Cyprianus Gallus numeri

Reference basis text: R. Peiper, 1891

Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2011


Verterat interea solitis recursibus annus,

Mensibus explicitis sua per uestigia currens.

Postquam lecta deo pubes Nilotica liquit

Litora et e Pharia tandem migrarat harena;

5

Cum deus astrigera fulgens de sede locutus

Imperat, ut uates tribuum mandata tribunis

Certa ferat plebemque dehinc percenseat omnem,

Sepositis pueris et quos iam grandior aetas

Exhibet inmunes trepidi sub cura duelli,

10

Vt, quae summa fiat, bis denis noscat ab annis.

Illi alacres relegunt numero currente per omnes

Turmas quisque suas cursimque inspecta locuntur

Nomina, bissenis tribubus quae condita perstant.

Haec sexcenta simul conplerunt et tria iunctim

15

Milia, quingentos pariter si iungere cures

Quinquies et denos, domuum cum deinde uiritim

Notio perdocuit procerum bis milia sena.

Leuitas uero, domini quos cura sacrorum

Sola manet, uetuit plebis coniungere summae.

20

Hinc adlecta deo Getsonum milia septem,

Quingentis pariter positis; Gaada seorsum

Bis quaterna facit sexcentis comminus auctis;

Tertia bis ternis sed milibus atque ducentis

Exhibuit patrio dicta sermone Merara.

25

Has diuersa manet quoniam custodia summas

Sacrorum templique dei, sic castra sequestrant.

Prima legit pelagus; alia se porgit ad austrum;

Tertia praegelidas aquilonis respicit auras.

At qua prima rubet uenientis flamma diei,

30

Maxima conspicui ponunt tentoria uatis.

Hinc genitos primo pueros dinoscere partu

Et domino sacrare parat, qui milia conplet

Bis undena, simul bis centum si superaddas

Septies et denos, pro quis adsumere dragmam

35

Vatibus est licitum sacrisque addicere templi,

Emptos cum ueluti diuina eliminet ara.

Ilicet adplicitos sacrarum ad munera rerum

Ex Getsona manu Gadaque et dicta Merara

Bis quaterna legunt quingentis milia iunctis,

40

Quinquaginta super positis, quos ferre seorsum

Ornamenta domus domini uel promere iussit.

Sic ibi iam positis sumebant otia castris;

Ex quibus excludi placuit trans limina portae,

Morborum quis dira tabes corruperat artus,

45

Ne ualidos inter positi contagia ferrent,

Abdita dum calidis errant discrimina uenis.

Ilicet uxori tacito qui pectore zelat,

Nec testem, qui prodat, habet, si serus adulter

Polluerit casti quondam cubilia fulchri,

50

Ad uatem festinus eat coramque praesentet.

Quam credit peccasse sibi, canamque farinam,

Hordea quam faciunt, sacratum promat ad altar,

Quam nec ture linat, nec pingui inroret oliuo.

Praeuidus hic uates undam de fonte capessat

55

Fictilibus labris, modico quam puluere tinguat

Quem capit e media pronus testudine templi.

Mox illam nudare caput palmisque tenere

Conpellet geminis memoris libamina sacri.

Vtque bibat latices secum maledicta tenentes,

60

Conpellet senior, quae fit si criminis exsors,

Inlaesa cum mente manet uultuque sereno.

At si sub tacitis celantur crimina fibris,

Turgebit subita mulier tentigine morbi,

Obscenumque femur putri cum carne liquescet.

65

Insuper et plebis acuit maledicta iocantis,

Dum facili exprobrat commissa piacula risu.

Haec inter casto uitam si ducere ritu

Mente parat quisquam uotique implere reatum

Peruigili exoptat sensu, ne luxus in ipso

70

Corporeus certo possit sub fine uigere:

Vina neget sibi nata libens et cuncta refutet

Pocula, quae calidis in uinum uertere lymphis

Aut melle aut pomis consueuit cura bibentum,

Cum liquidos puris renouant de fontibus haustus.

75

Horreat hic uuas, acinum nec mordeat ullum.

Qui uini uel rore madet, uel solibus aret

In passum crispo concretus margine rimae;

Quin etiam laticem mordacis uitet aceti.

Sobria mobilibus delibans pocula riuis;

80

Concretamque gerat toto cum tempore barbam,

Qui uoto perscriptus erit; crinemque fluentem

Intonsus conseruet apex; lustrare sepulchra

Nesciat et patrum tumulos bustumque sororis,

Vt sanctus persistat honor, si forte sub isdem

85

Conpositus tectis aliquis laxauerit artus,

Morte obita, infectum ueluti sordescere coget.

Is igitur ueniam curis mordacibus oret,

Tondeat et crinem squalenti in uertice pastum;

Et cum clara dies septeno eluxerit ortu,

90

Turtures aut simili candentes pluma columbas

Offerat, ut uitium uatis per uerba leuetur

Atque precem; iactura tamen sit temporis eius,

Quo prius abstemius fuerat, rursusque capessat

Principia optatis iterum currentia uotis,

95

Quaesitam ut meritis ualeat contingere metam.

