Auianus fabulae 28

Altre sezioni


Vincla recusanti dedignantique iuuenco

      Aspera mordaci subdere colla iugo

Rusticus obliqua succidens cornua falce

      Credidit insanum defremuisse pecus,

5

Cautus et immenso ceruicem innectit aratro

      (Namque erat hic cornu promptior atque pede),

Scilicet ut longus prohiberet uerbera temo

      Neue ictus faciles ungula saeua daret.

Sed postquam irato detractans uincula collo

10

      Immeritam uacua calce fatigat humum,

Continuo euersam pedibus dispergit harenam,

      Quam in domini Boreas ora sequentis agat.

Tunc hic informi squalentes puluere crines

      Discutiens imo pectore uictus ait:

15

"Nimirum exemplum naturae derat iniquae,

      Qua fieri posset quis ratione nocens."

[Vix castigatur cui semita recta negatur;

      Quod mala mens didicit perdere uix poterit.

Tauro sunt similes prauo quicumque rebelles

20

      Quos nec uerba regunt, uerbera nec reprimunt.]