Ennius annalium fragmenta 153

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


153

 Nonis Iunis soli luna obstitit et nox

163 V.² = 166 Fl.

Cic. rep. 1, 25: id autem (scil. solem lunae oppositu deficere) postea ne nostrum quidem Ennium fugit, qui, ut scribit anno quinquagesimo CCC fere post Romam conditam, "Nonis Iunis soli luna obstitit et nox". atque in hac re tanta inest ratio atque sollertia ut ex hoc die quem apud Ennium et in Maximis Annalibus consignatum uidemus superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam quae Nonis Quintilibus fuit regnante Romulo.