Auianus fabulae 37

Altre sezioni


Pinguior exhausto canis occurrisse leoni

      Fertur et insertis uerba dedisse iocis.

'Nonne uides duplici tendantur ut ilia tergo

      Luxurietque toris nobile pectus? ait.

5

Proximus humanis ducor post otia mensis,

      Communem capiens largius ore cibum.'

'Sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum?'

      'Ne custodita fas sit abire domo.

At tu magna diu moribundus lustra pererras,

10

      Donec se siluis obuia praeda ferat.

Perge igitur nostris tua subdere colla catenis,

      Dum liceat faciles promeruisse dapes.'

Protinus ille grauem gemuit collectus in iram

      Atque ferox animi nobile murmur agit.

15

'Vade, ait, et meritis nodum ceruicibus infer,

      Compensentque tuam uincula dura famem;

At mea cum uacuis libertas redditur antris,

      Quamuis ieiunus quae libet arua peto.

Has illis epulas potius laudare memento,

20

      Qui libertatem postposuere gulae.'