Omnibus his gestis, postquam sua praemia conpos

Certa tenet, similes albentis uelleris agnos

Offerat, expliciti bidentes cursibus anni;

Vnus ut occumbat quaesitae ad praemia mercis

100

Peccatumque leuet; nitidi iam corporis alter

Atque salutiferos aries decumbat ad actus.

Ille etiam niueos panes conspargat oliuo,

Et quidquid sacri ueteris sollemnia poscunt,

Vt ualeat rursum desueta adsumere pocla.

105

Ergo agite, et plebem quotiens sacrare precatu

Orantem cupitis, hoc Christum poscite fatu:

"Dextera uerticibus hominum dum prona recumbit,

Candidus aetheria uobis benedicat ab aula

Omnipotens, custosque fiat per saecula uester,

110

Fulgentemque deus faciem super omnia uestrum

Attollat capita, et sit miserator in aeuum;

Eleuet et uultus, ut uos de sede reuisat

Inclita et ingenti dominus det munere pacem."

Nec minus interea uates circum omnia promptus

115

Iussa dei primam castris socialibus aedem

Exornat domini pinguique inrorat oliuo.

Et quaecumque nitent argento effecta uel auro

Vasa domus sanctae, simili de flumine lauit.

Plaustra dehinc, tribuum dederant quae iuncta tribuni,

120

Cornigeris bobus parilem diuisit ad usum

Leuitisque dedit; geminis bis ducta iuuencis

Carra duo primae Getsonum tradita turmae;

At Merara cohors quaterno bis boue iuncta

Quattuor accepit rebus carpenta ferendis,

125

Quae sacris sunt facta dei; nam sola Gaada

Inmunis donis gestauit pondera collo.

Interea tribuum proceres pia dona ferentes

Discretos habuere dies; namque agmina plebis

Sunt quingenta, simul uiginti et milia bina,

130

Bis senis ducenda uiris, quorum ordine primo

Vouit Iuda tribus donum Nassone tribuno;

In quo uasa dedit argento insignia fuluo,

Quae simul expletis faciunt bis pondera centum

Atque decem, niuea prorsum siligine plena,

135

Sacrorum ex more riuo uiridantis oliui

Praemadida uitulumque dehinc agnumque nitentem

Arietemque simul, haedus cui iungitur albens,

Qui peccata leuat, simili cum fronte iuuencas

Vna duas, quae sacra iuuant coniuncta saluti,

140

Arietes quinque hircosque agnasque sequentes

Consimili numero: primi sunt muneris ista.

Post haec quaeque tribus discretis laeta diebus

Dona dedit nusquam fraterno in munere discors,

Omnibus in uasis pariter si summa locetur.

145

At uero in gabatis caelato ardentibus auro

Viginti centumque fiunt per pondera librae.

Haec ubi deuouit sacrorum insignia uates,

Effantem dominum sacrata audiuit in aede,

Dum super eximia rutilans fastigia candet

150

Atque Cherubinos inter dat dogmata legis.

Nec minus et positae diuersa in parte lucernae

Bis senas uomuere faces, quas candidus ordo

Distinctim rutilare dedit, dum brachia pandit

Aurea ceriforum, discreta et lumina fulcit.

155

Interea Leuita manus donaria tractans

A bis uicenis et quinque adsumitur annis,

Et qui seruitium iam denis quinquies annis

Explerit domini, uacuus sit cura parendi

Inque locum uetuli iuuenis succedat et adsit.

160

Quorum rore leui redduntur corpora pura

Fluminis aut fontis, et acuti lammina ferri

Caesariem comit, si crinis sorduit ingens.

Indumenta dehinc studio curaque lauantur,

Ne quando occultum maculent contagia corpus.

165

Haec inter de plebe uiri, quos criminis atrox

Cura sequebatur, animo dum teste fatentur,

Exorant procerem, si possent pascha sacratum

Consueto celebrare die; quos ille parumper

Sustinet ac domini subnixus iussa precatur

170

Mandatumque refert, quod tinctis crimine ius est

Insignem sacrare diem cultumque referre.

Quem nox laeta monet, decurso cum uenit anno.

At uero innocuus populi si festa retractet,

Nec procul a templo teneat hunc cura uiandi.

175

Crimen habet mortis: lex est haec omnibus aequa.

Postquam cuncta pius perfecit munia uates,

Quae templo sunt digna dei, mox agmina mouit

Terrificasque tubas ualidis clangoribus implet,

Quas prius argento domini per iussa pararat,

180

Lammina dum tenuis teretem sinuatur in orbem.

Exiguum[que] signum uentosa ad murmura pandit

Ordinibus positis. ut primo bucina cantu

 

................

Sollicitas acies ad sancta oracula sistat.

Haec properat prima castrorum portio, quae se

185

Porrigit aurorae primaque ad lumina solis.

Cumque alios sonitus iteret tuba, prodeat agmen.

Quod leuis obuerso de cardine respicit auster.

Tertius at crepitus litui legionibus illis

Dat signum, quae castra tenent contermina ponto,

190

Post quas uasa legit aquiloni obiecta iuuentus.

