Ennius annalium fragmenta 154-155

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


154

Septingenti sunt, paulo plus aut minus, anni

155

Augusto augurio postquam incluta condita Roma est

501-502 V.² = 473-474 Fl.

Varro rust. 3, 1, 2: [...] etenim uetustissimum oppidum cum sit traditum Graecum Boeotiae Thebae, quod rex Ogygos aedificarit, in agro Romano Roma quam Romulus rex: nam in hoc nunc denique est ut dici possit, non cum Ennius scripsit "septigenti sunt paulo plus aut minus anni augusto augurio postquam inclita condita Roma est"; Thebae, quae ante cataclysmon Ogygi conditae dicuntur, eae tamen circiter duo milia annorum et centum sunt.

Svet. Aug. 7 (155): [...] ut Augustus potius uocaretur non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicuntur ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens "augusto ... Roma est".