Ennius annalium fragmenta 183-190

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


183

Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis:

Non cauponantes bellum sed belligerantes

185

Ferro, non auro uitam cernamus utrique.

Vosne uelit an me regnare era quidue ferat Fors

Virtute experiamur, et hoc simul accipe dictum:

Quorum uirtuti belli fortuna pepercit

Eorundem me libertati parcere certum est.

190

Dono - ducite - doque - uolentibus cum magnis dis.

184

Non

nec Cic. off. 1, 38 codd. aliqui

194-201 V.² = 196-203 Fl.

Cic. off. 1, 38: Pyrrhi quidem de captiuis reddendis illa praeclara "nec ... dis". regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia.

Cf. Serv. Aen. 10, 532: 'parce' autem est secundum antiquos 'serva', ut apud Lucilium et Ennium inuenitur.