Auianus fabulae 36

Altre sezioni


Pulcher et intacta uitulus ceruice resultans

      Scindentem assidue uiderat arua bouem.

"Non pudet heus, inquit, longaeuo uincula collo

      Ferre nec haec positis otia nosse iugis?

5

Cum mihi subiectas pateat discursus in herbas

      Et nemorum liceat rursus opaca sequi."

At senior, nullam uerbis compulsus in iram,

      Vertebat solitam uomere fessus humum,

Donec deposito per prata liceret aratro

10

      Molliter herboso procubuisse toro.

Mox uitulum sacris innexum respicit aris

      Admotum cultro comminus ire popae.

"Hanc tibi tristis, ait, dedit indulgentia mortem,

      Expertem nostri quae facit esse iugi.

15

Proderit ergo graues quamuis perferre labores,

      Otia quam tenerum mox peritura pati."

Est hominum sors ista, magis felicibus ut mors

      Sit cita, cum miseris uita diurna negat.