72
Curantes magna cum cura tum cupientes
Regni dant operam simul auspicio augurioque.
In †monte Remus auspicio sedet atque secundam
75
Solus auem seruat. at Romulus pulcer in alto
Quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne uocarent.
Omnibus cura uiris uter esset induperator.
Expectant ueluti consul quom mittere signum
80
Volt, omnes auidi spectant ad carceris oras
Quam mox emittat pictos e faucibus currus:
Sic expectabat populus atque ore timebat
Rebus utri magni uictoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
85
Exin candida se radiis dedit icta foras lux
Et simul ex alto longe pulcerrima praepes
Laeua uolauit auis. simul aureus exoritur sol
Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
Auium, praepetibus sese pulcrisque locis dant.
90
Conspicit inde sibi data Romulus esse propritim
Auspicio regni stabilita scamna solumque.
74
sedet atque
se deuouet atque Cic. div. 1, 107 cod. Vossianus lat. Fol. 86
se deuoueratque Cic. div. 1, 107 cod. Vindobonensis lat. 189
se deuouerat quae Cic. div. 1, 107 codd. aliqui
77-96 V.² = 79-99 Fl.
Cic. div. 1, 105ss.: sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones. quod longe secus est. neque enim in pastoribus illis quibus Romulus praefuit nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent [...] atque ille Romuli auguratus pastoralis non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones imperitorum sed a certis acceptus et posteris traditus. itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure "curantes ... solumque".
Gell. 7, 6, 9: locos porro praepetes et augures appellant et Ennius in annalium primo dixit "praepetibus sese pulcris
Cf. Serv. auct. Aen. 1, 273: Naeuius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.
Etiam CGL V p. 578, 3: Rome conditor certus nescitur sallustius dicit initio troiani eam condidere uergilius abebandro ennius et alii a romulo.