Cyprianus Gallus exodus

Reference basis text: R. Peiper, 1881

Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2010


Interea uarios agitant dum tempora cursus

Et noua succiduo surgit de germine proles,

Iosepique obeunt nati prolesque sequentum,

Diuersosque nouat tellus Memphitica reges.

5

Notio cuncta perit nec uatum nomina prosunt

Eximie dilecta prius. sed munere sancti

Tutantis populum domini numerosa creantur

Corpora et inmensa densentur nube phalanges.

Quae metuenda sibi postquam rex uidit Aegypti,

10

Talibus affatur socios, dum permouet ira:

"En pubes captiua prius contentaque uictu.

Porrexit quem parca manus, <en> longa cohortes

Iam legione ciet et solis non tumet armis,

Pugnaci uirtute prior, uultusque minaces

15

Et subiecta gerit. quid, si nunc tela capessit

Hostibus aut societ sese. qua mole duelli

Aegyptus uastata cadet quantasque ruinas

Sublimes facient conuulsis moenibus urbes?

Quin potius dura frangantur sorte laborum

20

Inmensasque leuent substructis molibus arces,

Ne redeat uacuis spes libertatis amissae."

Haec ubi dicta, uiros sollertes praeficit illis,

Vt muros turresque nouent portasque minaces

Conisi caelo iungant. quis casibus acti

25

Oppida sudato condunt nonnulla labore,

Ramassum, Pythona dehinc, et nomine Solis

Etonum insignem. sed mirum, quo mage tristi

Laborum sub fasce fuit, hoc cuncta iuuentus

Fortior emicuit, ueluti feriata maneret.

30

Terretur magis atque magis rex toruus Aegypti

Exitioque uouet nondum sua iussa timentes,

Praecipiens mais, pariant cum germina fetae,

Extinguant perdantque mares, nec poena † referre

Ad maritas, si iuratae despecta relinquant:

35

Quarum Phua fuit socia cum Sephora dicta.

Quae terrore dei timida inter corda locato

Ductoris tempsere minas atque, adfore iussae,

Hebraeas nullo dicunt solamine fultas

Maturos propere consuesse effundere fetus.

40

Quae propter domini meruerunt dicta fauorem,

Consuetis sese gaudentes condere tectis,

Dum dominum toto laudantes corde uerentur.

Vertitur imperium proceris populusque monetur

Progenitos Nili pueros mersare fluento.

45

Paret turba duci nascentes flumine mergens.

Quos inter motus Leuites coniuge ducta

Progenerat pulchro candentem corpore natum

Conspicuisque genis, magnaque extinguere uitat

Futurum cum forma uirum, ne forte necetur,

50

Occultumque fouet iam trinis mensibus actis.

Sed metuens poenam, ne fraus admissa pateret,

Expositum mittit tristis, quo rauca fluenta

In pronum deferre queunt. cum remige carent.

Hunc germana procul uisu custodit acuto,

55

Quantum acie possunt oculi seruare sequentes,

Vt casum expositi possit narrare parenti.

Sed tum, plausibiles dum captat laeta natatus,

Pedisequis comitata suis se filia regis

Flumine tinguebat placido corpusque lauabat.

60

Adspicit haec modicam tumida super aequora lintrem

Cupitamque iubet praedam deferre ministras.

Illae alacres, ut laeta subest pubentibus aetas,

Inpositum cymbae referunt coramque locantes

Materno efficiunt sensu gaudere puellam.

65

Quae cupiens seruare sibi tam dulcia formae

Gaudia et eximiae praestantem frontis honorem

Hebraea de plebe palam, quae conforet altrix,

Imperat acciri, puerique haec cura sorori

Inditur. illa uocat nulla iam fraude parentem

70

Sollicitam, cui nata ducis sua pignora laetae

Redderet, adposito nutricis nomine matri.

Adcreuit raptimque puer prorepsit ad annos,

Primaeuo qui flore uirent, et deditus aulae

Pignore pro uero natae Pharaonis habetur.

75

Accipit et nomen Musseos, quod foret undis

Exemptus querulis, modico fluitante faselo.

Ille autem ingenii monitus cordisque secutus

Cognatam lustrare parat circum oppida gentem,

Quae duro praesente iugo se maesta coquebat.

80

Forte uiae medio Pharia de plebe tuetur

Clamosa cum uoce uirum multare gementem

Hebraeum quendam, sortemque exosus iniquam.

Omnia conlustrat nullumque hic adfore cernens,

Qui testis conperta loco depromere possit.

85

Calce ferit fusumque ingesta condit harena.

Inde alios Iudaea uidet de gente minantes

Iurgantesque uiros ac, dum se sedulus offert

Infirmamque iuuat partem pacemque reducit,

Excipit irato missas de pectore uoces:

90

"Quid celsa ceruice tumes, ceu principis alti

Sceptra regas scriptaeque fremant, te praesule, leges?

Aut fortasse paras subito me perdere leto,

Vt Pharium hesterna iuuenem sub luce necasti?"

Haec fuerant ut dicta, ducis deportat ad aures

95

Fama loquax, uatemque fugat rex feruidus ira.

Ille solum uertens puteum peruenit ad altum,

Madia quem tellus habet, qua sede sacerdos

Iothorus degens natarum germina septem

Ediderat densaque domum de stirpe replerat.

100

Hae molles commissa sibi cum cura bidentes

Seruabant lymphasque cauo de fonte trahebant:

Infirmam sed forte manum sexumque pauentem

Pastores trusere procul, quas sistere contra

Nequaquam audentes promptasue opponere palmas

105

Vindicat et riguas Moses adiungit ad undas

Expletasque fouet pecudes tectisque remittit.

Puellae genitore satis mirante reuersae

Anterius solito promptimque ad iussa locutae

Accitum iuuenem paterna ad limina ducunt.

110

Qui procera uiri metitus lumine membra

Maioremque animum forma coniungere natae

Gaudet et eximia cernit de stirpe nepotes.

Sephora nam propero Gersamum sedula partu

Progenerat fratremque dehinc Eleazaron edit.

115

Gersamus externa signat regione creatum

Ereptumque ducis rigidi Eleazarus irae.

Haec inter dux morte cadit captiuaque pubes

Pressa malis dominum multis plangoribus egit

Intuitus conferre pios plebemque tueri:

120

Dum memor in saeclum secum sua dona reuolui

Iam dudum promissa bonis, quae tempore coepi

Audierat uentura suis Abramus et una

Isacus lectusque dehinc ad sancta Iacobus.

Iamque deum mitem tutellam fundere caelo

125

Gens oppressa uidet, dum pacem poscit ab altis.

Ac dum lanigeras soceri per rura bidentes

Moses solus agit, sacrati ad culmina collis

Deuenit, Hebraea quem dicit lingua Chorebum,

In quo conspicua flammarum lampade cernit

130

Procuruam fulgere rubum neque ignibus uri.

Permotus nouitate rei disquirere gaudet,

Fomite quo tandem tam clara incendia surgant.

Dumque pauens tacite se iam iam conminus offert,

Inclita siderei prohibetur uoce tonantis

135

Incessu properare cito; sed sistere gressum

Et tegumenta pedum geminis mos demere plantis

Cogitur: et paret sacratae ob culmina terrae.

Mox timor ingreditur sensus lumenque caligat

Lumine de nimio, dominum quia cernere non est

140

Fas cuiquam, uultumque simul atque ora retorquet.

Tum uos missa sonat, qua se rex inclitus infit

Esse deum procerum, dudum quos diximus esse

Credentum uitaeque duces. tum talia subdit:

"Iam comperta mihi totoque <et> lumine uisa

145

Plebis uota meae, uastis quae molibus urbes

Extruit et duris operum sudoribus acta

Aegypti sublimat opes et non sua regna;

Seruili dum mente pauet, crebroque dolore

Angitur, arbitrio dudum subiecta nocentum,

150

Atque ideo huc ueni celso degressus olympo,

Vt tuear tollamque meos de sede Canopi,

Magnarum largitor opum terraeque feracis,

Quam nunc multimodis opimam frugibus audax

Channanaeus habet Cethaeo et iunctus Amorreus,

155

Pherezaea manu Gergessorumque sequente,

Quamque simul Iebusa colit Euaeaque pubes.

Dulcibus hic scatebris opimo e flumine mella

Albenti cum lacte fluunt; haec dona daturus

Electis te pono ducem, te pergere mando

160

Regis ad optutus, ut quae sunt iussa renarres.

Ac ne, praetrepidus coeptu, infirmere sub actu,

Tecum semper ero. qui libertate reuersa

Hoc in colle mihi sensu pareatis ouanti."

