Ennius annalium fragmenta 236-237

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


236

Denique ui magna quadrupes, eques atque elephanti

Proiciunt sese

232-233 V.² = 259-260 Fl.

Gell. 18, 5, 2ss.: Iuliano nuntiatur ἀναγνώστην quendam [...] Ennii annales legere ad populum in theatro (Puteolano) [...] quem cum iam inter ingentes clamores legentem inuenissemus - legebat autem librum ex annalibus Ennii septimum - hos eum primum uersus perperam pronuntiantem audiuimus "denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti proiciunt sese"; neque multis postea uersibus additis celebrantibus eum laudantibusque omnibus discessit. tum Iulianus egrediens e theatro "quid uobis", inquit, "de hoc anagnosta et de quadrupede equo uidetur? sic enim profecto legit "denique...ecus...sese". ecquid putatis si magistrum praelectorem habuisset alicuius aeris, quadrupes ecus dicturum fuisse, ac non quadrupes eques? quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum ueterum diligens dubitauit [...] sed enim contentus", inquit, "ego his non fui et ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset ecusne an eques scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reuerendae uetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius uersus inspiciendi gratia conduxi et eques, non ecus, scriptum in eo uersu inueni".

Cf. Non. 106, 26ss.: equitem pro equo Vergilius georgicorum lib. III (116) [...]; Ennius annali lib. VII "ac non (an non corr. Roth) quadrupedes equites".

Macr. sat. 6, 9, 9s.: omnes antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum cum portaret hominem equitem uocauerunt et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt. Ennius libro annalium septimo ait "denique ... eques atque ... sese". numquid dubium est quin equitem in hoc loco ipsum equum dixerit cum addidisset illi epitheton quadrupes.

Serv. auct. georg. 3, 116: et aliter: hic equitem sine dubio equum dicit, maxime cum inferat insultare solo. Ennius annalium septimo "denique ... eques atque ... sese".