Ennius annalium fragmenta 105-109

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


105

Pectora * * tenet desiderium; simul inter

Sese sic memorant: "O Romule, Romule die,

Qualem te patriae custodem di genuerunt!

O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!

Tu produxisti nos intra luminis oras

105

Pectora * * tenet

pectora diu tenet Cic. rep. 1, 64 cod. Vaticanus lat. 5757¹ a.c.

pectora dulce tenet Baehrens

pectora dia tenet Vahlen (V.²)

110-114 V.² = 114-118 Fl.

Cic. rep. 1, 64: iusto quidem rege cum est populus orbatus, "pectora" diu (dia corrector) "tenet desiderium", sicut ait Ennius post optimi regis obitum, "simul...oriundum". non eros nec dominos appellabant eos quibus iuste paruerant, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid enim adiungunt? "tu produxisti nos intra luminis oras". uitam honorem decus sibi datum esse iustitia regis existimabant.

Lact. inst. 1, 15, 30: nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens haec loquitur: "O Romule ... genuerunt. tu ... oras. o pater o patriae o sanguen dis oriundum".

Prisc. gramm. II p. 250, 12ss.: ueteres hoc sanguen dixerunt [...] ut ait Ennius (scen. 26) [...] idem in II (I liber 'peruetustus' Columnae) annali "o genitor ... oriundum".