Haec ubi detonuit dominus, fiducia uatem

165

Parua tenet primum, mox nomen quaerit aeternum

Quod habeat dominus, ut signum Iudaea noscat

Principis inpositi. saluator talia iungit:

"Ille ego sum qui sum, sic dices, et super <astra>

Qui uiget, estque deus uestrorum a stirpe parentum:

170

Immensus ubicumque deus gentesque per omnes,

Viuorum per saecla sator non luce carentum.

Hoc mihi nomen inest, senibus hoc fare coactis;

Qui tum pacificas dimittant dicta per aures.

Ingressique simul regis Pharaonis in aulam

175

Israhelitarum dominum iussisse superne

Dicatis, ut trina die deserta per arua

Incedat Iudaea phalanx et munera sancto

Immolet apta deo ritumque obseruet auorum.

Namque meam plebem tumidus laxare tyrannus

180

Post cladem pestemque uolet, quae crebra profundo

Mittatur caelo, multis uariata periclis.

Quin etiam fuerit cum facta licentia uobis.

Vt iussum carpatis iter, tum femina poscat

Vicinam notamue sibi, quae diuite censu

185

Aegyptus nunc mollis habet, petitaque sumat,

Vt legio informes heremi ducenda per agros

Nobilibus spoliis uacuatam linquat Aegyptum."

Post haec signa petit uates, quae forte labantes

Confirmare queant animos, si lumine cerni

190

Non credant potuisse deum tam candida fantem.

Praecipitur lentam propere dimittere uirgam

Et laxare manu; quam postquam terra recepit

Spumeus in spiram tractu se colligit anguis

Terrorem incutiens proceri; quem prendere cauda

195

Iussus in antiquam redigit reuocatque figuram.

Inde manum sinibus condens candore niuali

Protulit, atque iterum tectam deprompsit: et olli

In speciem reuoluta suam. tum deinde monetur,

Haec si parua forent, sumptam de flumine lympham

200

Fundere et albentem rubro mutare cruore.

Nec minus obniti uates tenuemque loquellam

Dicere, et obstrictam nodis uix promere uocem,

Quod cordis secreta uelent; nil denique dignum

Esse sibi, quod mens hominum subnixa sequatur.

205

Arguitur nullum, domino nisi dante, politis

Sensibus effari, nec longa silentia mutos

Rumpere, ni dominus laxaret uincula linguae;

Tempora qui reserat surdis. qui lumina caecis,

Videntumque aciem qui pura luce serenat.

210

"Vade, ait, et plena confisus fare loquella,

Nobilis eloquio sensuque ad uerba rotundo."

Sed dum saepe deum poscit aliumque precatur

Substitui subdique <sibi>, conmouit in iram

Insignem pietate deum, qui concitus infit:

215

"Germanus est ecce tuus limata facundus

Ora gerens notusque mihi, Leuita creatus

Ille tribu, certo quem dicunt nomine Aronem."

Ilicet abscedit uates soceroque fatetur

Sese reuersurum fratresque inuisere uelle

220

Iudaea de gente satos. hic flectitur ille

Et salua pietate iubet discedere laetum.

Ille alacris secum natis et coniuge sumpta

Mandatum praecepit iter; fessusque uiando

Dum refouet uires, gelida declinis in umbra,

225

Angelus ecce uenit domini mortemque minatur.

Sephora sed silicem digitis rimatur acutam

Praeputiumque secat teneri mox sedula nati;

Cumque pedes coram sancti se prona dedisset:

"Sistatur cruor iste, canit, de uulnere parui."

230

Cuius ad eloquium sanctus discessit ad astra.

Iamque inopis heremi uates calcabat harenas,

Cum subito imperio domini mandantis Aronus

Sacratum ad montem fraterno occurrit honori

Coniunctique simul gaudentes basia figunt;

235

Alternasque iuuat mentes sermone sequaci

Pandere quemque sibi, quae sint facienda uel acta.

Ilicet eloquio domini coniungit uterque

Sinceram firmamque fidem, pariterque uadentes

Accitis dicunt senibus, sententia quae sit

240

Mandatumque dei; signisque ex ordine factis

Credidit optatam populus remeasse medellam.

Et genua inflectens dominum subnixus adorat.

Pergitur ad regem, caeco nil corde uidentem

Credentemue deo, quem notum non fere dixit

245

Esse sibi, populum dura sub lege cohercens

Imperioque truci; dum crescit cura laborum

Et geminatur opus pondusque adiungitur ingens

Lateribus crudis, quos solis lampada tostat.

Quin etiam paleas rimosae ad uincula terrae

250

Madentisque luti solitas miscerier aufert,

Vt plebs fessa malis animos deponere mallet

Exiliumque pati. quae dum confecta maerore

Verberibus agitur duris, effudit in ipsos

Iurgia pontifices, adflictam se fore clamans

255

Acre magis, postquam inmodicis sermonibus usi

Seruitium miserum pro libertate pararint.

Haec ut dicta sibi domino suggessit aeterno

Mitificus uates, haec rursus uerba receptat:

 

..............................

"Ecce deum regis Pharaonis te fore iussi,

260

Germanumque tuum studio seruire prophetae

Et parere tibi. tu dices cognita fratri;

Ille canet regi, ut plebem emittere curet."

Iamque pius uates bis quadraginta per annos

Pacificam uitam mortali in carne terebat.

265

Hi dum sanctificis regem mollire loquellis

Percupiunt et signa nouant, nil lubricus anguis

Proiecta factus uirga, nil sanguine rubro

Mutati cogunt amnes, nil mobilis unda.

Piscibus extinctis tristi uitiata fetore,

270

Idcirco quoniam cantu succincta sinistro

Mens profana uirum paribus callebat in actis.

Quin etiam similes faciunt prorepere ranas

Qua tellus, qua fluctus erat, paribusque creantur

Magorum canore modis, quas uoce crepanti

275

Cuncta coaxantes studuit depellere uates,

Fluminibus tantum non passus defore suetas.

Oblatum id regi, si pestem euadere uellet

Orantis per uota senis, ut deinde liqueret

Non alium regnare deum: lux crastina caelo

280

Redditur atque eadem cunctae de morte necantur

Congestaeque simul odio soluuntur acerbo.

Gignuntur scinifes propere per corpora cuncta

Quadrupedum hominumque <simul> tellusque repletur.

Hoc etiam Chaldaea cohors molita fatetur

285

Esse manum domini, curamque omittit inanem.

His actis cynomyia fluit, quae musca canina

Dicitur, et uatis conpleuit nutibus omnes

Exspatiata locos solique haut cognita Gessae,

Quae tum terra fuit Iudaeae commoda genti,

290

Traxit inexhaustos, quacumque est acta, dolores.

Tum uero uictus Pharaon abscedere mandat,

Et quocumque uelint migrantes promere gressus,

Ac uotis seruire deo; pariterque precatur,

Vt praesens nimiumque malum discedat ab aruis

295

Aegypti tandemque deus clementior adsit.

Nec mora: cum subiti mittuntur funera leti

Coniunctimque necant omnes. sed cornea fibra

Quae fuerat in rege, redit: mox mittitur una

Iumentis gregibusque lues mortesque sequentes,

300

Iudaea perdente nihil. tum cassa fauilla

Fornacis deprompta sinu uibratur in astra

Arentesque ciet papulas per membra uirorum

Vesicasque cauas, nulloque exsorte relicto

Omnimodis gregibus generant tormenta per agros.

305

Sed renouata mali facies instabat inerti

Nequiquam regi, quo laus sublimior esset

Mutantis tot monstra dei: ecce inter et ignes,

Fulgura quos iaciunt, et celsi murmura caeli

Quae domino mandante crepant, decurrit ab astris

310

Grando minax passimque rotat frigentia tela,

Quae densa de caute uolant, hominesque carentes

Tegmine tectorum conliso [et] corpore trudit

Atque necat cunctumque pecus; et cortice rupto

Debilitat siluas libroque extinguit arente,

315

Inuisitata prius saeclisque incognita priscis.

Triticeas segetes nondum pubentibus herbis

Atque alicam modo strauit humi; nam cetera mersit,

Quae conspersa solo nondum deprompserat occa.

Haec etiam amittit uires poscente propheta,

320

Perspicuo remeante die; quia pectore fracto

Debilis orarat ductor, dum crimina pandit

Ipse sua iustumque deum denarrat in altis.

Ecce iterum insano rigidantur pectora sensu

Viuentis ad damna ducis peiora laturi,

325

Nec sociis credit casum pereuntis Aegypti.

Sed tamen inflexus modice largitur eundi

Ius, uacuis rerum, uitae quas conparat usus.

Non patitur uates censumque expostulat omnem

Quadrupedumque greges; sed iusta oratio non est

330

Auribus inuitis. haec propter pellitur extra,

Fratre simul truso. tum uentus flamine multo

Auster adest fuscatque diem noctisque per umbram

Inmodico glomerat uiridantes terga locustas,

Quae, quidquid madidum suco per frondea tecta

335

Reppererant, mandunt herbasque in caespite laetas.

