Ennius annalium fragmenta 156

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


156

Moribus antiquis res stat Romana uirisque

156

res stat

restat Hist. Aug. Auid. 5, 7 cod. Palatinus lat. 899 m¹

500 V.² = 167 Fl.

Aug. civ. 2, 21: sicut etiam ipse Tullius non Scipionis nec cuiusquam alterius sed suo sermone loquens in principio quinti libri, commemorato prius Ennii poetae uersu quo dixerat "moribus antiquis res stat Romana uirisque", quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate tamquam ex oraculo quodam mihi esse effatus uidetur.

Cic. rep. 5, 1-2: "moribus antiquis res stat Romana uirisque", quem quidem ille uersum uel breuitate uel ueritate tamquam ex oraculo quodam mihi esse effatus uidetur; nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores, nisi hi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent, tantam et tam fuse lateque imperantem rem publicam. [...]

Hist. Aug. Auid. 5, 7: neque enim milites regi possunt nisi uetere disciplina. scis enim uersum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum "moribus ... uirisque".