Ennius annalium fragmenta 227-228

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


227

Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti

Moenia concubia uigilesque repente cruentant

164-165 V.² = 248-249 Fl.

Macr. sat. 1, 4, 17-18: Ennius enim - nisi cui uidetur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus - "noctu concubia" dixit his uersibus: "qua Galli furtim noctu summa arcis adorti moenia concubia uigilesque repente cruentant". quo in loco animaduertendum est non solum quod "noctu concubia", sed quod etiam "qua noctu" dixerit. et hoc posuit in Annalium septimo.