Haec deinde metu regis poscente necantur

Congestaeque simul Rubra merguntur in unda.

Haec ubi pro paruis toruus rex despuit ore,

Nox omnes delapsa tenet uastaeque procellae

340

Includunt cohibentque uiros, pariterque diebus

Occulti mansere tribus nullusque propinquum

Vidit et ex inopi potuit consurgere lecto,

Cum Iudaea manus mundo frueretur aperto

Nullis tacta malis. quin et cursantibus ipsi

345

Innocui tacuere canes pressoque latratu

Intrepidi lambunt caudae de uerbere crura,

Nonnumquam in dominos posita formidine saeui.

Non tamen his damnis regis sententia cedit

Increpitatque fremens uatem mortemque minatur,

350

Quod pecora et totum uellet conuerrere censum.

Iamque deus piceo noctem fuscarat amictu,

Occultam meditans densa inter funera plagam,

Cum subita intereunt morte, quos partibus almae

Ediderant primis, modico discrimine leti.

355

Ipsius <a> solio regis, cunctosque deinde

Quacumque de stirpe uiros pecudesque ferasque.

Ilicet horrisonas uoces dolor excitat ingens,

Omnia tecta fremunt, resonant plangoribus urbes.

Tum uero incumbunt omnes detrudere plebem,

360

Iudaeum quae nomen habet, ceu causa malorum

Illa foret meritis, censusque et cuncta supellex

Traditur et nullum putatur hinc fore damnum:

Innumerique greges pecudum comitantur euntes.

Ergo abeunt ducente deo, qui praeuius ibat,

365

Contentisque uehunt umeris commercia uitae.

Iamque quater centum mundus consumpserat annos,

Atque quater denos pariter, si summa putetur

Temporis emensi, quo farris cura parandi

Iacobus Pharias uenit mansurus ad urbes;

370

His deus expletis tandem miseratus ab alto,

Sustulit indomito plebem laudabilis hosti.

Illa dies primo censetur munere paschae,

Sacrataeque deo ducuntur gaudia noctis,

Septenique dies, anno redeunte, beati

375

Otia lenta ferunt curaque omittitur omnis;

Nemo solum uertit curuique inmunis aratri

Sopitur per festa labor seruique laetantur

Libertate pari omnisque est actio uitae

Iungere corda deo stratisque incumbere lectis

380

Et dubios inferre cibos, quos ditibus aruis

Felix terra creat, agnusque adsumitur albens,

Mensibus explicitis, bissenos quos facit annus,

Integer et toto grege mollior: hoc simul omnes

Mandere lex adigit sanctaeque adponere mensae

385

Ossibus intactis cuiusque e sanguine postes

Tinguere mundificum tutamque adquirere uitam.

Ius omnes commune tenet atque aere parati

Et locare manus soliti praeputia ponunt

Festiuosque cibos agni de uiscere sumunt,

390

Nec quidquam superesse licet; si rara corona

Omnia non carpsit, uicinum adiungere fas est.

Fermento carent panes mollisque farina

Fontibus admixtis tenues formatur in orbes.

Azyma quos memorant patrio sermone loquentes.

395

Ista haec sacra fiunt cunctis redeuntibus annis.

Quattuor atque decem postquam decurrere luces

Mense nouo cernunt homines ratione magistra,

Sollicitaque sinus constringunt cura fluentes.

Intenti, ceu signa canant bellumque geratur,

400

Armataeque manus baculorum robora gestant.

Insuper arripiunt pallentis gramen hysopi

Deuotaque manu sacrato in sanguine mersant

Excussumque procul foribus conspergere gaudent.

Postibus ut caris concrescat nobilis unda,

405

Quae uetat introitum temptantis sancta maligni.

Iamque gradum ad quintum generis descenderat ordo,

Cum, deserta petens, Rubrum ueniebat ad aequor

Cara deo pubes bustisque exempta Iosepi

Ossa gerens, uero qui quondam dixerat ore

410

Serenos domini intuitus dextramque benignam

Venturam caelo libertatemque laturam.

Sochotumque dehinc ueniunt Othumque relinquunt,

Ignotas monstrante uias per deuia Christo.

Qui cum mane nouo lucem pandebat ab astris,

415

Ante uolans niuea sulcabat sidera nube

Candentemque iubar fuscata per aethera solem

Nocte tegens, claro fulgebat crine cometae.

Pauleum deinde petunt, cui Magdola tellus

Iungitur obuerso confinis Bellisephoni.

420

Hic animum regis dominus formidine priuat,

Praetumidos acuens sensus mentemque ferocem;

Vt populum fugitare magis, quem miserat ipse,

Diceret atque suas acies in bella moueret

Praecipites. facili credens conamine iungi

425

Posse uiros, quos error agat, quos deuia tardent.

Ergo alacris in bella ciet ceu parua phalanges

Ferratos agitans currus, quos axe uolante

Trinus miles agit, uolucrem dum surgit in hastam,

Nunc humilis, nunc uentosas sublimis in auras,

430

Terroris fraudisque capax, quia uerbere crebro

Pulsati sternunt acies. quae comminus obstant,

Cornipedes pulsumque rotis feruentibus addunt.

Incita quas uariis adsultibus ungula uersat.

Iamque <iter> adcelerans procurua ad litora Rubri

435

Marmoris admorat socias in bella quadrigas,

Cum Iudaea manus confestim lumine uerso

Respicit inmensas acies camposque per omnes

Ferratos lucere uiros, geminique timoris

Mole pari saepta, dum pontum cernit et hostem

440

Oppositum, duris in uatem uocibus usa

Haec memorat: "Quae tanta fuit fiducia, ductor,

Roboris insueti cognatam perdere plebem

Ac deserta sequi Rubrumque opponere captis

Oceanum? quid maesta quidem, sed tuta ferentes

445

Pondera ab inuisa nequiquam tollere Aegypto?

Nonne fuit satius tristes Pharaonis aerumnas

Funestasque pati leges? non seruitus illa

Libertate fuit melior, quae subdita fraudi

Praeponit tolerata prius et dulcia ducit,

450

Inuisitata sibi quotiens peiora sequuntur?

Diximus hoc dudum, cum nos ad uota uocares

Inmenso reddenda deo: stat tutius illic

Viuere consuetos seruitutemque molesti

Sustentare iugi, quam nunc decumbere leto

455

Squalentes inter campos terramque relictam,

Dum trepido in casu pelago terremur et hoste."

At uates nulla rerum formidine uictus

Et potius uentura uidens haec disserit ore:

"Soluite mordaces curas animosque serenos

460

Induite, o socii, rectoque aduertite uisu,

Quanta salus uobis celsis referatur ab astris,

Sublimi tribuente deo. quos agmine denso

Cernitis instantes, post hanc inuisere lucem

Haud licitum est uobis, quos mortis tempus adurget.

465

Namque deus celsa bellator dextera pugnat

Subiectosque regit, tacita dum stringitis ora."

Haec ubi disseruit prouectum dicta secuntur.

Ante uolans nam castra uirum sese angelus aufert

Pone locans, fuluaque dehinc posterga columna

470

Sistitur et medio discernit limite ualla

Castrorumque situm, noctemque infundit opacam

Candenti de sede deus bellumque frementes

Pax inopina fouet motusque eliminat omnes.

O nimium felix, celsis cui misit ab astris

475

Munimenta deus, candens cui militat aether

Et coniuratae ueniunt ad proelia noctes!

Hinc procerem mandata dei depromere uirgam

Protenta iussere manu Rubrumque superne

Despectare fretum. quod postquam rite peractum est,

480

Auster uentus adest, totis qui flatibus usus

Per tacitam noctem feruentes ebibit undas

Siccauitque fretum, medius ut trames apertus

Panderet inlaesum patefacto in aequore cursum,

Cum bibulas refugus nudasset pontus harenas.

485

Ergo ubi festinum pelagus discesserat, illos

Curuata in montis faciem circumstetit unda

Accepitque sinu patulo misitque per altum.

Quod licitum credens Pharao, dum comminus instat,

Ingreditur calcatque salum; sed tarda repente

490

Plaustra gemunt totoque in terram pectore proni

Cornipedes genibus nequiquam pondera trudunt,

Quae penitus uincto nequibant axe moueri.

Illicet exsangues inmensaque compede uincti

Festinam temptare fugam rursumque reuerti

495

Nitentes uano stimulant terrore iugales.

His aliud maius miseris multoque tremendum

Ingeritur magis et sensus adfligit inertes.

Namque fretum dubios solitum conlidere fluctus

Discretas coniunxit aquas undasque tumentes

500

Miscuit et totam fundo demersit Aegyptum.

