Ennius annalium fragmenta 8-10

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


8

Oua parire solet genus pennis condecoratum,

Non animam. post inde uenit diuinitus pullis

10

Ipsa anima

10-12 V.² = 12-14 Fl.

Varro ling. 5, 59: principes dei Caelum et Terra [...] haec duo caelum et terra quod anima et corpus. humidum et frigidum terra siue "oua parire solet genus pennis condecoratum, non animam" ut ait Ennius, et "post inde uenit diuinitus pullis ipsa anima", siue ut Zeno Citieus, animalium semen ignis isque anima ac mens.

Diom. gramm. I p. 383, 4ss.: pario: cum ex hoc dicamus infinitiuum parere tertio ordine, apud ueteres parire dictum reperimus ut apud Ennium "oua parire solent".

Prisc. gramm. II p. 401, 2ss.: pario [...] apud uetustissimos quartae coniugationis declinationem habebat. Ennius "oua...pinnis condecoratum".

Cf. ibid. p. 500, 19ss.: in "-rio" unum inueni, "pario peperi". uetustissimi tamen et secundum quartam coniugationem hoc protulisse inueniuntur. Ennius "oua parire solet genus pinnis condecoratum"; etiam ibid. p. 540, 5ss.: [...] quod uidetur a "pario" compositum, quod uetustissimi non solum secundum tertiam, sed etiam secundum quartam coniugationem declinabant, unde Ennius "oua parire solet genus pinnis condecoratum".