritis pares reatus.

Quamuis progenies iniqua pactis

Pernix supplicium sibi laboret.

175

Heu plebs tristificae dicanda morti.

Haec reddis domino deoque nostro,

Illi, qui genitor mauult uocari.

Seruis dum tribuit nomen natorum:

Cunctos numine cum regat perenni.

180

Ac possit subito delere leto?

Hic te constituit, creauit ille,

Qui nunc obtinet et tenebit olim.

Memento potius aeui perennis.

Et quae post obitum funusque uiuant:

185

Annos quos series futura sumat

Et quae sint iterum creanda, quaere.

Aut si mens hebetat, patrem precare,

Qui te continuo totum docebit:

Vel de presbyteris unum rogato:

190

Nubem discutiet dabitque lucem.

Cum semper dominus in astra celsus

Diuisos populos dedisset orbi.

Primus quos genitor creans Adamus

Terrarum trepido dedit labori:

195

Verbum iusserat ut dei perennis.

Finem gentibus indiditque summam,

Qualem sidereae tenent cohortes.

Cohaesit domino plebes Iacobi,

Cuius cretio conrogatur ipsi:

200

Heres nam domini deique uiuit

Sola sufficiens sibique firma:

Qua tellus iacet abnegata tectis

Et solis calidis anhela flammis

Nullis perpetuum rigatur undis.

205

Istic eliciens deus nocentes

Adfecit merita subinde plaga.

Et mox sanctificae dedit medellae,

Subdens dexterae, ceu laborat ales

Pullos tegmine sub fouere pinnis.

210

Lumen ut medium solemus ipsi,

Per quod cernimus. abditum tenere,

Ne sit fors aliqua molesta plagae.

Solus quos dominus ademit hosti,

Qui caelum statuit fecitque terras,

215

Ipsis multimodum cibum parauit,

Quem tellus parit inrigata nimbis:

Mellis et latices dedere saxa.

Et pingui pariter fluente oliuo.

Lac uictum pecudum dedere mammae

220

Tellus triticeas fecunda messes

Et uinum madidis creauit uuis.

Cuius laticibus repleta pubes

Gestit ebria denegare numen,

Cuius muneribus ditata regnat!

225

Quin et pestiferos secuta ritus

Pingues daemonibus parauit aras.

Vidit haec domini deique lumen

Et iustam meritis necem parauit

Sontes dissocians proculque pellens,

230

Dum rectum potius uidetur ipsi

Ignotam refugis praeferre gentem.

Ignis e domini coruscat ore,

Qui, cum perpetuum pererret orbem,

Ipsis emicat inferis timendus.

235

Sternit pabula diruitque messes

Et quae seminibus uenere iactis.

Lucent sidera fulgurantque montes

Iusta cum dominus mouetur ira

Et telo timidos petit calenti.

240

Pallor corpora luridus necabit,

Ieiunum solitus adire pectus.

Illos pennigerae ferent uolucres:

Illos bestiae mordicus uorabunt:

Illos uulnera duriora ferro

245

Consumptis facient lugere natis:

Tandem desinat ut sibi uideri

Diues ceu proprio Iudaea dono.

Illam uulnificus delebit hostis.

Vnum dum fugiunt timentque mille.

250

Sed rursus dominus redit serenus,

Vt totam protinus [placidus] sedauit iram:

Longe dissimilis deis reorum;

Quorum uinea uitis est Gomorrae

Fellito nimium fecunda musto.

255

Cunctis dirior aspidum uenenis.

Tempus iam properat. uidete, leti,

Omnes quo dominus cohercet ultor.

Et nunc pestiferos rogate diuos:

Adsint, subueniant leuentque poenas,

260

Vt uotis redeat medella uestris.

Solus sum dominus, uidete: solus

Vitae conditor arbiterque leti;

Ius est parcere, ius mihi ferire!

Nullus fortior arbiter caelorum

265

Extat. qui ualeat leuare leto

Illum quem domini manus cohercet.

Quam dum stelligera per astra tollo,

Dicam: "Perpetuis mandabo saeclis

Educens gladium uagina nudum;

270

Qui dum per trepidos rotatur hostes,

Lucet fulgure candidus corusco.

Imis pestifer et timendus altis."

Semper cum domino laetare, caelum!

Quem cunctus polus angelique laudent

275

Et gentes socia parique plebe.

Longa nam dominus erumpit ira

Et, dum percutit inprobos superne,

Parcit subditis et pios reseruat.

Postquam digna dea cecinit modulamina uates,

280

Visurus terram Nabali e uertice montis

Donatam populo, cuius moderamen agebat,

Conscendit sublime iugum functusque deinde

Occubuit, nullo contectus membra sepulchro.

Cuius uita fuit bis sexaginta per annos

285

Omnibus in rebus felici interrita cursu,

Nullis fracta malis nullique obnoxia morbo:

Quin etiam occiduo sub tempore lumina flammas

Seruauere suas, uisu sincera sereno.

6

uates C

uatis A B