At cum Leuitae diuina ad munia lecti

Agmina conmorant, Aronis pignora uatis,

Iam tum pontifices, lituos inflare manebat

Cura decens cunctaque deo transcripta ciere.

195

Deueniunt primis longa in deserta uadentes

Ad Pharana locum castris; hic uates amico

Exorat generum fatu Raguhele creatum

Obabum iuuenem, terrae Madanitis alumnum,

Vt pariter gradiens promissa ad regna ueniret,

200

In quibus ubertim manarent dulcia plenis

Mella fauis niuei multo cum flumine lactis.

Sed piger et dubia paulisper mente moratus

Ad patrias mauult cursum conuertere sedes,

Nequaquam edomitus soceri sermone rogantis:

205

"Cur, inquit, diuersus abis? huc dirige mentem:

Quo domini nos regna uocant, quae ditia semper,

Semper honorata nulla sub labe uacillant,

Et quae causa tamen tam dura et nescia nobis

Te mouet, ut fines repetas gentemque paternam

210

Quam procul et dudum, sensu meliora petente,

Dimissam mediis heremus disiungit harenis;

In quo nulla tuos mouit sententia sensus.

Et potuit tum causa fore, quia iustius ista

Percuperes, cum nulla uagis currentia riuis

215

Pocla forent calidoque arderent sidere solis,

Cumque iter ambiguum et spes incerta futuri

Ignaros quateret. at nunc iam fine sub ipsa

Laboris modici, cum se felicia regna

Exhibeant iungantque dei, sic mente uacillas,

220

Ceu suadeam peiora tibi, quam sensibus opto.

Quin potius, iuuenis, caro te redde parenti,

Et coeptam percurre uiam munusque receptum

Perfice, ut optatis cum primum sedibus omnes

Condiderit dominus, quae sunt meliora capessas,

225

Et proceres inter positus sis grandior actu."

Inde abeunt montemque dei posterga relinquunt:

Nec minus aetherii custodem dogmatis arcam

Castra sequebantur, postquam se tertius alto

Lucifer extulerat caelo, iam nocte relicta,

230

Vt sanctis domini semper praeeuntibus esset

Iusta quies populo, multo sub fasce uianti.

Inde prius uates, dum signum sedulus offert

Agminibus primis, haec supplex uerba profatur

"Sublimis consurge, deus, atque hostica promptim

235

Milia disperge; fugiant bellare parantes

Aduersum tua castra, deus, quique inpete sensu

Oderunt te, summe sator; tu robora contra

Quamuis firma uales uerbo sternenda perenni."

Dicentem nubs clara tegit agmenque refertum

240

Inmensasque acies obtentu uestis inumbrat.

At populus truculenta ferox dum murmura uoluit,

Misit et in dominum rabiosae obprobria linguae.

Quae propter sublimis apex delabitur ignis

Aethere de supero plebemque et castra peredit

245

Parte tenus certa, sed flammas triste micantes

In segetem poenae iucunda oratio sanctis

Auribus extinxit canoque in puluere soluit;

Dum pius obstipa uates ceruice laborat

Inmensumque deum tanto pro crimine poscit,

250

Atque iterat solum populi tolerare tumultus

Adsiduos fesso nequiquam pectore uelle.

Sed dominus consueta deus solacia uati

Exhibet atque senes fraterno ex agmine poscit

Septuaginta simul, quorum sententia iuncta

255

Et numero facile iurgantum frangeret iras,

Cum prophetarum pariter tot consona corda

Vno uelut sensu diuina oracula ferrent:

Hi tamen ut pariles cunctis dixere loquellas,

Se remouent suetoque prius sermone loquuntur.

260

Nec minus et iuuenes, castrorum in parte manentes,

Diuina cum mente duo certissima fantur

Atque prophetali pariter sermone praesagant

Modus et Eldadus; quod postquam nuntius aures

Detulit ad proceris, Iesus instantius urget,

265

Vt uelut inlicito narrantes uera relatu

Frenet et obiurget; sed uates protinus almo

Arguit adfatu mentemque ex aethere missam

Inuidia cohibere docet non esse fidei.

0-1

................

Ilicet Aserotum ueniunt atque aggere uasto

270

Castra locant, ceu bella forent nocturna timori.

Hic germana pii uatis fraterque tumescunt

Inuidiaque fremunt: "Cur coniunx iuncta prophetae

Aethiopissa foret, et cur praesumeret unus

Germanis commune decus? nam se quoque summi

275

Percipere monumenta dei atque inclita iussa."

Sedulus haec uates et cunctis mitior audit

Innocua cum mente silens seque abdicat irae.

Non tamen indomitos dominus procedere motus

Sublimi de sede sinit coramque locatos

280

Increpat et liquida uallatus nube profatur:

"Quisquis erit uobis cognata e gente propheta,

Somnia uera magis sensu spectante uidebit

Nocte super media, cum se sopita relaxant

Sensa uirum sanctique deus dat gaudia uerbi;

285

Dum loquor et paribus sermonem accommodo dictis.

Qua me perspiciat, oraque et lumina cernat

Iuncta sibi, quae nemo ualet dinoscere uiuens?

At non hic mos est, mea cum sententia uerax

Donatur uati, tota qui sede fidelis

290

Est, mea dum licitis adnectit pectora sacris.

