Auianus fabulae 35

Altre sezioni


Fama est quod geminum profundens simia partum

      Diuidat in uarias pignora nata uices;

Namque unum caro genetrix educit amore,

      Alteriusque odiis exsaturata tumet.

5

Coeperit ut fetam grauior terrere tumultus,

      Dissimili natos condicione rapit:

Dilectum manibus uel pectore gestat amico,

      Contemptum dorso suscipiente leuat.

Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,

10

      Oppositum fugiens sponte remittit onus.

Alter ab hirsuto circumdans brachia collo

      Haeret et inuita cum genetrice fugit.

Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,

      Seruatus uetulis unicus heres auis.

15

[Sic multos neglecta iuuant, atque ordine uerso

      Spes humiles rursus in meliora refert.]

[Quod uile est carum, quod carum uile putemus,

      Sic tibi nec cupidus huic nec auarus eris.]