At Iudaea cohors fluitantia corpora cernens

Hostili de parte uirum currusque natantes

Armaque et obliquum quidquid torquetur in hostem,

Suspexit timuitque deum sensuque fideli

505

Credidit imperio domini uatemque sacrauit,

Cantica dum psallit Moysetis dulcia uerbis:

"Cantemus domino deoque nostro,

Cui <sit> gloria cum honore pollens.

Sese magnificis decorat actis.

510

Dum currus celeres Aegyptiorum

Iunctis equitibus grauique turba

Rubri marmoris enecat fluentis.

Adiutor ualidus meae salutis

Plebem de medio tulit profundo,

515

Custos et genitor salusque uera!

Hic est, hic dominus meus et altor!

Ipsum conspicua sacrabo laude,

Qui est progenitor mei parentis.

Ipsum uocibus arduis fatebor,

520

Qui bellum tulit obruitque fortes.

Dignus nomine quo deus uocatur.

Saxis adsimiles grauique plumbo

Vastis fluctibus abdidit cohortes,

Quas rex Niliacus in arma cogens

525

Praedae participes minax canebat:

Nostris dum iugulis recludit enses

Et strictum rotat excutitque ferrum,

Dicens: "Corripiam eos fugaces,

Praedam partiar obruamque uictos

530

Et cum gloria nobilis duelli

Quaesitam meritis tenebo palmam."

Haec dum commemorat sibique fidit,

Cunctis perniciem suis parauit.

Nullus est similis tibi, creator,

535

Factis maxime, principumque princeps

Ingens subsidium tuis dedisti,

Gentes quod metuunt Philistinorum

Edones etiam Moabitaeque,

Quorum perniciem tremunt Chananni,

540

Donec hic populus tibi redemptus

Montem conspicuum deoque sanctum

Scandat perpetuis heres tropaeis."

Haec paribus iterata modis plaudente corona

Cantarunt matres, uatis dictante sorore

545

Tympana pulsantes digitis, dum consona dicunt.

Ilicet intrepidi postquam Pharaonis iniqui

Subuersam uidere manum. per deuia tendunt,

Quae Surum sunt dicta prius, siccumque per aestum

Arentes triuere dies; quos lumine trino

550

Feruidiore coma torrebat lampada solis.

Defessi Myrram ueniunt tristique sapore

Vndantes cernunt latices, quos pectore fesso

Libantes longe iaciunt; quia praegrauis unda

Obsessas fauces sensu torquebat amaro.

555

Quod uitium propter fontem cognomine signant

Et fremitu denso uatem liquentia poscunt

Flumina, quae calidos possint mollire uapores.

Ille deum poscit; nam qua licentia fluctus

Gigneret, astrigera dominus nisi mitteret aula?

560

Confestimque capit quo sedat tristia lignum

Pocula, et infecto perfundit melle fluores.

Illic iusta deus, librato examine lancis,

Iura dedit, temptans procerem, dum talia dicit:

"Si mea quaeque memor sincero in pectore dicta

565

Sumpseris, ut facias, quae sint accommoda uitae,

Corde gerens mandata dei, nil triste per aeuum

Perpetiere tuum, nec te iactura grauabit

Damnorum morbique trucis; distabis ab omni

Clade mali, quaecumque feram uastauit Aegyptum.

570

Quandoquidem ego sum dominus, qui pectora curo

Et sanos praestare queo." post Elima uentum est

Fontibus inriguam, bis sex qui forte meabant

Frondentes inter palmas, quae uertice celso

Motabant septem denos per nubila conos.

575

Ac postquam ad Sinum positis sunt otia castris

Trita uiris, quintoque dehinc decimoque uiantes

Deproperant per opaca die, de mense secundo,

Extremam gemuere famem, dum uocibus altis

Obiurgant uexantque ducem: "Quae tanta malorum

580

Causa fuit? quaeue esse potest? quae tristior esse

Praeualeat, quam dira fames, quam spiritus ardens

Arentes inter fauces mortemque praesentem,

Quae dilata grauat plus quam quae comminus instat?

Atque utinam nobis letum sors una dedisset

585

Aegypto positis tum, cum substantia uictus

Larga fuit cunctis. nullo mussante seorsum,

Quod desint alimenta sibi? nunc degimus istic,

Est ubi uita grauis, etiam si tristia non sint.

Ergo ualet quisquam squalentes inter harenas

590

Inuisum tolerare diem. solemque calentem

Siccus ferre potest, nulla quem temperat umbra?

Quin potius, si nostra mouent discrimina sensus,

Dux grandaeue, tuos. Nilum Pharumque rogamus

Redde tuis, cunctosque dehinc iterare labores

595

Poscentes permitte uiros, quia tristius esse

Accisis nil posse cibis sententia nostra est,

Et saturos seruire iuuat." post talia dicta

Profatur uates, socio sermonis Arone:

"Quid tantum indomito uoces iactare tumultu

600

Et proceres uexare iuuat? quid poscere uictum,

Quem solus praestare potest, qui sidera fecit?

Sed tamen occidua cernetis lampade solis

Esse deum, uobis cuius pro munere panis

Mittitur e caelo; qui uos, Mareotide fusca

605

Inplicitos dudum, laetos nunc mittit ad agros.

Quare agite et primo redeuntis lumine solis

Insuetas libate dapes mannamque caelestem.

Iurgia nam populi. nostris non congrua factis,

In dominum sunt missa magis, qui pascere sueuit,

610

Quidquid alit, longoque educit saecula pastu."

Haec ubi disseruit. dominus de nube superna

Emicuit meliore die uictumque caelestem

Despondit cunctis, quem messis nescia fraudis

Progenerat nulloque extinguit semina fuco.

615

Inde ubi iam croceo radiauit uesper ab axe,

Crebra niuis ritu caelo delapsa coturnix,

Congerie cumulata graui, camposque iacentes

Castrorumque situm cunctis mirantibus inplet.

Quin etiam primo cum se lux reddidit ortu,

620

Niuosos dat manna cibos, quae farre minuto,

Sunt coriandra uelut, totis defluxit ab astris.

Quam iussi carpsere manu ratione legendi

Certa uiri, ne quis forsan plus condere mallet.

Quam iusti mensura cibi est, quae sufficit uno

625

Quoque die, nec uana iuuat sollertia quemquam

Plus iusto posuisse domi; nam sole calente

Putria multimodo uitiantur uerme polenta.

Hoc solum nequeunt geminae disperdere luces,

Quae festo mandenda die parasceua prompsit.

630

Quem sanctum iubet esse deus nullumque laborem

Sustentare homines, quotiens lux illa recurrit.

Sabbata quae memorant lentae concessa quieti.

Quin etiam cunctis penitus haec cognita res est,

Septima quaque die nullum descendere uictum,

635

Caelestis quem messis habet: quia cura sagaci

Progressi per rura uiri camposque iacentes.

Nil praeter undantes uentorum flatibus herbas

Intuiti sinibus uacuis referuntur ad aedes.

Ac ne forte dei tantum monumenta uiderent

640

Ad quos missa fuit melliti muneris esca.

Clauditur auratae quiddam munimine thecae

Quod uideat generanda manus olimque futura

Ac uenerata deum uictum miretur auorum.

Post haec signa mouent longumque educitur agmen

645

Ad Raphidam, quae sole calens atque indiga lymphae

Mordaces populum fecit depromere uoces

In procerem, dum poscit aquam; nec murmure solo,

Sed paene est grassata manu: nam saxa sacerdos

In semet iaculanda timens emittit ad altum

650

Verba deum siccisque implorat syrtibus amnes.

Ilicet instinctus domini sententia magni

Maiores pariter natu praecedere mandat;

Tum uirgam capit adsuetam, qua sistere fluctus

Nouerat et medio pontum diducere uallo:

655

Chorebumque petit montem, qui plurimus extat

Sacratumque caput uicina ad nubila tollit.

Illic dura silex conclusas saepserat undas,

Quam super adstabat dominus fontesque ciebat

Virtutum ratione pari, qua flumina toto

660

Distinxit mundo inmensa et marmora fudit.

Hanc iussus pulsare ferit rupesque repente

Rumpitur et scatebris undantibus euomit amnes.

Curritur ad fluctus certatim congrege turba

Innumeraeque ruunt pecudes aestumque resoluunt

665

Expletisque redit defessa in corpora uirtus.

Ilicet ipse locus causae de nomine nomen

Temptationis habet, populus quod pectoris anceps

Ambigua cum mente fuit, an summus in illo

Degeret omnipotens, et quod plebs aspera dictis

670

Optasset maledicta duci, quae concipit ira.

