Ennius annalium fragmenta 216

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


216

Appius indixit Carthaginiensibus bellum

223 V.² = 236 Fl.

Cic. inv. 1, 27: tertium genus (narrationis) est remotum a ciuilibus causis. eius [...] (pars) altera in negotiis, altera in personis maxime uersatur [...] (prior) tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. fabula est in qua nec uerae, nec ueri similes res continentur, cuiusmodi est "angues ingentes alites, iuncti iugo" (Pacuu. 397 R.). historia est gesta res, ab aetatis nostrae memoria remota, quod genus "Appius indixit Carthaginiensibus bellum". argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit. huiusmodi apud Terentium (Andr. 51) "nam si postquam excessit ex ephebis".