Ennius annalium fragmenta 206-207

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


206

scripsere alii rem

Vorsibus quos olim Faunei uatesque canebant

207

Faunei Vahlen (V.²)

Fauni et Varro ling. 7, 36

213-214 V.² = 222-223 Fl. (cf. vv. 222-228 Fl.)

Cic. Brut. 75s.: tamen illius quem in uatibus et Faunis annumerat Ennius bellum Punicum quasi Myronis opus delectat. sit Ennius sane, ut est certe, perfectior: qui si illum ut simulat contemneret non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. sed ipse dicit cur id faciat: "scripsere" inquit "alii rem uorsibus"; et luculente quidem scripserunt etiam si minus quam tu polite; nec uero tibi aliter uideri debet, qui a Naeuio sumpsisti multa si fateris, uel si negas sur[ri]puisti. Ibid. 71: quid, nostri ueteres uersus ubi sunt "quos olim Fauni uatesque canebant", cum "neque Musarum scopulos" "nec dicti studiosus" quisquam erat, "ante huc" ait ipse de se, nec mentitur in gloriando.

Cic. orat. 157: nec uero reprehenderim "scripsere alii rem"; et scripserunt esse uerius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor. Ibid. 171: ergo Ennio licuit uetera contemnenti dicere "uersibus ... canebant": mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum dicturus non sim "ante hunc", ut ille, nec quae sequuntur "nos ausi reserare".

Varro ling. 7, 36: "uersibus ... Faunei ... canebant": Fauni dei Latinorum, ita ut et Faunus et Fauna sit. hos uersibus quos uocant Saturnios in siluestribus locis traditum est solitos fari, quo fando Faunos dictos. antiquos poetas uates appellabant a uersibus uiendis.

Serv. auct. georg. 1, 11: FAVNIQVE PEDEM cum unus Faunus sit, cur pluraliter posuit? sed Varro ad Ciceronem ita ait " dii Latinorum , ita ut Faunus et Fauna sit. †per ex uersibus quos uocant Saturnios , in siluestribus locis solitos fari futura atque inde faunos dictos".

Cic. div. 1, 114: eodem enim modo multa a uaticinantibus saepe praedicta sunt, nec solum uerbis sed etiam "uersibus ... canebant".

Quint. 9, 4, 115: ante enim carmen ortum est quam obseruatio carminis; ideoque illud "Fauni uatesque canebant".

Ps. Aur. Vict. orig. 4, 4-5: post Picum regnauit in Italia Faunus, quem a "fando" dictum uolunt, quod is solet futura praecinere uersibus quos Saturnios dicimus. quod genus metri in uaticinatione Saturniae primum proditum est. eius rei Ennius testis est cum ait "uersibus ... canebant".

Cf. Fest. p. 432. Saturno [...] uersus quoque antiquissimi quibus Faunus fata cecinisse hominibus uidetur "Saturnii" appellantur, quibus et a Naeuio bellum Punicum scriptum est et a multis aliis composita sunt.
Cf. etiam Mar. Victorin. gramm. VI p. 138, 30ss.