104
O Tite, tute, Tati, tibi tanta, tyranne, tulisti
109 V.² = 113 Fl.
Prisc. gramm. II p. 591, 6ss.: breuem te syllabam pro met ei (nominatiuo tu) addere solent [...] Ennius "o Tite, tute, Tati, tibi tanta, tyranne, tulisti".
Prisc. part. III p. 492, 24s.: per epectasin tute te correpta ut "o Tite ... tulisti".
Pomp. gramm. V p. 287, 26ss.: conlisio est [...] ut "o Tite ... tulisti"; ibid. p. 303, 32s.: antiqui integros uersus ita faciebant ut "o Tite ... tulisti". uersus est Ennianus.
Explan. in Don. gramm. IV p. 565: eiusdem Enni uersus est "o Tite tute Ta
Isid. 1, 36, 14: paromoeon est multitudo uerborum ex una littera inchoantium, quale est apud Ennium "o Tite ... tulisti".
Rhet. Her. 4, 18: compositio est uerborum constructio quae facit omnes partes orationis aequabiliter perpolitas. ea conseruabitur si [...] uitabimus eiusdem litterae nimiam adsiduitatem, cui uitio uersus hic erit exemplo - nam hic nihil prohibet in uitiis alienis exemplis uti - "o Tite ... tulisti". et eiusdem poetae (scen. 422) "quicquam quisquam ... neget".
Char. gramm. I p. 282, 7s. (370 B.): parhomoeon est cum uerba omnia similiter incipiunt, ut "o Tite ... tulisti".
Don. gramm. IV p. 398, 20s.: parhomoeon est cum ab isdem litteris uerba sumuntur, ut "o Tite ... tulisti".
Mart. Cap. 5, 514: homoeoprophoron est cum dicitur "o Tite ... tulisti".
Sacerd. gramm. VI p. 454, 29s.: aprepia est absurda et indecens uerborum structura ut "o Tite tate tibi tanta".