Istic belligeris Amalec instructa cateruis

Hebraeos fudit cuneos: quod dedecus arcens

Iesus lecta rapit bellantum robora secum;

Quem ferrata manu suscepta in bella uadentem

675

Dux uotis precibusque iuuat collemque Chorebum

Conscendit celerante gradu, quem iunctus Aronus

Et Hurus uallant medium artusque per aeuum

Laboris refugos nec standi ad munia fortes

Subposito firmant saxo durumque sedile

680

Subiciunt sternuntque <duci>; tum deinde fluentes

Sustentant in prona manus, ut pectoris orsis

Palmarum prex iuncta foret; nam saepe cadentes

Pondere grandaeuo dubium certamen agebant

Has ubi subpositae firmarunt undique dextrae,

685

Hostiles cedunt acies campique replentur

Caede uirum nullusque e tantis milibus extat.

Haec fuerant ut gesta, deo mandante propheta

Conscripsit docili uentura in tempora libro;

Confestimque deo sacratum construit altar.

690

Conpellans per uerba locum fidelia sanctum:

"Spes mihi certa dei, cuius protectio semper

Subsidium mihi sola dedit, qui robore clauso

Absconsaque manu bellantes dispulit hostes

Amalechas necat <et> tota cum pube cohortes."

695

Interea generi Iothorus percipit acta

Festinusque uenit. oculis dinoscere gaudens,

Quae fuerant memorata sibi, saeptumque labore

Inuenit inmodico. dum causas noscitat omnes

Carentis turbae numero, magnumque precatus

700

Ante deum mactat pecudes; tum deinde monendo

Efficit, ut lecta fierent de plebe tribuni

Atque alii aliique gradus, quos ordine miles

Accipit, ut certa legiones lege regantur,

Ac modicas pensent lites, quo iurgia magna

705

Sint soli noscenda duci. quis rite peractis

Iothorus sua tecta petit generumque reliquit.

Tertius interea sese per tempora mensis

Festinus uariata dedit, cum sola per arua

Sinainum ad montem domini perducitur agmen.

710

Quem uates propere conscendit uocibus actus

Aetheriis monitisque dei; mox procubus audit:

"Haec, <quae> dicta tibi, cunctis narrare memento:

Vidistis, quae monstra, uiri, tolerarit Aegyptus,

Dum uestri me cura tenet et congrego cunctos

715

Atque ueho. tamquam pinnarum tramite ductos,

Quas pandit uolucrum princeps, dum nubila sulcat.

Ei nunc, si uestras ueniant mea dicta per aures,

Vt, quae sunt mandata, fiant et consona iustae

Corda haereant legi, plebem uos semper habebo

720

Ditibus insignem rebus cunctisque praeponam

Gentibus, ut toto fortes regnetis in orbe.

Haec omnis nam terra mea est; et quidquid ubique

Gignitur, id iuri subiectum semper aeterno est.

Vos eritis regnum, mea fit quod dextera clarum,

725

Et gens sancta mihi, longum quae prorogat aeuum."

Ille memor iussi, fuerant quae dicta reuoluit

Principibus plebis populusque insignibus orsis

Credidit et magno submisit corda tonanti,

Facturum sese mandata inlustria dicens.

730

His aliud maius dominus de sedibus altis

Instituturus agit uatemque ad munia mittit

Sueta sibi cunctosque iubet liquentibus undis

Eluere infectas sordes uel ueste uel artu.

Abnoctare uiros, ut mente et corpore puris

735

Tertia luce deus celsis uideatur ab astris

Monte procul positis, nullus quem comminus adstans

Tanget agetque: pecus longa in deserta minare

Praecipitur, ne poena foret coniuncta nocenti.

Quae saxis ferro<ue> uenit, cum missile telum

740

Torquet adacta manus aut cautem uerbera uibrant.

His actis, nullo maculatus corpora naeuo,

Prospectat collem populus. cum prima ruborem

Tertia luce dedit stellis aurora remotis.

Fulmina iamque micant, iam celsis magnus ab astris

745

Auditur fremitus uocum nimbosaque nubes

Librata se mole tenet crepituque uerendo

Terribiles sonitus iterat tuba saeptaque uallo

In castris plebs maesta tremit montisque sacrati

Aduentum testata dei latera ardua fumant.

750

Et quicumque fuit electa ex plebe sacerdos,

Monte procul degit, solis quem scandere ius est

Aroni Moysique piis. tum perpete fatu

Mansura dat iussa deos hoc ordine legis:

"Ille ego sum dominus, qui te discrimine priuans

755

Aegypti de terra tuli durumque laborem,

Seruilis quem cura dabat desistere iussi.

Me tantum tua corda colant, neque idola pangas

Vlla tibi fictumque deum subnixus adores;

Numina nec credas, quae sunt inlustria caelo

760

Sidera, uel quidquam in terris mirere perinde,

Vel quod glauca tegunt fluitantis marmora ponti.

Sum dominus zelans, peccatis congrua reddens

In patres prolemque dehinc quae quarta creatur;

Misericors multum, maiora et grandia reddens

765

Quae iusti meruere uiri, qui corde sub imo

Amplexi mea iussa tenent et mente sequuntur.

Tu nomen uenerare dei, tu sabbata festa

Cum natis seruisque cole totumque laborem

Pone libens, quotiens mundo lux illa recursat.

770

Bis ternis dominus fecit quaecumque diebus

In terris caeloque uegent pontoque tumenti:

Septima perfecto uirtutum fine quieuit;

Hinc testus uiget ille dies, hinc semper acerbus,

Semper honoratus domino indulgente sacratur.

775

Honorem da, nate, tuis genitoribus, ut sis

Perpetuae in terris uitae, quam prorogat ingens

Ingenti de sede deus. ne dilige moechas,

Neue hominem perime, nec sacramenta sinistre

Periurans perhibe; furtum ne feceris ullum,

780

Neue malus testis iurgantem fraude tuere.

Coniuge ab alterius animum uultumque coherce

Et quidquid non esse tuum mens admonet, horre.

Aggere de terrae congesta altaria surgant,

Hic ubi deuotas fas sit mactare bidentes.

785

Quae si forte sedet saxorum adtollere mole,

Ferrum linque procul, quoniam sordentia fiunt

Artifici leuigata manu; quae scandere gressu

Non sineris prompto, ne forte obscena renudes.

Seruus erit quisquis cognata in gente creatus,

790

Bis ternis seruile iugum patiatur in annis;

Post abeat liber, secum sua praemia portans,

Coniuge missa simul. si nondum feta uidetur,

Ac si iam natis paterno et nomine gaudet,

Vxorem et prolem domino dimittere debet,

795

Ipse sui compos nodoque exutus erili.

Quod si non dubie mauult persistere uerna,

Ante fores domino sanctas sistente locetur

Vulnera passurus, tenuis quae subula pungit,

Aure tenus molli, numquam laxandus in aeuum.

800

Vendere progenitam discreta in gente parenti

Non licitum sociaque manet cum plebe potestas;

Quam tamen ut seruam nequaquam emittere ius est.

Quae si displiceat domino, cui uendita cessit,

Reddentur nummi, fuerat taxatio quorum.

805

Vt reuocare queat paterna ad limina sese,

Quae si forte datur nato, sic conuenit ipsum

Vt natam tractare suam. qui sumere iuste

Si mauult, permissa sibi. quis membra teguntur,

Indumenta palam faciet, nec deinde negabit,

810

Si coitu sit nota sibi; uel, si rata non sunt

Haec conmissa uiro, poterit laxare uadentem,

Nec pretium reuocare datum. qui uulnere duro

Adfligit sternitque uirum, decumbat eodem,

Quo perimet, leto; at si discrimina casu

815

Sunt inlata magis, domino tradente nocentem

Ictibus alterius, locus est qui condere possit

Donandum uenia, domino indulgente salutem.

At uero qui membra dolo uiuentia ferro

Disicit et studio gratatur sanguine fuso,

820

Crimen habet mortis, nequiquam tecta requirens

Sublimi sacrata deo; nam demitur inde

Seiunctusque procul rigido truncabitur ense.

Et qui conpellat tumide pulsatue parentes,

In crimen noxale ruit, quod morte piatur.

825

Nec minus ad poenam petitur, qui forte doloso

Perfidus ingenio paterna in plebe creatum

Cleptat et acceptis gaudet transcribere nummis.

Quod si litigium fuerit per uerba paratum

Pulsatusque aliquis pugno saxoque recusso

830

Reciperet solitas uires, nil fraudis haerebit:

Soluendum tamen est, sumpsit quod cura medentis.

Ancillam seruumque suum qui uerbere uirgae

Confestim perimit, poenam non uitat haerentem.

Quod si post aliam morietur uernula lucem,

835

Nil noxale subest, pretium quia perdidit eius.

