Ennius annalium fragmenta 6-7

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


6

terraque corpus

Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum

6

terraque -que add. Bergk

13-14 V.² = 10-11 Fl.

Varro ling. 5, 60: recte igitur Pacuuius quod ait "animam aether adiugat" (93 R.) et Ennius "terram corpus quae dederit ipsam capere neque dispendi facere hilum".

Ibid. 5, 111: ab eadem fartura farcimina extis appellata, a quo : in eo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius "neque dispendii facit hilum".

Etiam ibid. 9, 54: sed "nihilum" uocabulum recto casu apparet in hoc "quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum", quod ualet nec dispendii facit quicquam.