Ille meos coram potis est consistere uultus

Perspicuoque deum lustrare et cernere uisu.

Ambiguum nihil est nullaque aenigmata uerbis

Sunt inserta meis; confesso me fero uultu:

295

Ille igitur potuit domini regnantis honorem

Cernere et inuisum mortali aduertere lumen.

Et uestros inter non quiuit ponere motus

Mitificam pacem tristesque abolere susurros?"

Vix haec ediderat, cum raptim nube remota

300

Ira uenit domini Mariamque amplexa trementem

Percutit et toto perfundit corpore lepram.

Haec exempla uidens Aaron conterritus infit:

"Parce, precor, domine, iramque auerte nocentem

Peccatumque meum nostraeque omitte sororis.

305

Fecimus ignari: nostros quod percutit artus,

Verberat et sensus, id mors ne missa sequatur,

Vltrix nequitiae, custodi et consule nobis!"

Nec mora, cum uates precibus dat corda fraternis,

Supplicibus uotis domini medicamina poscens

310

Letiferam ob pestem, totos quae sparsa per artus

Germanae tristi torquebat uiscera morsu,

Talia dum clamat: "Excedit poena reatum

Tanta! deus, dimitte metum, morboque medere."

Ilicet adnuitur; sed castris femina trusa

315

Exulat atque tabem septenis passa diebus

Inlaesos recipit laetis cum uultibus artus

Consuetoque dehinc plebis celebratur honore.

At Iudaea phalanx promissa ad praemia tendens

Signa mouet castraque dehinc Pharanis in aruis

320

Conlocat et tuto conponit moenia uallo.

Illic sidereo conpulsus mittere fatu

Bissenos iuuenes, tribuum quos esse tribunos

Diximus anterius, qui terram urbesque Chanannas

Ocius inspicerent sociisque exacta referrent.

325

Illi abeunt saltumque petunt Ematha uocatum

Permensi[que] deserta heremi Chebronaque lustrant,

Quam populi tenuere feri Sesique Thalique.

Vt uentum ad uallem, iam tum quae consita ficis,

Dulcibus et malis, sed quae lapidosa uocantur

330

Seu granata magis, laeta cum uite uirebat.

Ex hac poma ferunt signum latura fidei

Atque etiam ex aliis, diues quae prompserat aruum.

Ingentem lenti detondent palmitis uuam

Transuersoque dehinc nitentes fuste reportant:

335

Atque quaterdenis trepida cum cura diebus

Praeteritis tandem, fuerant quae uisa, reportant,

Terrorem addentes, dum dicunt moenia uasto

Edita suspectu gentesque inmensa leuantes

Ad caelum capita, ueluti cum plurima quercus

340

Stipitis annosi stellatis iungitur astris.

Frangitur his populus, sensuque adfectus amaro

Triste gemit largoque umectat flumine uultus,

Talia dum memorat: "O semper laude ferendi

Digna uiri, quos nulla mali tam grandis imago

345

Terruit et solita functos tellure locauit!

Quos nec triste solum calidis ambussit harenis,

Et multum tolerata sitis mannaeque minutal:

Dulce quidem, sed felle madens, quia non iuuat artus,

Adfecit grauiore fame, cui sola coturnix

350

Iungitur, et tenui consumit corpora uictu.

At non in Pharia quondam regione manentes

Tam tristes torsere cibi, cum uerrere pisces

Ludus erat totumque in mensis ponere Nilum

Vel mare uentosum uaria de plebe natantum

355

Exuere et laeta uentres laxare sagina.

Nos dites gregibus, cunctis nos pinguibus hortis

Inemptos pepones aluumque inflare solentes

Cucumeres auido mordaces carpsimus haustu.

Nos alia et caepe, nos illic sectile porrum

360

Pauit et expletos somno marcente refouit.

Quin agite et finem iam duris ponite rebus.

Vertite signa citi Niloque has reddite turmas

Conspicuumque ducem cognata ex plebe create,

Qui nostrae anterius ponat momenta salutis,

365

Quam suae uel trepidi proceris, qui dicta secutus.

Vt dicit, metuenda dei, deserta per arua

Destituit miseros hostique obponit enormi,

Vt mortis grauiora metu patiamur inertes,

Dum coniunx dilecta cadit, dum filia uirgo

370

Ducitur et tumido seruit captiua tyranno."

His dictis grauiora parant; namque incita turba

Saxa capit totoque insurgens corpore librat.

Sed dum praetrepidant, dum sese ad crimina firmant,

Discindunt habitus proceres pronique ruentes

375

Ad terram fluxere metu cunctosque precantur,

Ne stolida in dubiis mittant conuicia rebus

In caelum sedemque dei, neue ardua credant

Decretis promissa dei; cum deinde Chalebus,

Iesutis comitante fide, sic procubus orat:

380

"Tempore quo placuit terras temptare repostas

Hostilesque domos uisaque expromere uobis,

Omnibus e tribubus primi placuere tribuni.

Quorum nota fides nequaquam dissona posset

Dicere, uel ciues mendaci eludere fatu.