At si forte uilis feruebit rixa duobus,

Conmoto dum felle calent, nuptamque tumentem

Germine concepto alius pulsarit eorum,

In plagam porrecta manu, partumque futurum

840

Fecerit ante diem materno ex pectore trudi,

Restituet pretio partum, taxante marito,

Si nondum perfecta fuit expressaque forma.

Si uero explicitis decessit uultibus infans,

Morte cadet merita. lumen pro lumine rapto

845

Reddet quisque nocens, dentem pro dente resignans,

Proque manu dabit ille manum pedemque uicissim.

Detruncat quicumque pedem; conbustaque flammis

Expiat ignis edax; dabitur pro uulnere uulnus;

Liuida liuenti sedantur corpore membra.

850

Quod si quis rapto famulum de lumine priuat

Ancillamue suam, missos patiatur abire,

Libertas quocumque uocat; uel fragmina dentis

Si fuerint decussa manu, solacia sumat

Debilitas, ut dona suo pro uulnere penset.

855

At si praeualida gaudens ceruice iuuencus,

Expers ruris adhuc curuique inmunis aratri,

Cornu ferit quemquam, saxorum mole prematur,

Obrutus et, nullo carpendus dente uirorum,

Membra dabit terrae liquidos soluenda per artus.

860

Insonti nulla domino discrimina linquens,

Quod si consuetum lunata fronte ferire

Vicinos, dudum <monitus> non cluserit excors,

Decumbat pro caede bouis taurusque necetur.

Si uero extincti pretium sententia mitis

865

Exigit, et soluat, quidquid taxatio poscit.

Hoc etiam pro caede sui fas poscere nati

Vel natae quemcumque uirum. si seruulus ictu

Decubuit tauri, ter denos pendere nummos

Cura tenet dominum saeuo pereunte iuuenco.

870

At si quis multa puteum demittere fossa

Egesto uult usque solo, mox tegmine claudet,

Ne, si forte pecus fuerit per prona uolutum,

Damna luat, domino pretium poscente, ruentum

Empturus pecudum tenui solamine carnes.

875

Quod si forte bouem bos cornu occiderit unco,

Vendatur; pretium fiat commune duorum

Diuiduaque legant mactati uiscera tauri.

Quod si iam uitium fuerat testatius eius,

Pro pecude pecudem dominus redhibebit amissa

880

Innocuus, strati praesumens membra iuuenci.

Qui uitulum cleptat, cogatur reddere quinque;

Bis binas soluat quicumque auerterit agnam.

Nocturnum furem licitum prosternere ferro

Dum penetrat postes obsaeptaque limina rumpit.

885

Si uero exorto fuerit iam sole prehensus,

Dupliciter redhibere nocens sublata iubetur.

Quae si non fuerint in censu et uiribus eius,

Vendetur, manuum pensurus furta labore.

Cuius forte pecus segetem uitemue uirentem

890

Triuerit aut patulo carptim depauerit ore,

Iugera fecundi mensuret protinus agri

Prouentu spatioque pari: sic damna resoluet,

Quae fuerint inlata prius. haec formula nectit

Hos etiam, qui tota simul noualia uerrunt

895

Pampineasque metunt consumpto palmite uites,

Vt quae magnifica proprios habuere per agros,

Amittant ratione pari. nam stridulus ignis,

Fomite de modico solitus conprendere uepres,

Arentem stipulam et truncos cortice nudos,

900

Si segetem alterius uitemue absumpserit aestu.

Crimen ad auctoris merita per damna recurrit

Vt reddat quidquid noxalis flamma peredit.

Depositum redhibere decet: quod perfida furum

Si fuerit populata manus, auctore reperto

905

Duplex summa datur: si uero est abditus ille,

Auersas qui dempsit opes, iuratio sola

Exortem culpae faciet, quia fraude carebit.

At si mendoso fallax nudatur in astu,

Depositi reddat geminum sub iudice pondus.

910

Haec etiam in pecudum causis mensura tenenda est:

Propterea ut, furto quae sunt direpta sinistro,

Restituat, cuius fuerit custodia segnis.

At si molle pecus rabies uesana luporum

Lancinat, ostensa mitescunt iurgia carne.

915

Quod si quis geminos ducenda ad plaustra iuuencos

Commodat, enormi non dicat pondere functos

Idem, si fuerit praesens, stimulator euntum.

Hoc etiam in reliquis, quos pressant pondera iussa.

Sed si persegnis accepta animalia perdit,

920

Quisquis agit, ius est, ut damnum sentiat omne.

Quae si perdiderit posita mercede locatus,

Illa operae in pretio promptim taxanda locabit.

Virginis haut sponsae si quis sibi sumpserit usum,

Vxorem cum dote sibi sociabit eandem.

925

Quod si coniugio mens est non consona raptae,

Munera det, thalamis quae sunt accommoda, patri.

Maleficum celare nefas. mors dura necabit

Permixtum pecudi coitus deformis in actu.

Linquat uita uiros daemonum sacella uerentes.

930

Quandoquidem soli domino fas subdere colla.

Nemo peregrinum uiolet uerboue manuue:

Idcirco quoniam uosmet suscepit Aegyptus

Linquentes genitale solum sedemque priorem.

Femina defuncto ne sit temnenda marito,

935

Sed palpanda magis puerique parentibus orbi.

Ne paribus poenis subeant peccata nocentes

Destituantque suos celeri cum funere rapti:

Adflicta nam corda deus auditque iuuatque.

Credito poscenti nummorum quos rogat usum.

940

Seposita mercede procul usuraque turpi;

Nec festinus age trepidantem, ut sumpta reformet.

Ac si forte sui uelamen corporis idem

Committit traditque tibi pro pignore nummi,

Restitue, sol ante caput quam condat olympo.

945

Misericors ego sum dominus: hos audio promptim.

Externis cessate deis maledicere cuncti

Praecipuisque uiris, populi qui frena tenebunt.

Fructibus e primis domino pia dona referto

Et quemcumque creas primo de germine nuptae.

950

Sacrabis domino, sol postquam septimus altum

Est permensus iter, ut sitis sancta propago.

Extinctam pecudem raptorum dente luporum

Nullus edat: mensis quae non sunt digna refutet.

Non credes narrata tibi, quae nulla fidei

955

Firmamenta iuuant. neu falsum dicere testis

Iniqua cum mente uelis, nec pluribus unum

Additus in coetum certes superare nocentem,

Vt tenuem et modicum quaesito ex crimine damnes.

Quin potius si forte pecus errare uidebis,

960

Cum quo corda tibi non sunt coniuncta, reforma.

Et si mole graui iumenta obnoxia sidunt,

Erige et alternis conitens subleua palmis.

Innocuum ne sterne uirum, nam pectore iusto est.

Munera non sumes trepidi pro cura nocentis

965

Sollicitique rei, quoniam mox lumina caecant

Sermonesque uirum cunctaque examina frangunt.

Vberibus glebis bis ternos cultor in annos

Immineat uegetus, debet quia septimus esse

Otia lenta ferens. quo pauper quisque capessat

970

Quae fuerant generata palam. laetusque relinquat

Quae superant mandenda feris. dum saltibus errant.

Circite perpetua uolucris dum uoluitur annus,

Diuisos in trina modos sollemnia uobis

Septeno seruanda die, quo mollia ius est

975

Azyma triticeo gaudentes sumere farre,

Vt monui dudum, primo uos mense nouorum,

Libertas cum plena fuit discedere Aegypto.

Ante meos uultus uacuus ne prodeat ullus.

Primitias operum messisque exordia nosce

980

Festa tibi, quotiens sementem sparseris agro.

Vel cum decurso requies coniungitur anno,

Omnibus explicitis, generat quae cura laborum,

Omnis homo trinum distinguat tempus in anno.

Ante meos possit quo sese ostendere uultus.

985

Nam cum laeta tibi fuerit possessio terrae

Gentibus edomitis commissa et credita, nosce

Azyma sola meis ponenda altaribus esse;

Multimodas pecudes et rubram sanguinis undam

Nil festis prodesse tuis adipemque niualem,

990

Peruigilem et noctem durare in tempora lucis.

Quae redeunt, quotiens sacrorum cura recursat.

Agnus neue tener materno in lacte coquatur.

Ecce ego sidereum caelesti ex arce ministrum

Ad curam dimitto tuam, qui robore multo

995

Vadentem ad terram foueat, quae pinguibus aruis

Laeta uiret dulcesque euoluit nectaris undas.

Hunc audire parans sacratis crede loquellis.

Coniunctus est ille tibi fidusque manebit.

Perpetuum retinens caelesti in uertice nomen.

