34
Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen.
35
Talia tum memorat lacrimans, exterrita somno:
"Eurydica prognata, pater quam noster amauit,
Vires uitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me uisus homo pulcer per amoena salicta
Et ripas raptare locosque nouos. ita sola
40
Postilla, germana soror, errare uidebar
Tardaque uestigare et quaerere te neque posse
Corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
Exim compellare pater me uoce uidetur
His uerbis: "o gnata, tibi sunt ante gerendae
45
Aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet."
Haec effatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam.
50
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit."
34
Et cita
excita Cic. div.1, 40 codd. aliqui
35-51 V.² = 36-52 Fl.
Cic. div. 1, 40-41: nunc te ad fabulas reuoco uel nostrorum uel Graecorum poetarum. narrat enim et apud Ennium Vestalis illa "et cita ... reliquit".
Cf. Serv. Aen. 6, 777: ergo "auo se addet comitem" aut auito se iunget imperio, aut certe, secundum Ennium, referetur inter deos cum Aenea: dicit namque Iliam fuisse filiam Aeneae; quod, si est, Aeneas auus est Romuli. unde etiam addidit "Assaraci quem sanguinis": nam hoc epitheton [...] est proprium Aeneae; nam Assaracus pater est Capyos, Capys Anchisae, Anchises Aeneae. Etiam Serv. auct. Aen. 1, 273: Naeuius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.