385

Et nunc si parilis perstat reuerentia nostri

Nominis et nullis uentosa emittimus orsa.

Credite compertis: nam quae fiducia ciues

Fallere nos faciat, domini responsa sequentes

Vobiscum parilique modo per cuncta uadentes?

390

Quae quidam metuenda putant. dum uultibus albus

Pallor inest sensusque labant formidine capti

Vana quidem, quia iussa dei nos maxima firmant

Nec uinci pelliue sinunt licet alta gigantes

Colla leuent densoque obponant milite turmas.

395

Nobis terra patet, post quam perditibus aruis

Felicem lustrasse iuuat. quae flumine multo

Lactis opima fluit et dulcis gurgite mellis.

Vos tantum ne corda deo disiungite sancto.

Neu timidas cohibete manus; quia signa sequentes

400

Numquam uicta dei famulans uictoria ditat."

Haec ubi dicta, dei confestim sedibus altis

Maiestas ueneranda uenit populumque patresque

Atque synagogam miro perfudit honore.

Haec inter dominus tristes denuntiat iras

405

Extremamque luem, qua gens inmensa necetur,

Squalentes inter saltus terramque relictam,

Exceptis tantum metuenda a peste duobus,

Quos socium robur parili firmauerat usu.

Fidentes nil posse dei confligere iussis,

410

Quamlibet id uates orando auertere temptans

Mollibus adloquiis timida inter uerba rogaret

Ne stolida incassum mittentes uerba Chananni

Perstreperent nulla populum uirtute iuuari.

Qui foret optatus dominique ad praemia lectus:

415

Nec tamen eualuit metuenda inflectere dicta,

Quae firma sub lege uolant; nam uisere nulli

Arua fuit licitum soli concessa fidei;

Namque quaterdenis populus bellator in annis

Occidit et natis sublimia regna reliquit.

420

Haec inter stolidis armata et incita curis,

Consurgit legio summoque in uertice collis

Signa locat praecepsque obliquum fertur in hostem,

Et quia pugnaces dominus non terruit alas,

Vincitur et fuso conuertit milite terga.

425

Praescius id uates castrorum in sede remansit,

Sacratam cohibens uallis tutantibus arcam.

Interea ex populo quidam sub lumine festo

Dum sarmenta legit, legis contemptor aeternae,

Corripitur sanctaque dei per iussa necatur

430

Missilibus saxis, uetitum ne serperet ausum.

Quin etiam quo saepe uiros mens cauta moneret

Aeternos domini ad monitus conuertere mentes

Fimbria conserto cunctis hyacinthina nodo

Nectitur et noto distinguit limite uestes.

435

Exim causa mali uetito consurgit ab actu:

Namque Coras Leuita tribu pariterque Dathamus

Atque Abirus, licitum cunctis offerre tonanti

Incensum cum ture pio dementibus ausis

Credentes, tumida uates petiere querella.

440

Nec longum dilata nece; nam cardine rupto

Terra patens cunctos inferna ad tartara misit.

Cum quibus extincti pariter sua funera cernunt

Bis centum, qui sacra deo non iussa ferebant,

Quinquies et deni cunctorum congrege turba,

445

Et pecora et quidquid fuerat sub iure nocentum;

Ac uelut in totos pariter nex una ueniret,

Dispersi trepidare metu ignemque supernum

Nequiquam fugere ac sese abscondere temptant.

Quin etiam reuoluta die feruere tumultu

450

Non ueriti magna confestim clade premuntur.

Atque eadem sub morte ruunt bis milia septem

Sexcentique uiri; et ni discrimina uates

Tanta uidens dominum blanda inter uota rogasset.

Grandior infandum punisset poena reatum.

455

Verum ubi post trepidos redierunt otia motus,

Auratas pateras, iuuenes quibus ante sinistri

Obtulerant insueta deo libamina caeli.

Dissipat et tenui sollerter lammina cunctas

Deuouet ac domini Moyses altaribus indit;

460

Idcirco quia sacra fiunt, quaecumque feruntur

Ad dominum celsaque dei ante ora locantur.

Nec minus ut uates inter discretio summos

Atque tribus fieret. uirgam deposcit ab omni

Principe, bissenas donec iam summa repleret;

465

Sepositamque dehinc Aaronis nomine uates

Exhibet et domini media intra tecta relinquit.

Cumque reuertenti micuissent sidera sole,

Res haut nota prius. populo mirante coacto,

Cernitur et magnum domini patefecit honorem.

470

Enodis nam uirga prius truncataque ferro

Aaronis proceris nullo de fomite terrae

Floruit atque nuces sicco iam stipite prompsit.

Additur ad legis monumenta et iussa sacratae,

Vt uitula, cui flaua cutis per membra nitebit.

475

Occidat ante fores domini corpusque cremetur

Ignibus, utque cinis conbusto e uiscere natus

Corpora purificet foedo sordentia tactu

Conspersus per membra uirum. cui gramen hysopi

Iungitur, ut tenui diffundat uerbere rores

480

Flumineos mundaque infectos diluat unda.

Nam quicumque manu contingit corpora functa

Vel iacet exanimum cuius sub tecta cadauer,

Sordibus afficitur templumque infuscat aeternum.