1000

Heia agite sanctisque auditum iungite dictis,

Mandatumque meum sincera adsumite mente;

Vt sitis plebs cara mihi populusque beatus

Et regnum sublime dei, gens ardua semper,

Omnibus in terris, quas sol utrumque recurrens

1005

Adspicit et calido mundum conplectitur axe.

Concordes palpabo tuos cunctisque resistam,

Qui tecum bellare parant; tibi cedet Amorreus

Cethaeusque ferox et quos nunc optima tellus

Sustinet, in saeclum te mox uertenda colono.

1010

Prouide, ne uetitis adclines colla sacellis

Hostilesque deos trepide subnixus adores.

Quin potius profana rue atque idola cuncta

Disice cum titulis inscriptaque nomina dele,

Vt possis seruire deo, quem cuncta tremescunt.

1015

Mox uictum sacrabo tuum fontesque meantes;

Morborumque tuo demam de corpore pestes.

Nullus inops nati tota de plebe dolebit

Paternum non esse sibi nomenque decusque.

Longinquos praestabo dies. quis terminus aeui

1020

Laxior optatae producat tempora uitae.

Ante tuas acies tristis formido uolabit,

Atque uenenato praecurrent uulnere uespae,

Vt tua belligeris metuantur signa maniplis,

Perque feras gentes facilis uictoria cedat.

1025

Quas tamen edomitas faciam decrescere sensim,

Ne uacua sit terra uiris, atque agmine multo

Increscat nimia rabidarum turba ferarum.

Milite diffuso faciam se extendere fines

Telluris sedisque tuae, qua marmore rubro

1030

Aestuat oceanus uentosis lubricus undis,

Vsque Philistinum pelagus terramque carentem

Humano cultores, cluens atque agmine multo

Qua fluit Euphrates uitreis perlucidus undis."

Haec ubi detonuit, dominus conscendere collem

1035

Aaronem Moysenque iubet ac nobilis aeui

Septuaginta uiros longeque inflectere colla

Aeterno summoque deo; nam comminus ipsum

Permittit properare ducem, qui iussa facessens

Sancta dei celsum confestim construit altar

1040

Monte sub eximio. uacuas qui surgit in auras;

Bissenos lapides, tribuum quae summa uidetur,

Comminus adiungens. hic nondum fronte iuuencos

Exhibet armata sacrisque hos inmolat aris;

Sanguine de quorum partem diffudit ad altar,

1045

Creterrae instillans aliam, plebemque frequentem

Spargit rore leui, librumque euoluit aeterni

Seruantem monumenta dei. quae consona postquam

Dixit cara sibi docilis sententia plebis,

Conscendit tumidum lento molimine collem

1050

Grandaeuosque senes fratremque in uertice sistit.

Hi simul adspiciunt rutilantem fulgure gemmam,

In qua siderei steterant uestigia regis:

Sapphira nomen habet; caelumque hic uisitur albens

Praetentum per dorsa iugi; quae cuncta uerentes

1055

Sublimi cum laude ferunt uictumque capessunt.

Interea, monitis uates senioribus illic

Sidere, Iesutem secum subiungere gressus

Pacato de corde iubet, Hurumque relinquit

Aronemque suis, certantum ut iurgia noscant

1060

Aequa lance uirum iurisque ut uerba loquantur.

Ipse ubi sanctifici tenuit iuga plurima collis,

Labitur aetherio propere nubs fulgida caelo

Et montem conplexa tegit uatemque seorsum

Occulit a sociis terno bis lumine solis.

1065

Septima iamque dies niueum patefecerat axem.

Cum dominus media conpellat nube prophetam,

Mirificas inter flammas dum fulgidus infit,

Atque quater denis uati dat iussa diebus;

Noscere quis posset, quae sint sacraria summo

1070

Digna deo, lignisque iubet haec ardua pangi

Perpetuo ualidis, nulla quae dissipat aetas.

Haec miris conserta modis mensuraque iussa

Lammina conspicui praeuelat ductilis auri,

Conectens geminos tereti uertigine circlos

1075

In dextrum laeuumque latus, qua sancta coluntur.

Inde leuigatis intexit frondibus arcam,

In qua perpetui maneant mandata tonantis.

Quin etiam rutilo Cherubinos perficit auro

Diuersosque locat, qua sese altaria pandunt.

1080

Alarum splendore pari similique uolatu,

Ceu moueant agiles uentosa in nubila pinnas,

Multaque praeterea rerum commenta nouarum

Mirificis sunt facta modis, quae dicere qui uult,

Expromet citius pelagus quas uoluat harenas.

1085

Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,

Lex numeris adstricta potest depromere fando,

Dum cyathos uates, phialas, mortaria pangit

Caelatasque facit gestanda ad munera lances

Et quae noctilucis subduntur fulcra lucernis.

1090

Iam quaecumque tegunt sacratam desuper arcam

Aut uelant postes ardenti e murice tinxit.

Quin etiam uario texuntur pallia peplo.

Aroni uatibusque piis, qui munera libant

In tectis sacrata dei, gemmaeque coruscae

1095

Inhaerent sinibus signantes nomina sena

Distinctim tribuum, quarum de corpore plebs est,

Singula nobilibus signantes nomina gemmis.

Sardia prima loco, topazo adiuncta smaragdus:

Sapphirus hanc sequitur, cum qua carbunculus ardet,

1100

Iaspisque uiret fuluoque intermicat auro:

Tertia ligurio sedes: hic iunctus achati

Atque amethysto, fulgens quem purpura tingit.

Chrysolithus quartus, berillo adnexus onychnus.

Additur aetherii signum uenerabile regis,

1105

Lammina conspicui formatum quod tenet auri.

Lintea quin etiam niuoso albentia textu

In laxos cohibere sinus atque indere membris

Praecipitur partemque obscenam condere carnis,

Ne, dum sacra uehunt, denudent turpia uates.

1110

Haec inter totus sacrorum euoluitur ordo:

Peccatum quae dona leuent, quaeue hostia ferro

Icta cadat sanctamque dei determinat iram.

Nam quicumque uirum sacrata altaria tangit,

Sanctior efficitur purgatus pectora naeuo.

1115

Pendeat ut lychnus semper laquearibus altis

Incensus noctemque suo de lumine uincat,

Edicit censura dei, ne forte tenebrae

Horrificam faciant per sancta altaria noctem.

Ponitur et liquidi nonnumquam sucus oliui,

1120

Sanctificans hominum carnes, dum uertice summo

Liquitur et crasso perfundit unguine membra;

Adice tusque, lenis cuius fit naribus aptus

Halitus et dulces inrorat sensibus auras.

Ilicet ut magni splenderet machina templi

1125

Ornatuque suo cunctas transcenderet aedes.

Perdociles tribuit sensus et maxima fabris

Ornamenta deus omnesque his indidit artes

Achisamo de Dana tribu iunctoque Beselo,

Ex Iuda cui classe fuit clarigenus ortus.

1130

Vtque forent domini populo notissima dicta,

Accipit e gemina formatas caute tabellas

Propheta tribuente deo, quas pollice sancto

Et paribus scripsit digitis manus inclita regis.

Interea populus, metata in castra locatus,

1135

Dum uatem deesse suum iam tempore multo

Mordaci sub corde gemit nusquamque uideri

Murmurat, adsidue deposcit numina demens

Aronem peruersa sibi; quos ille frementes

Instantesque diu deferre ac tradere iussit

1140

Ornatus, quos aure gerunt nataeque nurusque,

Natiua dum forma parum splendoris habere

Ducitur et turpi de uulnere defluit aurum.

Hoc ubi congessit populus, coniecit in ignem

Mollitumque dehinc feruentis flamma camini

1145

Miscuit et torua formauit fronte iuuencum

Venturumque diem sollemnem confore dixit.

Ilicet albentes cum primum lucifer ignes

Protulit et celso noctem seclusit olympo,

Consurgit Iudaea manus damnosaque festa

1150

Laeta colit multisque infundit pectora poclis,

Atque exultantes ducit furiata choreas.

Aspicit haec celsa dominus sublimis in arce

Innocuumque iubet propere descendere uatem,

Dum memorat: "Decurre citus, montemque relinque,

1155

Peruersi ductor populi plebisque magister,

Quam profana iuuant: peccauit praesule multum

Te Iudaea suo, dum sanctos despicit actus.

En quibus indomiti Pharaonis soluere uincla

Principe te licuit furuaque exire Canopo.

1160

Praeuaricatores taurinis uultibus adstant

Proque deo celebrant mentiti membra iuuenci

Et libertatis memorant id nunc suae numen.

Tu motus ne flecte meos neue obuius ito,

Dum meritos his mitto metus dignamque ruinam.

1165

Nec tu iacturam metuas, ne dempta potestas

Culmen ad alterius confestim missa recurrat.

Dabitur in terris multum praestantior armis

Gens ignota tibi, quae sit te principe uictrix."