Vascula quin etiam patulis sordentia rostris

485

Cuncta fiunt uulnusque dehinc quicumque cruentum

Contingit ossaque uirum bustumue sepulti.

Tertia luce potest sese uel septima purum

Reddere, si dominum tacito sub corde precatus

Dona ferat medici purgatus flumine rami.

490

Haec inter Iudaea phalanx deserta per arua

Dum graditur, Cadessa uenit procerisque sororem

Extinctam tumulat multaque accenditur ira,

Quod deserta siti regio non promeret ullos

Fontibus e gelidis riuos; quodque arida cunctis

495

Ora forent tostoque arderent corpora sole.

Id dominus meditans nati depromere uirgam

Imperat et gemino rupem contingere tactu.

Quam tamen incutiens dubio cum pectore Moyses

Obiurgat populum dicens: "Heu! mente feroces

500

Sensibus et duri, numquidnam saxa madere

Vlla queunt riuis uiuosque emittere fontes?"

Haec dum motus ait, lenta dat uerbera uirga.

............... rumpuntur cotibus amnes.

Attamen omnipotens cunctantum pectora uatum

505

Increpat obiurgans: "Quoniam sententia uobis

Ancipiti sub corde fuit meque omnia posse

Mens haut firma uidet paruumque inpertit honorem

Sublimis domini imperio, cui credere coram

Iudaeas acies decuit fidemque referre

510

Nil non posse deum: id propter ducere plebem

Ad sedes dudum sponsas terramque feracem

Haut licitum uobis magnaque adsumere dona."

Interea populus Edomum adiungitur aruis

Per quae pacificas acies deducere Moyses

515

Percupiens placido regem sermone poposcit

Praetumida uirtute ferum pugnamque parantem.

Quem tamen euitans monti coniungitur Oro,

In quo decursae post tempora plurima uitae

Conditur Aronus notaque insignia liquit

520

Festa sacerdoti, celsis qui altaribus addit

Maiorem cunctis Eleazaron, ut deus ingens

Iusserat et placitis ministrum adlegerat aris.

Illic multimoda fidentes pube Chananni

Terrorem inmodicum ualida cum clade dedere

525

Iudaeis, cum terga darent nudata per agros.

Sed tamen adsumunt animos dominoque fauente

Hostiles sternunt cuneos atque urbibus ignem

Subiciunt ualidis immensa et laude triumphant.

Sed quamuis fluerent optatis commoda rebus,

530

Non tamen obliqui fremitus nec murmura desunt

In uatem coniecta pium; dum quisque feroci

Voce gemit multa terrarum dote refertam

Aegyptum post terga datam Nilumque feracem

Frugum et securo semper cultore colorum.

535

Id deus omnipotens aequato examine plectens

Vipereas acies uiroso ex fomite prompsit

Quae multos strauere uiros, dum tenuia quamquam

Vulnera letali distendunt corpora suco.

At populus lugubre gemens, dum procubus orat

540

Ante pedes uatis et publica funera narrat,

Agnitione probri cunctorum in corde reposta

Accipit optatam domino saluante medellam.

Namque probus princeps tumidum formare draconem

Aere flauo iussus malo suspendit ab alto,

545

Vt, quemcumque uago fixissent dente cerastae,

Exueret letum pendentem uersus ad anguem.

Hinc populus Obetha uenit, Achina deinde

Arua petit; Zaredina dehinc; mox transit ad Adar,

Iam uiridi in campo, sedis ubi cultor amoenae

550

Amorreus agit et opimo pascitur aruo.

Illic est puteus uitrea perlucidus unda,

Quem iuxta dominus sancto sermone locutus

Moysetem iussit populum densare refertum,

Duceret ut riguos latices undamque nitentem.

555

Consona tunc penitus diuina in cantica cunctis

Lingua fuit. domino dum laudes hoc canit hymno:

"Immensus dominus fluenta misit

Et totum populi remouit aestum,

Pleno dum puteus patet profundo

560

Et multum gelidis scatet fluentis:

Quem quondam ualidi fecere reges.

Gentes dum ualidas regunt habenis

Et sceptris pauidos premunt clientes:

Vsus ceu proprius pateret ipsis.

565

Externis procul omnibus remotis.

Hic nostrae a domino datus saluti

Viuis inriguos repleuit undis."

Haec ubi sidereo dixere cantica regi

Castra mouent, uariosque locos post terga relinquunt.

570

Seonem ad regem decurso limite ducti,

Obpositas acies ualido certamine fundunt,

Quas ille, innocui deridens dicta prophetae,

Struxerat, et uana nequiquam laude ferebat

Gentis Amorreae; duro quae subdita bello

575

Decubuit ualidas iam dudum saepta per urbes.

0-2

................

Iazera quin etiam, simili uastata duello,

Suscepit protrita iugum atque oppida multa

Dedidit, optatae deposcens otia pacis.

Haec ubi sollicito dictauit fama Balaci,

580

Qui Moabitarum populos urbesque regebat,

Concutitur grauiore metu Balamque prophetam

Ambit honoratis precibus, ut tanta gerentem

Impediat dictis populum cursumque refrenet

Bellantum penitus; quoniam, quae procubus oret,

585

Audiat omnipotens et tristia quaeque secundet.

Ille negat fas esse sibi maledicta referre

In plebem domino semper ductore uadentem

Ad sedem regnumque suum, longeque uideri

Iustius, ut meritis accommoda quaeque precetur.

590

Quandoquidem dominus nocturno in tempore uisus

Inhibeat reserare senem responsa Balaci.

Talia sed postquam dimissus nuntius infit,

Et regem sua cura tenet, perquirit anhelus

Electos proceres rursusque ad limina uatis

595

Mittit oratores dudum iam dicta rogantes,

Nequiquam, quia dicta dei contraria pugnant.

Sed tamen emersus uates conscendit asellam

Atque praecedentes conlatis passibus aequat.

Ecce uiae medio domini mox angelus offert

600

Strinctam aciem contra pronamque obuersus et instans

Cornipedem terret, celeri quae concita saltu

In partem conisa fugit campoque pererrat.

Quam dum praecipiti temnentem frena timore

Circumagit uates ac pressis pugnat habenis,

605

Calcibus et fodicat uirgaque euerberat aeri.

Pampineas inter uites iam tegmine lapso

Semirutus paries cunctanti obiectus asellae

Procursum inpediit: pedem quae ad saxa recussit

Oblisitque senis sensuque adfecit acerbo.

610

Nuntius inde citus diuersa in parte resistit

Calle perangusto, tenuis quo semita duxit.

Circumitus nullos quacumque in parte relinquens.

Quadrupes hunc strincto uidit mucrone micantem

Et multum pauefacta ruit. quam surgere iussam

615

Verberat et multa uector uibice cohercet.

Illa ubi perdoluit, subito sermone locuta est,

Dum deus eloquium desueta in uerba relaxat:

"Quid feci meruiue tibi, quod uerbere multo

Labentem conixus agis? num terga negaui

620

Sueta tibi? umquamue pauens mea pondera fugi,

Praecipitemue dedi, prono dum cernuus armo

Laberis et prona fusus ceruice rotaris?"

Talia dicenti commotus dicta sacerdos

Tristia saepe refert multaque exaestuat ira.

625

Dumque fremens saeuit, claro mox angelus ore

Emicat et sancta conpellat uoce prophetam:

"Immeritam pecudem trino iam uerbere pulsas,

Quae me prona fugit terraeque inlisa recumbit

Idcirco, quoniam non est tua semita summo

630

Grata deo longeque uagis nunc gressibus erras.

Et nisi cornipedem diuersa in parte uadentem

Terror abegisset, duro te uulnere ferri

Strauerat ista manus crudumque exegerat ensem.

Vt te deposito mihimet possessa fuisset."

635

Desilit hic uates sanctumque inflexus adorat

Delictumque dolens reditum uitamque precatur.

Dimissus celerat suscepta et munia conplet.

Verba locuturus domini dictanda relatu.

Iamque uiam uincens Moabae adiungitur urbi

640

Conspicuumque uidet condenso in milite regem

Auxiliumue sibi timida cum uoce rogantem

Inspicit et domino septenis supplicat aris:

Conspicuosque simul uitulos lectasque bidentes

Inmolat et cuncta conmittit munera regi

645

Iudiciumque dei tacita sub nocte meretur.

Quod deinde euoluens his regem terruit orsis:

"Montibus e patriis Moabo a principe iussus,

Vnde rubet uentura dies lumenque serenum,

Quaque iacet tellus geminis inclusa fluentis

650

Tigris et Euphratis, ut dictis saeuus acerbis

Exoptem non digna uiris, quos sanctus ab alto

Protegit omnipotens terraeque indicit opimae.

Hos igitur de colle procul mox uisere ius est

Optatosque mihi iamiam dinoscere uultus

655

Felicis populi, quem solum magna secuntur

Dona dei, gentesque procul seiunctus et exsors

Percipit optatas placido de numine sedes,

Quisnam igitur prisci quaesiuit clara Iacobi

Pignora uel plebem numeris percurrere quiuit?

660

Occidat hos inter potius mea uita relinquens

Corpoream sedem iustisque adiuncta quiescat

Progeniesque mea tali cum germine uiuat!"

Haec ubi disseruit sensu torpente Balacus

Concidit et uatem diuersa et dissona fantem

665

Increpitat. tumidum iussus conscendere collem,

Vt partem exiguam populi subiecta per arua

Cerneret. haec iterum digestis uocibus addit:

"Confestim mea dicta tuas demitte per aures.

Moabi rector populi, testisque uenito!

670

Dissimilis hominum deus est nec uera locutus

Inrita uerba facit quidquamue inpune minatur.

Qui me magna monet subnixus dona precari,

Vt facio; plebemque dei per uota sacrabo,

Quam dolor effugiet totus operumque labores.

675

Participi iunctoque deo, qui dura repellit

Omnia, ditificae condonans munera pacis,

Huius tu procerem sacro de sidere, rector

Caelorum terraeque, uide: nam dignus honore est

Ille tuo, qui pressa diu ceruice gementem

680

Eduxit populum regno Pharaonis acerbi,

Signifer et nulli uirtutum laude secundus

Vnica regna fouet nulloque in augure fidit.