Territus his uates dominum subnixus adorat

1170

Talibus effatus: "Cur tantis motibus exit

In populum nunc ira tuum, quem dura gementem

Imperia nimium metuens laxauit Aegyptus,

Dum te, magne, timet, dum celsae robora dextrae

Terrificant fracta miserum ceruice tyrannum?

1175

Et nunc, o domine, quid dicet turba Canopi.

Captiuis priuata suis infensaque plebi,

Quam cernit nunc esse tuam, nisi te, deus ingens,

Nequiquam consueta tibi pietate fauentem

Produxisse uiros deserta in sede necandos.

1180

Dum uastos inter saltus sua funera ducunt,

Sublimis indulge tuis uultumque serenum

Exhibe poscenti; nam te quis uiuere moto

In terris caeloque potest? quem currit ad unum

Quod moritur uiuitque tibi, tandemque recurrat

1185

Ad sensus, uenerande, tuos, quae dona pararis

Abramo quondam, proceri quae deinde Iacobo

Isacique pio. felix quos seruitus ornat,

Quod placuere tibi: iuratus per tua, sancte,

Robora dum spondes prognatos his fore curae.

1190

Rex inuicte, tuae, densandos pube frequenti

Innumeraque acie, ceu magni sidera caeli

Stellantesque micant mundano in cardine gemmae.

Cur promissa labant? cur ditis commoda terrae

Nullus habet uatesque insistit sedibus exul,

1195

Cui mellis spondes latices et flumina lactis?"

Flectitur his dominus totamque expectorat iram.

Ilicet excelso descendit colle propheta,

Conscriptas referens domini de lege tabellas

Introrsus extraque simul; nam pagina sancta

1200

Et tergo commissa fuit; cumque incitus exit,

Vocibus inmodicis populi defigitur Auses

Clamoremque putat bellantis hunc fore turbae.

Sed uates non bella uidet, sed languida uino

Pectora multimodas in caelum mittere uoces.

1205

Iamque adeo ingressus castrorum limina ductor

Bacchantis cernit populi feruere choreas

Auratumque uidet tumida ceruice iuuencum:

Quem uelut aetherium spectabat turba parentem.

Ilicet infensus calidam dum concipit iram,

1210

Confringit tabulas, totum dum surgit in ictum,

Iniectumque focis uitulum dissoluit et exin

Porricit in pelagus sumptisque exinde fluentis

Attonitos libare iubet: fratremque deinde

Increpat offensus ualide, quod uana petentes

1215

Audierit iustaque deum uiolauerit ira.

Ille pacem poscens crimen populare fatetur,

Exortem sese faciens culpabilis ausi.

At princeps, punire parans dementia uulgi

Crimina, Leuitas totis discurrere castris

1220

Et ferrum nudare iubet atque obuia passim

Corpora, cognata quamquam de plebe, ferire.

Illi alacres per nota sibi diuortia currunt

Oblatosque ruunt cuneos raptimque uirorum,

Vltores domini, circum tria milia caedunt,

1225

Quis uicena simul studio quasi milia iungas.

His gestis propheta suis iam mitior exit

Aeternumque rogat populi pro crimine regem,

Talibus effatus: "Peccauit turba tuorum,

Rex inuicte, uirum plus quam mortalia quaerunt

1230

Pectora, mutarum pecudum simulacra colendo.

His et uota dedit et numen credidit aurum.

Et nunc, o domine, si dignum me prece ducis,

Quam faciam fundamque tibi, dimitte reatum,

Quem solus laxare potes. sin amplior illos

1235

Poena manet cunctosque tenet sententia mortis,

Nomen, sancte, meum caelesti ex pagina dele,

Quam scripsit ueneranda manus, cui subiacet orbis."

Orantem responsa dei felicia palpant:

"Quisquis me uetito peccator crimine laedit

1240

Me contra ueniens, hunc sancti pagina libri

Nulla tenet nomenque nocens delebitur inde.

At tu depropera captumque hinc explica cursum

Promissosque locos susceptae adscribito turbae.

Ac ne sollicita tangat te cura uadentem,

1245

Nuntius anterior semper gradietur euntem.

Ast illos sua facta grauant, quos crimina fuscant

Erecta ceruice uiros sensuque tumentes:

Quapropter socio tecum non ambulo gressu."

Haec populus maesto suscepit dicta reatu,

1250

Inriguoque gemit ob tanta obprobria fletu,

Pollutas sumens nigranti stamine uestes.

Quem bonus eloquiis uates deponere tristes

Indutus luctumque iubet multumque precatur,

Vt uideant, ne forte dei sit grandior ira,

1255

Si fortasse pari fuerit de crimine laesus.

His actis composta sibi tentoria promit

Semotisque locat castris nomenque decenter

Indidit a teste, cuius sententia uera est.

Illum facta deo subeuntem limina cuncti

1260

Certatim uidere uiri ipsique uicissim

Gaudebant inferre gradum uel sistere contra:

Cum subito, horrendum uisu, nubs fulgida caelo

Labitur et summi perfundit culmina templi:

Dumque pius uates graditur, dum deinde recursat,

1265

Aedibus in domini semper se condidit Auses

Nusquam progrediens. at uates dicta reuoluit

Cum domino consueta sibi, quaeque antea non sunt

Mortali concessa uiro, deposcit, ut ora

Comminus aspiciat domini ueneranda beati,

1270

Vtque deus procerem semper comitetur euntem,

Quamlibet aetherius uallaret nuntius illum.

Adnuitur dictisque deus sublimibus infit,

Quae facienda prius, quam tanti gratia doni

Obtutus pascat mundana inuisere suetos.

1275

"Heia age, deproperans rupem conscende minacem

Et gressum defige tuum, ac dum meus alto

Sic rediens decurrit honor. sub fornice saxi,

Vmbratus mea dextra, mane, dum praepete cursu

Praeteriens refero diuinae umbracula palmae.

1280

Tum tantum spectare dei postrema meantis

Crura potes: uultum non fas est uisere cuiquam

Spirantum ex numero, mundana quos fouet aura."

Haec, fuerant ut iussa, fiunt; mox caute dolata

Consimiles tabulas diuina ad iura reformat

1285

Consuetamque sibi solitis de cursibus arcem

Incomitatus adit montemque accedere iuxta

Non patitur cunctos ipsasque eliminat illinc

Lanigeras pecudes, quia sunt contigua noxae

Talia; corruptis nequaquam sancta cohaerent.

1290

Ilicet optatis domini sermonibus usus

Cognoscit uentura suis seque ingerit ultro:

"O domine, quem larga facit clementia magnum

In caelo terraque tuis, tu mitis in aula

Aetheria solusque potens, iustissimus idem,

1295

Indulgens pariter populis, quos mundus ubique

Laetus habet tota dominum cum mente fatentes:

Tu cunctos de fraude leuas, tu quidquid iniquum est,

Condonare potes, solus quia crimine cares;

Idem mortiferos solitus damnare reatus

1300

In prolem natosque patrum natosque natorum:

Nobiscum praecelsa deus uirtute maneto.

Nam plebs ista ferox rigida ceruice superbit;

Crimine si cuius commissa piacula donas,

Viuemus per saecla tui." mox sanctus ab aula

1305

Effatur dominus caeli, quae iusserat ante;

Vt, cum uulnifica populus post bella quiesset,

Otia respiciens, tantum consortia nosset

De populo concessa suo, ne forte uirorum

Incautas mentes fallaci eluderet astu

1310

Coniunx sumpta foris profanaque sacra doceret.

Iamque quaterdenos celeri cum lumine soles

Triuerat hic uates, nullamque adsumpserat escam

Ieiunum referens ad castra ingentia pectus.

Illum conspicuae fulgentem lampade flammae

1315

Obtutus timuere uirum fraterque ueretur

Mortales reuocans fulgenti a lumine uisus.

Nescius at uates subitae uirtutis honorem

Sacrato fulsisse sibi, formidine plebis

Noscitat inmensi uelandum luminis ictum,

1320

Ne Iudaea cohors cum uisu auerteret aures.

Sed cum pacifica domini se ad uerba ferebat,

Lutea perspicuo tollebat lintea peplo.

Ilicet exhibitis populo certante metallis

Et quae Sidonio tinguntur uellera luto,

1325

Artibus eximiis sacratam perficit aedem.

Quam dominus missa sublimis nube repleuit

In tantum, ut uates non posset scandere postes

Sanctificos, quamuis toto se limine uelum

Panderet et foribus custos non obuius esset.

1330

Haec cum mobilibus sese dimouerat auris.

Castra mouebantur; nox rursum sueta reuerti

Fulgebat rubrae nimio de lumine flammae,

Dum uolucris deferuet apex numenque praesentat.

1

1-293 om. C