Carmina nulla canit nec quidquam captat inane.

Tempore sub certo felicia dicta superni

685

Accipiet secura dei perfectaque uirtus

Iebusaea fiet domini de robore summi.

Emicat hic populus, ueluti cum sola per arua

Crinigera ceruice leo sese arduus infert,

Non ante adsuetae repetens cubilia siluae,

690

Quam crassa toruus sanie praedaque refertus

Terruerit uirides minaci ex murmure montes."

Haec etiam renuit multa rex saucius ira

Tertia dicta rogans diuerso in colle prophetam;

Vertice de cuius populum per castra locatum

695

Vt uidit, docili deprompsit pectore uerba:

"Sublimes magnaeque domus, quascumque Iacobi

Semen habet, paribusque attollunt culmina tectis,

Vt cedrus siluaque nitens, quae frondis honorem

Ventilat et querulis modulatur sibila ramis.

700

Vel quae laeta uiret sub ripis fluminis acta.

Has dominus struxit celsaque erexit ad astra,

Semine de cuius quondam nascetur in omnes

Iura ferens populos regnoque insignis aeterno,

Quem deus e Pharia clemens arcessit Aegypto

705

Conspicuum nullique parem socioque carentem.

Diriget hic gentes diuersa in parte rebelles.

Plurima letali contorquens spicula dextra.

Adclinis cum deinde cubat similisque leoni,

Se coram somno lapso explicat, inde soporem

710

Dimouet, ad uigiles confestim redditus actus.

Et quis hunc tactu faciet consistere rursum?

Qui tua sanctifico laudat praeconia fatu.

Felix ille fiet; at qui contraria dicit,

Is male dicta sibi uentoso ex ore facessit.

715

Haec sunt quae nostra dominus te uoce moneri

Imperat, eloquio quod fas infringere nulli est

Nec mutare uiro quidquamue adiungere praeter.

Quamlibet argenti magnum des ferre talentum

Atque tuos census inmensi pondus et auri:

720

Munera nil prosunt; fixum quod dicitur hoc est."

His actis sua tecta petit regemque relinquit

Attonitum duraque immensum dicta gementem.

At manus interea bellis Iudaea secundis

Luxuriat sanctasque putat quas uicerat aras:

725

Idolaque inlicito celebrat gentilia cultu

Beseli deuota prius mutoque Phegoro.

Hinc ingens mox ira dei consurgit et exim

Patentem ad campum proceres procedere mandat,

Conuersusque iubet redeuntis lumina solis

730

Cernere et attentos factum noxale piare.

Id uates festinus agit ferrumque renudat

Innocuos sontesque uago mucrone secutus.

Haec inter quidam fraterna obprobria prodens,

Quod sibi non licitum Madia ex gente parasset

735

Conubium, coram cunctos uatemque praesentat

Zambrium Chasbumque pari sub fraude nocentes.

Quos Phinea citus arrepta euerberat hasta

Inmensamque plagam per iusta piacula sedat,

Quae bis dena uirum consumpsit milia leto

740

Atque tria. domini dum telum currit in omnes.

Hoc facinus propter sacrata altaria uates

Accipit et domini sublimem sumpsit honorem.

Interea generata nouo de germine pubes

Adlegitur numerisque dehinc subducta notatur.

745

Primaeuo quae flore uirens iam germine molli

Vestibat uultus uicenos laeta per annos.

Quae deinde summa sexcenta ad milia uenit

Atque bis octona, tercentum insuper auctis.

Haec meruit sedes domino donante beatas:

750

Ilicet omnipotens obliquum uertere in hostem

Signa iubet uati coeptoque insistere bello.

Ad quos bis senis hominum cum milibus itur.

Quo se cuncta tribus miserat, dum milia quaeque

Singula de propriis numerant pugnacia turmis.

755

Phineus haec ductor agit, dum uascula sancta

Terrificasque tubas consueta in proelia portat;

Atque alacris lecto confestim milite caedit

Moabas acies regesque interficit omnes:

Fusorum dum terga premit uatemque Balamum

760

Enecat et domita praedam de gente reportat.

Sed quia femineas acies post bella trahebat

Agmine captiuo, proceris per iussa monetur

Virginibus tantum meritam non demere uitam,

Corporeasque uirum maculas purgare fluentis.

765

Nec minus et praedam populum partitur in omnem,

Leuitisque dedit merito de munere partem.

Quos domini in templo semper pia cura tenebat.

Primitiaeque deo nec non redduntur aeterno

Omnibus ex rebus domita de gente relatis.

770

His actis Rubena tribus mediaque Manasses

Atque Gada sedes laetae Galaditis orant.

Pecudibus facilis tellus: nam gramine multo

Herbida Iordani fluuio coniuncta uirebat.

Quos licet intrepido ductor sermone negarit.

775

Dum mutare putat futura ob proelia mentes,

Concedit praestatque tamen, si milite toto

Arma gerant sociasque iuuent in bella cohortes.

8

aetas p

aeuum A B C